Page images
PDF
EPUB

rem? quæritur quid hic per Spiritum Salvatoris, qui in eo est, Irenæus voluerit. Contendimus voluisse ipsum Tv belav in Christo púow, secundam divinitatis hypostasin, juxta usum scil. non modo suum, sed et aliorum veterum doctorum, ipsiusque adeo Scripturæ multis in locis, ut alibi ostendis. Plura yero ad hunc Irenæi locum a me adnotata videat lector capite supra citato.

29. P. 133. mire se effert et gloriatur homo vanissimus de alio Irenæi loco, a me intacto. "Ad

66

giganticum meum argumentum," inquit, "ex Ire"næo, viz. a dominio Filii in Spiritum Sanctum, D.B. "nihil respondet; forte locum illum prætervidit, quod "miror." Sed gigas hic facile debellatur. Locum Irenæi, quem nugator respicit, reperire est lib. III. 6. et sic habet juxta Feuardentii editionem; "Et

66

66

ego igitur invoco te, Domine Deus Abraham, et "Deus Isaac, et Deus Jacob, (qui est et Israel,) Pater "Domini nostri Jesu Christi, Deus qui per multitu"dinem misericordiæ tuæ bene sensisti in nobis ut te cognoscamus, qui fecisti cœlum et terram, qui do"minaris omnium, qui es solus et verus Deus, super quem alius Deus non est, per Dominum nostrum Jesum Christum, dominatione quoque dominaris Spiritus S." Ad quæ verba hæc adnotat Feuardentius: "Vetus codex dominationem quoque donas Spiritus S. Fortasse dicendum esset, donationem. "Cæterum sive hoc sive illud legas, confirmatam

66

66

66

66

semper habes Spiritus S. æternam ac consubstan"tialem Patri et Filio divinitatem, majestatem et "dominationem, contra veteres et novos Arianos." Papæ æternam Spiritus S. divinitatem confirmat

8 Vid. Def. Fid. Nic. I. 2. 5. [p. 52.]

h [Pag. 181.]

ab hoc ipso loco Feuardentius, ex quo D. Cl. probare voluit, Spiritum S. esse, juxta Irenæum, meram creaturam, dominio Filii Dei subjectam. Cæterum vera lectio est Donationem quoque donas Spiritus S. ut ex parte agnovit Feuardentius, ex collatione vero manuscriptorum evidenter demonstravit vir doctissimus mihique amicissimus J. Ernestus Grabe, in consummatissima sua operum Irenæi editione, cujus adnotationem in locum omnino videas. Equidem minime ferenda est hæc D. Cl. in sanctum martyrem iniquissima calumnia; Irenæum enim absolutissimam Spiritus S. divinitatem omnino agnovisse, luculentissimis ex ipso adductis testimoniis demonstravi Def. Fid. Nic. II. 5. 9.i

66

66

66

66

30. P. 135. tandem venit D. Cl. ad operis sui conclusionem, dignum sane patella operculum: "Retrospiciamus," inquit, “ jam ad ea quæ dicta sunt; quid magni in causæ suæ patrocinium attulit D.B. allegando circiter 30 Patres, quorum vix pars dimi"dia scripta ulla indubitatæ fidei nobis reliquerunt, "puta autem 30 ex totidem episcoporum millibus, "ad ostendendum catholicismum, i. e. plurimorum "Christianorum sententiam ab apostolorum tempo"ribus et deinceps? Audiamus Eusebium de episcopis dicentem, Eccl. Hist. V. 22. Eleutherio (Roma) successit Victor; Juliano apud Alexan"driam Demetrius; apud Antiochiam octavus Serapion, Cæsareæ Theophilus, et Narcissus in Hierosolymis; apud Corinthum Bacchylus; apud Ephesum Polycrates, nobiles in episcopis habebantur. "Sed et multi in aliis locis referuntur per idem tempus egregii sacerdotes." Respondeo, me nulla

66

[ocr errors]

66

66

66

66

[Ed. Benedict. legit dominationem quoque dona Sp. Sancti.] i [Pag. 229.]

veterum scripta pro catholica fide citasse, quæ, si in dubium vocarentur, non prius vere esse authorum, quorum nomina præ se ferunt, solidis argumentis probaverim. Plurimos fuisse celebres in ecclesia doctores et episcopos, præter eos quos citavi, si Eusebius sileret, quis dubitat? Verum quid hoc pro D. Cl. suisque facit? scil. voluit ut lector suspicaretur illos omnes, vel saltem eorum plurimos, cum Unitariis in quæstione de persona Christi omnino sensisse, quo nihil falsius est. Probavi in disputatione contra Zuickerum, catholicam de Christo sententiam in ecclesia Hierosolymitana, omnium aliarum matre, ab ipsis apostolis usque ad Adriani tempora, a quo dispersa fuit, viguisse. Probavi per testes exceptione majores, Hegesippum nempe et Irenæum, eandem doctrinam in aliis omnibus ecclesiis, ab initio usque ad sua tempora, continua traditione descendisse. Pergit vero D. Cl. "Atque idem," inquit, "Eusebius "mentionem facit multorum Unitariorum, qui propiores erant apostolis, et gloriabantur de apostolis "et apostolorum successoribus, tanquam suis (maxi"mam partem) ante Victorem.Et quod magni "habebantur philosophi et mathematici, quorum no"mina ab eo memorata sunt, Aquila, Symmachus, Theodotion, Artemon, Paulus Samosatenus, Natalis, Beryllus, Theodotus, Asclepiodotus, Hermo'philus, Apollonides, &c."

66

66

66

31. Certe nisi omnem pudorem excussisset D. Cl. nunquam infamia hæc nomina sanctis ecclesiæ catholicæ doctoribus et martyribus, quorum scripta ego citavi, opponere ausus fuerit. Nonnulli eorum a Christiana fide ad Judaismum desciverunt. Reliqui perditissimi hæretici fuere, exceptis Natali et Beryllo, qui licet ipsi quidem per aliquod tempus apoíbeov

hæresim amplexi sint, tamen ambo ad ecclesiæ catholicæ communionem rediere, in eaque mortui sunt. Reliqui, inquam, omnes, ut hæretici, ab ecclesia universa damnati fuere. Supra dixerat D. Cl. se optare ut anima sua sit cum melioribus theologis, quam sunt Trinitarii. Hine vero sunt meliores illi theologi? Deus misereatur hominis.

66

32. Sic demum tractatum suum finit D. Cl. "Jam "tandem, ut concludam, si concederemus D. B. ejus "testimonia validissima esse, nobis, qui novimus "mysterium grandis apostasiæ, non esset satisfac“tum; quin a Patribus Antenicenis ad apostolos provocaremus." Quomodo D. Cl. ejusque in Anglia socii apostolos et N. T. Scripturas appellaverint, nobis nimis notum est. Sacræ Scripturæ loca omni luce clariora, a nobis pro catholica fide allata, vel intolerandum in modum torquent, vel eorum authoritatem in dubium vocant, aut etiam prorsus rejiciunt. Poteram quod dico confirmare exemplis quæ piis omnibus horrorem incutiant. Sed claudam has Animadversiones meas seria admonitione ad lectores, inprimis vero ad SS. theologiæ candidatos, verbis S. apostoli Petri concepta, 2 Epist. cap. ultimo in ipso fine; Vos igitur, dilecti, præmoniti cavete, ne et vos etiam, impiorum errore seducti, a firmitate vestra excidatis. Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi sit gloria nunc et in secula seculorum. Amen.

FINIS.

INDEX PATRUM

ALIORUMQUE SCRIPTORUM,

QUORUM OPERA IN VOL. V. ET VI. HUJUS EDITIONIS CITANTUR.

AMBROSIUS Mediolanensis, A. D. 374. Ed. Benedict. Paris.
1686-90. 2 vol. fol. V. 21. 97. 215. 693. 792. VI. 161.
Anastasius Bibliothecarius, A. D. 754. Fabroti, Paris. 1649. fol.
. V. 422. 428. 596.

Sinaita, A. D. 561. Gretseri, Ingolstadii, 1606. 4to.

V. 238.318.

Arnobius Afer, A. D. 303. Lug. Bat. 1651. 4to. V. 461–3. 546.
721. VI. 247.
Athanasius Alexandrinus, A. D. 326. Ed. Benedict. Paris. 1698.
2 vol. fol. V. 14. 21. 25. 45. 73. 80. 85. 87. 96. 97, 98. 116.
151. 154. 160. 161. 165. 180. 214. 223. 304. 311. 316. 319.
320. 329. 361. 376. 378. 380. 390. 395. 397, 398. 401. 403.
415. 442. 509. 525. 526. 536. 539. 540. 562. 565. 566. 585.
590. 592. 612. 613. 614. 622. 624. 629. 688. 694. 702. 723.
774. 787. 801. 809. VI. 24. 29. 76. 77. 155. 156. 164. 165.
166. 169. 372. 403.

Athenagoras Atheniensis, A. D. 177. ad calcem Just. Mart. V. 59.
157. 198. 199. 200. 552. 553. 555. 557. 558. 646. 783. 796.
VI. 145. 400. 401.

Augustinus Hipponensis, A. D. 396. Ed. Benedict. Paris. 1679
-1700. 11 vol. fol. V. 21. 25. 166. 215. 364. 380. 485. 572.
692. 693. 726. 760. 762. VI. 56. 71. 77. 153. 161. 187. 252.
253-
Barnabas, A. D. 72. Inter Patres Apostol. Cotelerii, Amstel.
1724. vol. I. p. 15. V. 42. 43. 54. 61. 62. 64. 65. 66. 103.
109. 112. 124. 125–129. 159.

Basilius, A. D. 370. Ed. Benedict. Paris. 1721-30. 3 vol. fol.
V. 76. 77. 84. 86. 90. 140. 143. 176. 222. 240. 312. 314.
392. 395. 405. 419. 420. 427. 429. 431. 432. 690. 693. 723.
724. 756. 757-776. 789.

Caius Romanus, A. D. 210. Apud Routh. Reliq. Sacr. vol. II.
p. 2. et in Bibliothecis Patrum. V. 269. 280. 487. 512. 518.
VI. 70. 71. 73. 83.

Cassianus Scytha, A. D. 436. Gazæi, Atrebati, 1628. fol. V. 215.
287. 764.

« PreviousContinue »