Page images
PDF
EPUB

$62

AURELII PRUDENTII CLEMENTIS

QUAE EXSTANT

CARMINA

AD VATICC. ALIORUMQUE CODICUM ET OPTIMARUM
EDITIONUM FIDEM RECENSUIT, LECTIONUM VARIETATE
ILLUSTRAVIT, NOTIS EXPLICAVIT

[blocks in formation]

277

AURELII PRUDENTII CLEMENTIS

PRAEFATIO.

Per quinquennia iam decem,
ni fallor, fuimus: septimus insuper

annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.
Instat terminus et diem

Ex natura huius carminis atque indole facile cognoscitur, haud inmerito postliminii iure id huc redisse, utpote quod in codd., quotquot alii nosque vidimus quattuor exceptis, aeque ac in editionibus ante Heinsium impressis, adversante vv. 36...42 sensu ad librum Cathemerinon referretur, neque ad integrum septemplex Prudentii opus. Ast Incip. praefatio A. Pr. Cl. est in A, Incipit Prohemium Aurili Prudenti E, Praefatio simplicius atque clarius a, ubi tamen sciolus man. rec. supraposuit Aurelii Prudentii Clementis viri consularis in lib. Cathemerinon. Maneat tamen illud manus antiquae; quod ea si non omnium nostri poematum, sed Cathemerinon tantum praefationem esse voluisset, hoc loco certe posuisset, quam exacto carmini subiecit epigraphen Liber Cathemerinon incip. Incipit proemium aurelii (aurilii sec. curis) prudentii a, quem titulum spatio interiecto fere nullo bini excipiunt Liber catemerinon incipit; Liber catemerinon incipit. Amanuensis igitur cod. a male inculcat lectoribus, esse hos versus Cathemerinon praefationem. Recte Incipit prologus prudenty 9, Aurelii Prudentii in opuscula sequentia praefatio u, inepte Aurelii Prud. Praefatio tm in Cathemerinon man. rec. Ang. Om. praefationem Put. ci o p.

1. Per om. Ang. Saepius in mss. prima vox aut primus versus in capite libri desideratur. Cum mos esset hominum codices describentium literis nitidis maioribusque librorum exordia adornandi, tempus ac operam exigens labor, codice descripto pristini consilii interdum obliti sunt. [Cfr. Niebuhr Cic. orat. fragm. p. 82. ed. Rom.] 2. nil coniectura in quibusdam schedis ap. Arev. ob v. 24, ni est caute simul ac plene affirmantis; septem o.

1. Per quinquennia sqq.] Vitam resque gestas ipse Prudentius hocce prooemio adumbrat, unde iam Gennadio (Catal, vir. illustr. XIII.) innotuerunt, quae ipse primus ac sequiores tradunt. Vellem Silberto (Aur, Prud. Clem. Feiergesänge p. 3.) non excidisse, poetam haec scribentem fuisse senem septuaginta quinque annorum.

Prudentius ed. Dressel.

3. rotat] Cfr. P. XI, 29, Hom. Od. I, 16 περιπλομένων ἐνιαυτῶν (volventibus annis), Anacr. IV, 7 Τρόχος (an τροχὸς») ἅρματος γὰρ οἷα Βίοτος τρέχει κυλισθείς· Ολίγη δὲ κεισόμεσθα Κόνις, ὀστέων λυJÉVTOV (Harles. Anth. gr. poet. p. 8), Sil. It. VI, 121.

1

« PreviousContinue »