Page images
PDF
EPUB

95. Sapienter insuper in Ecclesiae canonibus provisum est, ordinem quemdam judiciarium in his poenis adversus legis transgressores infligendis servandum esse, quo plenius exquiratur causae veritas atque libera sese defendendi facultas reo tribuatur. Quandoque tamen fas est absque hujusmodi judicii forma atque inspecta sola facti veritate, reos ferire. (Conc. Trid. sess. xxv. de Ref., cap. 14).

96. Huc spectat facultas illa suspensionem, ut aiunt, ex informata conscientia, in quibusdam rerum adjunctis infligendi, quae ex quodam Concilii Tridentini decreto derivata, a Sacra Congregatione ejusdem Concilii interprete iterum ac saepius exposita est. (Concil. Trid. sess. xiv. de Reform. cap. 1 Decret. S. C. Concil. 24 Nov., 1657 16 Dec., 1730: 20 Aug. 1735: Ben. XIV. De Syn. lib. xii., c. 8, n. 3). Neque tamen ita concessa est haec facultas ut Episcopo ea uti liceat nisi, causa bene perpensa, ipsi constet crimen iis momentis confirmari quae ad Sanctam Sedem, si opus fuerit delata, reum dignum fuisse demonstrent qui poena tam gravi plecteretur.

97. Quod demum spectat ad censuras a suprema Romani Pontificis auctoritate statutas quae per universam vigent Ecclesiam, eae quidem in variis olim juris canonici locis dispersae existebant. Cum autem eae quae per modum latae sententiae seu ipso facto incurrendae, per singulas aetates promulgatae magnum ad numerum sensim excrevissent, quaedam etiam, temporibus moribusque mutatis, a fine atque causis ob quas impositae fuerant, vel a pristina utilitate atque opportunitate excidissent, eamque ob rem non infrequentes orti essent, sive in iis quibus animarum cura commissa est sive in ipsis fidelibus, dubietates angoresque conscientiae, his malis occurrere volens Summus Pontifex Pius PP. IX. hodie feliciter regnans, novam, ut ipse exponit, Constitutionem Apostolicae Sedis moderationi die 12 Octobris, 1869, edidit, qua omnes recensendo censuras quotquot ipso facto incurrendas servari et retineri voluit,

caeteras quasvis abrogavit, ita ut ex quibuscunque censuris sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae hactenus Romani Pontificis auctoritate impositae erant, nonnisi illae quae in hac ipsa Constitutione inseruntur, eoque modo quo inseruntur, robur exinde haberent. (Vid. Constit. Apostolicae Sedis, Prooem.) Quae igitur Constitutio ut typis una cum Actis et Decretis Synodi nostrae ederetur, in hujus voluminis Appendice inserenda, ut clerus noster accuratum istarum censurarum elenchum prae oculis habeat, curare, nostri muneris esse judicavimus.1

98. Episcopi cujusque cura erit ut conficiatur atque singulis sacerdotibus ad confessiones in sua dioecesi excipiendas approbatis tradatur tabula in qua omnia quotquot in dioecesi reservantur peccata, sive absque censura sive cum censura iis annexa, accurate ac nitide recenseantur. Quae quidem tabula una cum facultate confessiones excipiendi singulis etiam sacerdotibus in posterum approbandis tradatur.

XVI.

DE EXTREMA UNCTIONE.

99. Extremae Unctionis Sacramentum, in solatium aegrotorum a Domino institutum, non animae solum sed etiam corpori interdum salutare, omni diligentia cuilibet Catholico gravi morbo periclitanti administrandum est. Quod si infirmi post susceptam hanc unctionem convaluerint iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt cum in aliud simile vitae discrimen inciderint.

1 Vide Append. X. pag. 251.

G

100. Oleum Infirmorum quemadmodum Oleum Catechumenorum et Sanctum Chrisma in vasculis argenteis contenta in loco proprio, honesto et mundo, sub clavi asservari debent, et nunquam a loco in locum a laico deferantur.

101. Utilissimum fore censemus librum aliquem in singulis Parochiis confici, e quo Sacerdotes, et praesertim Parochi, accurate cognoscere possint quinam sint qui in Parochia aegrotent, et hoc sacramento vel aliis indigeant.

102. Statim ac pueri, rationis compotes, judicantur doli et culpae capaces, si in gravem incidant morbum, poterunt infirmorum oleo liniri. Quandocunque censentur capaces sacramenti poenitentiae, sunt pariter idonei reputandi ad Extremam Unctionem, quae est illius complementum, quamvis nondum tanta polleant judicii maturitate ut videantur apti ad rite participandam Eucharistiam, de cujus ineffabili excellentia non ita facile edoceri queunt. (Bened. XIV. Synod. Dioeces. lib. 8, cap. 6. n. 2.)

103. Orationes et Unctiones omnes juxta normam Ritualis Romani in Sacramento hoc conferendo perficiantur. 104. Cum hoc Sacramentum administratur, nulla a fidelibus oblatio petatur.

XVII.

DE MATRIMONIO.

105. Parochi moneantur ea accurate servare quae in Rituali Romano de Matrimonio contrahendo praescripta sunt. Caveant imprimis ut uterque contrahentium sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere debeant.

106. Admoneant conjuges, ut antequam contrahant, sua peccata diligenter confiteantur et ad SS. Eucharistiam atque ad Matrimonii sacramentum accipiendum pie accedant; et

quomodo in eo recte et Christiane conversari debeant, diligenter eos instruant.

107. De vagis statuimus ut ea quae in Concilio Tridentino praescripta sunt observentur. Magnam curam adhibeant Parochi ut certiores de eorum statu libero efficiantur;1 nam, ut ait Concilium, "ut improbi sunt ingenii, prima relicta "uxore, aliam et plerumque plures, illa vivente, diversis in "locis ducunt."

108. In hac regione solent parochi litteras testimoniales de statu libero viris matrimonium contracturis hac vel simili forma tradere. "Lator N.N. liber est ad matri"monium contrahendum cum quavis muliere similiter "libera." Declaramus hujusmodi litteras non esse habendas ut continentes sufficientem delegationem vi cujus quilibet indiscriminatim sacerdos praesit latoris matrimonio.

109. Matrimonia fidelium, extra casum necessitatis vel gravem aliam causam per Episcopum definiendam, fiant semper in Ecclesia.

110. Sacerdotibus omnibus hujus regionis in memoriam revocamus, antiqua Ecclesiae lege, quam SS. Pontifices non desierunt inculcare, vetari matrimonia Catholicorum cum Acatholicis; cum sanctitas sacramenti postulet ut uterque fide et aliis animi dispositionibus, gratiae sacramenti suscipiendae idoneus sit, et plura graviaque incommoda et mala ex hujusmodi connubiis saepe sequantur, nempe, discordia domestica, et Catholicae partis et prolis perversio. "Quod "si rerum adjuncta aliquando suadeant ex auctoritate Apos"tolica ea esse permittenda, imprimis curandum erit ut con"scientiae securitati et libero religionis exercitio a Catholica

[ocr errors]

parte consulatur, sicut et prolis utriusque sexus in fide "Catholica educationi, solemni coram Deo promissione iis "de rebus emissa secus nullatenus licebit sacerdoti iis "connubiis adstare. Meminerint insuper sacerdotes pluri

1 Vide Append. XI. pag. 263.

"bus SS. Pontificum decretis vetari ne ullus sacer ritus "fiat, vel vestis sacra adhibeatur, dum foedera hujusmodi ineantur, quae neque intra Ecclesiam ineunda sunt." (Excerpta ex Conc. Provin. Baltimorensi 4°).

111. Si quis sacerdos, cujus erit matrimonio assistere, adeo fuerit sui sancti officii immemor ut recuset matrimonium celebrare, nisi obtenta prius aut saltem promissa certa quadam pecuniae summa, vel alia re pretio aestimabili, suspensionem suo Ordinario reservatam ipso facto incurrat.

112. Ad litteras vero testimoniales "liberi status" quod attinet, id unum opportunum declarare ducimus, nihil nempe pro hujusmodi scriptis in posterum exigi posse praeter id quod ab unoquoque Episcopo in sua Synodo Dioecesana solvendum statuatur.

XVIII.

DE VITA ET HONESTATE CLERICORUM.

113. Cum laqueus ruinae populi sit sacerdos malus, salus vero gregis integritas pastoris, studeant clerici, memores vocationis qua illos dignatus est Deus, ita vitam moresque componere ut sint in omni loco bonus odor Christi, facti forma gregis ex animo-nec communem fidelium vitae honestatem sibi sufficere existiment, sed eluceat in iis totius forma justitiae; et in alto gradu positi, in sublimi quoque virtutum culmine sint erecti, ut sicut sacro ordine a reliquis hominibus sejuncti sunt, ita a communis fidelium vitae usu sejuncti, praecipuum quoddam atque hocpraestantius vivendi genus sequantur quo ordinis dignitate praecellunt. (S. Car. Borrom. Conc. Mediol. iv., Monit. vii.) "Nihil "est," prout sapienter monent Patres Tridentini, "quod "alios magis ad pietatem ac Dei cultum assidue instruat,

« PreviousContinue »