Page images
PDF
EPUB

Orphicorum scriptor ubique affirmat, aspectabilem hunc mundum ipsius summi Dei opus esse, ac dià Toũ λóyou creatum, ut videre est ex illa longa satis versuum Orphicorum eρiкo ab Justino citata. Quin et carmina ista, quæ Zuickerus ex parte citat, quæque apud Justinum ibidem mox sequuntur, eandem tradunt doctrinam. Sic enim se habent:

i. e.

Οὐρανὸν ὁρκίζω σε Θεοῦ μεγάλου σοφοῦ ἔργον,
Αὐδὴν ὁρκίζω σε Πατρὸς, τὴν φθέγξατο πρῶτον
Ἡνίκα κόσμον ἅπαντα ἑαῖς στηρίξατο βουλαῖς.

Coelum juro Deo a magno et sapiente creatum:
Vocem juro Patris, primum quam prodidit ore,
Consilio ipse suo mundum cum conderet omnem.

Ut a quovis potius, quam a Simonis discipulo, carmina illa conficta crediderim. Ac de Zuickeri conjectura, (seu mavis delirio,) nempe versus Orphicos a Simonianis fuisse confictos, plus satis.

14. Sequitur altera ejusdem hariolatio, haud mi- 24 nus (imo multo magis) absurda, atque ab omni veritatis specie aliena; nempe Justinum, Orphicis istis carminibus nixum, suam de generatione Verbi ante conditum mundum sententiam proposuisse. Quis enim non prorsus emotæ mentis vel suspicari possit, virum sanctum ac prudentem suam de primario Christianismi capite fidem ac sententiam versibus hominis ethnici, atque adeo (quod notat Zuickerus) magi, superstruxisse; vel a regula prædicationis apostolicæ (ante se ubique in ecclesiis obtinente) tam levi (imo prorsus nullo) argumento motum discedere voluisse? Quid quod Justinus Orphica ista carmina nuspiam ex professo citet, ut suam de divina

k Cohortat. ad Græc. p. 15, 16. [p. 18, 19.]

VOL. VI.

X

Christi generatione sententiam stabiliat? Bis tantum (si memini) versus Orphicos laudat, nempe in Cohort. ad Gentes1, et in lib. de Monarch. Deim; quibus in locis utrisque id tantum agit, ut unum Deum contra paganicam Toλfeóτητα defendat. In priori quidem loco Orphica illa περὶ λόγου καὶ αὐλῆς τοῦ Πατρὸς obiter atque as ev napode suis notis illustrat; ne apice tamen ullo innuens, se Verbi generationem ab Orpleo fuisse edoctum; quin e contra diserte affirmans, scriptorem istum sua Tepi To λóyou e sacris V. Testam. oraculis desumpsisse. Verba Justini sunt; Avdy ἐνταῦθα τὸν τοῦ Θεοῦ ὀνομάζει λόγον, δι ̓ οὗ οὐρανὸς, καὶ γῆ, καὶ πᾶσα ἐγένετο κτίσις, ὡς διδάσκουσιν ἡμᾶς αἱ θεῖαι τῶν ἁγίων ἀνδρῶν προφητεῖαι, αἷς ἐν μέρει καὶ αὐτὸς ἐν τῇ Αἰγύπτῳ προσχὼν ἔγνω ὅτι τῷ λόγῳ τοῦ Θεοῦ πᾶσα ἐγένετο ἡ κτίσις. i. e. "Avd, seu vocem, hic λóyer seu Verbum Dei "nominat, per quod cœlum, et terra, et universa "condita est creatura, prout nos (N. B.) divinæ "sanctorum virorum prophetiæ docent; quibus et

66

201

ipse aliqua ex parte in Egypto operam navans "intellexit Verbo Dei omnem factam esse creatu"ram." Qui hæc Justini verba legerit, mirabi.ur (nullus dubito) qua fronte potuerit Zuickerus dicere", Justinum ad Orphicos versus," Ceu divinum

66

aliquod fundamentum, sententiam suam de Christo, "cum omnibus fere successoribus suis, accommodasse "et confirmasse." Sed quorsum immoror nugis atque ineptiis tam manifestis? certe enim hanc Zuickeri conjecturam vel recitasse apud sanos omnes est refutasse.

1

[15. p. 18.]

m [2. p. 37-]

n Iren. p. 31.

CAP. V.

Justinum ea, quæ repì toũ λóyou disserit, in schola Platonis non fuisse edoctum.

1. EXPENSIS ac meritissimo jure rejectis causis illis primariis, quibus, Zuickero conjectatore, adductus fuerit Justinus in eam sententiam, ut Jesu Christo divinam naturam adscriberet, restat ut causas secundarias, quæ Justinum in eo (si placet) errore promoverint, ab eodem Zuickero confictas, etiam sub incudem revocemus. Neque dubitandum est, quin media acie, quam adversus divinam veritatem instruxerat hæreticus, ita profligata, de copiis ipsius subsidiariis facillimam reportaturi simus victoriam. Hujus autem generis causas recenset quatuor °; nempe "Platonicæ philosophiæ amorem, gentilismi "non prorsus obliteratam memoriam, consuetudi"nem viros præstantes in numerum Deorum mox reponendi, denique eum, qui homo tantum sit, "colendi religionem et horrorem."

66

2. Priusquam autem causas hasce ab infelici ingenio excogitatas sigillatim ac suo unamquamque ordine examinemus, illud non possumus non (in gratiam lectoris) generatim observare; Zuickerum (utcunque glorietur, rem a se confectam esse, atque originem sententiæ de nova Christi productione patere, revera tamen) dubium esse animi, atque incertum prorsus, qua ratione, præterquam ex Scripturis atque apostolorum prædicatione, doctrina de Filii divinitate in ecclesias Christianas introduci potuisset. Si enim de una aliqua causa, cui ejus doctrinæ origo adscribi possit, certo illi constitisset, cur causas

• [Pag. 16, 17.)

25

tam varias, tam sibi invicem (quod postea liquebit) plane repugnantes excogitavit? Imprimis enim doctrinam ecclesiæ catholicæ, de divina Filii natura, a Simoniana hæresi oriundam conatur ostendere; atque in hac arce (aeria sit licet illa, atque, ut vidimus, demolitu facillima) maxima suæ hæreseos præsidia visus est constituere. Neque hic tamen securum se esse arbitratus, aliud exquisivit sibi latibulum, fingens, carmina quædam sub Orphei nomine a Simonianis conficta, quibus Justinus (post eum ecclesia universa) in errorem istum (si placet) de Filii divinitate fuerit inductus. Quid hac fabula insulsius? itaque ipse huic munimento diffidens, in desperatæ causæ subsidium advocat et aliarum causarum quaternionem: jamque præclarum de devicta veritate triumphum agere videtur, gloriatus, rem prorsus confectam esse, atque originem sententiæ de nova Christi productione, novoque adeo Christo, patere. Sed neque adhuc ita securus est, ut videri voluit; ideoque, post causas istas omnes enumeratas, suum sibi &c. reservavit ; ut si deficerent et istæ, alias vel ipse ad libitum confingeret, vel suo saltem lectori ansam excogitandi ministraret. Res est, Certum erat Zuickero rejicere doctrinam de divina Filii natura, tanquam absurdam sanæque rationi (quam passim venditat, nuspiam vero ostendit) adversantem. Proinde ut huic suæ hypothesi inserviret, istius doctrinæ originem cuiviscunque causæ maluit tribuere, quam (id quod rei ipsius evidentia apertissime demonstrat) concedere, partem eam fuisse prædicationis apostolicæ in primævis ecclesiis ubique gentium una cum ipso evangelio traditam promulgatamque. Sed causas istas subsidiarias κað éκάoTηY jam expendemus.

3. Causarum, quæ scil. Justinum aliosque ejus sequaces ad sententiam de Christi divinitate recipiendam promoverint, ordine prima est (juxta Zuickerum) "Platonicæ philosophiæ cognitio et amor." Voluit nimirum hæreticus insinuare, Justinum, Platonicæ prius philosophiæ sectatorem, etiam post receptam Christi fidem veteris magistri placitis delectatum nimis, ea, quæ tepì toũ λóyov apud Platonem legerat, in Christianam doctrinam transtulisse, itaque ethnicæ philosophiæ mixtura simplex ac purum 'prius evangelium adulterasse. Hæc hodieque Unitariorum nostrorum vox consona, et ingeminatus clamor ; " Platonismus, Platonismus," inquiunt," pri"mum sinceram apostolorum traditionem vitiavit." Ego vero certum habeo, Zuickerum aliosque qui de optimo atque incomparabili viro (quem Photius P summo isto elogio merito insignivit, quod fuerit ame οὔτε τῷ χρόνῳ πόῤῥω τῶν ἀποστόλων, οὔτε τῇ ἀρετῇ) adeo indignam in sinu fovent opinionem, vel in ipsius scriptis hospites plane esse ac peregrinos, vel cum venerando Patre contra omnes, non modo charitatis, sed et justitiæ leges velle agere. Quoties enim, quam aperte, quam ardenti zelo atque affectu profitetur ille ipse Justinus, (quem ita indignis modis calumniatur hæreticus,) se, Christo cognito, non modo Platonicæ, sed et sectarum aliarum omnium philosophiæ nuntium plane remisisse, et sacratissima scripturæ oracula unice admiratum esse? Lege incomparabilem ipsius Dialogum cum Tryphone Judæo. Ibi quidem (haud longe ab initio) fatetur, se, cum adhuc Christum ignoraret, Platonicæ imprimis philosophiæ admiratorem fuisse; sed et ibidem pristinam istam

P Biblioth. Cod. 234.

« PreviousContinue »