Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

SOCIUS REGIAE SOCIETATIS EDINENSIS ;
ET NUPER IN ACADEMIA JACOBI VI. SCOTORUM REGIS LITT. GR. PROTI

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

EDITIO QUARTA AMERICANA, EX AUCTORIBUS CORRECTA,

Prioribus emendatior, cum Notis aliquot interjectis.

HILLIARD GRAY & Co.-BOSTON:
KIMBER & SHARPLESS PHILADELPHIA.

[ocr errors]

DISTRICT OF MASSACHUSETTS, to wil:

District Clerk's Ofice. BE IT REMEMBERED, That on the thirtieth day of January, A. D. 1824, and in the forty-eighth year of the Independence of the United States of America, Cummings, Hilliard, & Co. of the said District, have deposited in this office the title of a book, the right whereof they claim as proprietors, in the words following, to wit :

“ ANAAEKTA 'EAAHNIKA MEIZONA, Sive Collectanea Graeca Majora, ad usum Academicae Juventutis accommodata : Cum Notis Philologicis, quas partim collegit, partim scripsit Andreas Dalzel, A. M. Socius Regiae Societatis Edinensis; et nuper in Academia Jacobi vi. Scotorum Regis Litt. Gr. Prof. eidemque a Secretis et Bibliothecarius: Torus I. Complectens Excerpta ex variis Orationis Solutae Scriptoribus. Editio Quarta Americana, ex Auctoribus correcta, prioribus emendatior, cum Notis aliquot interjectis."

In conformity to the Act of the Congress of the United States, entitled, “ An Act for the encouragement of learning, by securing the copies of maps, charts, and books, to the authors and proprietors of such copies, during the times therein mentioned :" and also to an Act, entitled, “ An Act, supplementary to an Act, entitled, An Act for the encouragement of learning, by securing the copies of maps, charts, and books, to the authors and proprietors of such copies, during the times therein mentioned ; and extending the benefits thereof to the arts of designing, engraving, and etching historical, and other prints."

JNO. W DAVIS, { Clermont the District

[ocr errors]

AD LECTOREM.

PRAEFATIO

PRIMAE EDITIONIS.

EX iis, qui Literarum Graecarum studio, seu discentes sive docentes, operam dederint, multi conquesti sunt se ab usu atque lectione principum Auctorum Graecorum quodammodò arceri, cùm propter sumptus, non omnibus accommodatos, quibus eorum scripta comparantur, tùm ob molem et multitudinem ipsorum librorum, quos totos evolvere neque tempus, quod huic studio impendi solet, discipulos sinit, neque ipsius studi ratio atque consilium postulat.

QUONIAM autem non modò decet, sed etiam oportet omnes, qui nobilissimae Linguae Graecae vel mediocrem cognitionem habere cupiunt, Auctorum variorum vario generi scribendi maturè assuescere; et hujusmodi COLLECTANEA, in aliis regionibus hactenus edita, neque comparatu facilia sunt, neque nostratibus satis arrident; idcircò haec nova demùm ANALECTA, ad usum Studiosae Juventutis, eder visum est. In quibus contexendis pauca non solùm ex Historicis, verùm etiam ex Oratoribus, Philosophis, Criticis, aliisque desumpta sunt; haud ita tamen ut quis putet ea ad Graecas Literas penitùs cognoscendas sufficere, sed ut Discipuli Ingenui, horum exemplarium venustate allecti, hortos illos amoenos, undè flores tam pulchri provenerint, ingrediendi ac perlustrandi cupidine incendantur.

Quod ad Versiones, quas vocant, Latinas attinet, quae Graecos libros comitari solent, eas, tanquam a nostro proposito prorsùs alienas, abjiciendas duximus ; quippe optimi jandudum Magistri consenserunt eas inter praecipuas causas esse, cur tam pauci Graecè eruditissimi evadant. Nam si discentes in singularum vocum ac locutionum Graecarum vero sensu eliciendo plus temporis ac studii, praeferente facem perito Praeceptore, initio ponere vellent, neque ad talia auxilia, quae semper praestò sunt, noxia tamen ac fallacia, perpetuò confugerent, sponderet quis eos multò citiùs ad veram Graecae Linguae cognitionem perventuros ; nec fore ut tam multi ex iis etiam qui no men Eruditorum prae se ferunt, inveteratâ jam cui juve nes indulsissent consuetudine, ad interpretationum opem identidem recurrere cogerentur.

Ne tamen, etiam post Praeceptoris praelectionem, omni alienâ

ope destituatur Discipulus, accedunt breves aliquot ANNOTATIONES PHILOLOGICAE, ubi quodcunque difficultatis, seu ex singulis vocibus, sive ex linguae idiomatis, sive denique ex sermonis structurâ occurrit, id ita expeditur, nunc Latinè, nunc autem Anglicè, ut Studiosus sedulus vix inveniat, quod suum progressum impedire possit.

Hae autem Annotationes partim selectae sunt ex va.. riis Interpretibus ac Scholiastis, partim recens conscriptae; minimè tamen eo consilio, ut doctis tantummodò se commendent, neque ut, prolatis acervatim sententiis undique petitis, summae eruditionis speciem prae se ferant; sed ut studiosae Juventuti auxilium, qualecunque id demùm sit, quàm paucissimis, praebeant. Labor quidem humilis, laus verò non item, si modò hoc opusculum vel tantulum conferre valuerit ad studium promovendum Graecarum

« PreviousContinue »