Page images
PDF
EPUB

Post hanc patefactionem, qua divina natura in distinctis suis personis cognoscitur, jure obligantur atque ex præcepto divino tenentur omnes, quibus ista revelatio facta est, eundem divinum cultum atque honorem, quem Patri deferunt, etiam Filio deferre ; cum antea sufficeret piis in Dei populo, unum Deum omnium Parentem, sine illa personarum distincta agnitione, colere atque adorare. Hinc effata illa, sub evangelio requiri, ut omnes honorent Filium, quemadmodum honorant Patrem, Joh. v. 23. et, Quisquis negat Filium, nec habet Patrem, 1 Joh. ii. 23.

28. Restat tertius ille modus, quo Filio Dei, ante sæcula ex Deo Patre Deo, novum quasi divinum imperium in Scripturis tribuitur. Scil. Filius Dei in assumpta natura humana, qua sese exinanivit, quaque ad mortem usque crucis Patri obediens fuit, post resurrectionem vere ac proprie exaltatus est, atque ad dextram Patris evectus. Quicquid autem naturæ humanæ tam in exinanitione quam in exaltatione sua accessit, ἄκρᾳ καὶ ἀνυπερβλήτῳ κοινωνίᾳ, σε prop"ter summam atque ineffabilem ejusdem cum per"sona divina Filii Dei communionem" (ita жOσтαтIKy vwo exprimit Origenes') in Scripturis Filio etiam Dei merito tribuitur. Sic qui in forma Dei erat, Deoque æqualis, obediens usque ad mortem crucis factus; qui splendor paternæ gloriæ, cujusque potentissimo jussu atque imperio cuncta administrata erant, per seipsum purgationem peccatorum fecisse ; qui ὁ ἀρχηγὸς τῆς ζωῆς occisus Act. iii. 15. qui κύριος Ts dons crucifixus dicitur 1 Cor. ii. 8. Sic contra Deus (Filius scil.) dicitur a Paulo ávaλaμßáveolai év don, assumptus in gloria, 1 Tim. iii. 16. nempe in

"

1 Cont. Cels. lib. VI. p. 309. [c. 48. p. 670.]

[ocr errors]

carne illa, in qua épavepon. Atque huc referenda mihi videntur Servatoris verba in precatione, quam ad Patrem jam moriturus effudit, Joh. xvii. 4, 5. Ego te clarificavi in terra; opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem: Et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Petit scil. Christus, ut gloria, quam divina semper natura, etiam antequam mundus fieret, apud Patrem habuisset, nunc ad humanam quoque naturam derivetur, non solum resuscitando illam a mortuis, et in cœlum evehendo, sed ad dextram etiam Patris, ubi semper divina fuerat, collocando. Frustra autem hæretici vim hujus loci elevare conantur, ipsum de prædestinatione divina interpretando, quemadmodum Patres ipsorum olim fecerunt. Neque enim eam interpretationem ullo ex S. Scripturis satis apto exemplo confirmare possunt. Quod enim obtendunt, similem loquendi modum reperiri 2 Tim. i. 9. ubi apostolus de credentibus ait, illis datam fuisse gratiam ante tempora secularia, id vero falsissimum est. Proferantur ipsius loci verba integra; Τοῦ σώσαντος ἡμᾶς καὶ καλέ σαντις κλήσει ἁγίᾳ· οὐ κατὰ τὰ ἔργα ἡμῶν, ἀλλὰ κατ' ἰδίαν πρόθεσιν, καὶ χάριν τὴν δοθεῖσαν ἡμῖν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ πρὸ Xpóvar alwvíwr. Qui servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, datam nobis ante tempora secularia. Quanta inter hunc locum et eum, de quo agimus, discrepantia! nam primo non simpliciter dicit apostolus, karà xápiv dobeiσav, secundum gratiam datam, sed κατὰ πρόθεσιν καὶ χάριν δο beiσav, secundum propositum et gratiam datam.

m Vide Novat. de Trinit. [c. 17.]

43

Quæ verba vel figuram continent, quam ev dia dvory appellare solemus, propositum et gratiam pro propositum gratiosum, (ut mox ver. 10. v kai aplapolav, vitam et incorruptionem pro vitam incorruptam ;) vel certe manifestum hunc sensum præ se ferunt; Secundum gratiam, quam proposuit seu decrevit Deus ante tempora secularia nobis in Christo dare. Deinde Christus non dicit, Gloria, quam dedisti mihi, antequam mundus erat, sed, quam habui; qui autem inter hæc duo discrimen non videat, parum quidem videt. Dari enim tum quidem gratia a Deo dici potest, respectu certitudinis illius poléσews, qua futuris post seculis istam in Christo gratiam fideles habituros decrevit Deus, licet actu nec ea, nec illi tum extitere, qui tum haberent, quod dabatur iis. Est autem habere verbum possessivum, atque actum et fruitionem præsentem designat; ut recte hic adnotavit reverendus episcopus Eliensis, Loc. Script. assert. contra Catech. Racov. sect. XXIII. Denique in verbis Christi est, Gloria quam habui пapá σo, apud te, nempe una tecum existens. Neque dubitandum est, hæc Christi verba, Gloria, quam, antequam mundus esset, habui apud te, eundem habere sensum cum dicto Johannis, initio evangelii, Tov λóyou fuisse in principio πpòs eòv, apud Deum, nempe Patrem. Cæterum quomodo humana Christi natura, in cœlis exaltata, divinæ gloriæ atque honoris particeps sit, ostendimus Defens. Fid. Nic. II. 3. 15. [p. 158.]

30. Atque hactenus de adoratione Jesu Christi disseruimus, ac de argumento inde ab Justino aliisque Patribus ad probandam ipsius divinitatem deducto. Ex quibus omnibus jam satis liquere arbitror, optimorum virorum religionem, qua λòv v0pw

To divino cultu prosequi horrebant, vanam, puerilem, superstitiosam (qualis superbo Patrum contemptori Zuickero visa est) non fuisse, sed justissimis, imo et invictissimis rationibus subnixam; quas ipsi cum sociis suis avoρwoλáтpais longe facilius fuit contemnere, quam solide unquam refutare.

Deo soli, Patri, Filio et Spiritui Sancto tribuatur adoratio et benedictio in sæcula sæculorum, Amen.

« PreviousContinue »