Page images
PDF
EPUB

cogitemus: ante ad mortem, quam ad vitam, praeparandi sumus. Satis instructa vita est: sed nos instrumentorum eius avidi sumus. Deesse nobis aliquid videtur, et semper videbitur. Ut satis vixerimus, nec anni nec dies facient, sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat: mortem plenus exspecto. Sen., Ep. vi., 9 (61), 1–3.

58. Death is Annihilation.

Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
Quandoquidem natura animi mortalis habetur,
Et velut anteacto nil tempore sensimus aegri,
Ad coufligendum venientibus undique Poenis,
Omnia cum belli trepido concussa tumultu
Horrida contremuere sub altis aetheris oris,
In dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
Omnibus humanis esset terraque marique,
Sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
Discidium fuerit quibus e sumus uniter apti,
Scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
Accidere omnino poterit sensumque movere,
Non si terra mari miscebitur et mare caelo.

Lucr., iii. 830-842.

59. Why then should we grieve over it?

"Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor
Optima nec dulces occurrent oscula nati

Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque

Praesidium. Misero misere" aiunt "omnia ademit
Una dies infesta tibi tot praemia vitae."
Illud in his rebus non addunt "nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una."
Quod bene si videant animo dictisque sequantur,
Dissoluant animi magno se angore metuque.
"Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
Quod superest cunctis privatu' doloribus aegris:
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter deflevimus, aeternumque
Nulla dies nobis maerorem e pectore demet."
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Lucr., iii. 894-911.

60. Men ought not lightly to wish for Death.

Nam si

Nihil mihi videtur turpius, quam optare mortem. vis vivere, quid optas mori? Si non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est: ut quum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet. Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: Ita, inquit, quamprimum moriar! Homo demens, optas rem tuam: Ita quamprimum moriar! Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est? Nemo te tenet: evade qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, qua tibi praeberi exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, quibus hic mundus administratur, aqua terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt, quam viae mortis. Ita quamprimum moriar! Quamprimum istud, quod esse vis? quem illi diem ponis? Citius fieri quam optas, potest. Imbecillae mentis ista sunt verba, et hac detestatione misericordiam captantis. Non vult mori, qui optat. Deos vitam roga, et salutem: si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere. Haec, mi Lucili, tractemus, his formemus animum. Haec est sapientia, hoc est sapere, non dis putatiunculus inanibus subtilitatem vanissimam agitare. Sen., Ep. xix., 8 (117), 22-25.

61. A Belief in Immortality underlies many Ceremonial

Observances.

Expone igitur, nisi molestum est, primum, animos, si potes, remanere post mortem: tum, si minus, id obtinebis, (est enim arduum,) docebis, carere omni malo mortem. Ego enim istud ipsum vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. M. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus; quod in omnibus caussis et debet et solet valere plurimum: et primum quidem omni antiquitate; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret: idque quum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et caerimoniis sepulcrorum intelligi licet; quas maximis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quamdam quasi migrationem commutationemque

Cic., Tusc.

vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur, et permaneret tamen. Disp., I. xii. 26–27.

62. "Mors Ianua Vitae."

Quum venerit dies ille qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hoc, ubi inveni, relinquam: ipse me diis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor. Per has mortalis aevi moras, illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum novem mensibus nos tenet maternus uterus, et praeparat non sibi, sed illi loco in quem videmur emitti, iam idonei spiritum trahere, et in aperto durare: sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium naturae maturescimus partum. Alia origo nos exspectat, alius rerum status. Nondum coelum, nisi ex intervallo, pati possumus. Proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Dies iste, quem tanquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus! quid cunctaris, tanquam non prius quoque, relicto, in quo latebas, corpore, exieris ? Haeres et reluctaristum quoque magno nisu matris expulsus es. Quid ista sic diligis, quasi tua? Istis opertus es. Veniet qui te revelet dies, et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat. Hinc nunc quoque tu quantum potes, subvola: utique etiam necessariis, quae cohaerebunt, alienus. Iam hinc, altius aliquid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo, et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor, tot sideribus inter se lumen miscentibus. Nulla serenem umbra turbabit: aequaliter splendebit omne coeli latus: dies et nox, aëris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse dices, quum totam lucem totus adspexeris: quam nunc, per angustissimas oculorum vias, obscure intueris, et tamen admiraris tam procul. Quid tibi videbitur divina lux, quum illam suo loco videris ? Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos omnium rerum esse testes ait, illis nos approbari, illis in futurum parari iubet, et aeternitatem proponere. Sen., Ep. xvii., 2 (102), 22–29.

63. "Not lost, but gone before."

Tu ergo in eo ipso fano quod ad nominis tui memoriam ac cultum votum dedicatumque est, et laudari te et coli senties. Maxime autem laetaberis in eo quod et eum tibi quem maxime

debui honorem persolverim, et me simul iniquissimo fortunae imperio penitus exsolverim. Nosti enim, quam semper alacri fortique animo cunctis casibus restiterim: ut ne me quidem pulsum patria omnique plane dignitate spoliatum, tum acri impetu frangere ac deiicere fortuna potuerit. Cum inimicis autem quanta contentione decertaverim, quaeque mea fuerit in iis refutandis frangendisque virtus et constantia, norunt omnes, qui varios civitatis nostrae casus curiose notaverunt. Quum vero, Tullia, te mihi extremo loco fortuna ademisset, tum equidem intellexi, quantum illa in rebus posset humanis, quantaque adversus me ipsum vi ac potestate niteretur. Itaque nihil habui quod dicerem, nisi, cedo, et manum tollo, quum, tam gravi accepto volnere, plane dolore perculsus atque afflictus essem. Nunc autem, et praeceptis sapientiae adversus omnes fortunae vim confirmatus, et, te consecrata in caelumque recepta, tanta affectus voluptate ac laetitia, quantam animo capere maximam possum, exsultare plane videor, victorque de fortuna ac de omni prorsus dolore triumpho. Tu ergo, quando me insigni et excellenti tuarum laude memoriaque virtutum tam praeclare iuvisti: nunc, ab hominibus seiuncta, non me desereus, sed aliquando respectans, perduc eo, ubi tua tandem collocutione conspectuque fruar; ut et parenti tui amantissimo, quam potissimum optare debes, gratiam referas, et ego multo mihi gratiorem multoque iucundiorem congressum nostrum futurum intelligam, quam insuavis et acerbus digressus fuit. Consol. Cic. ascript., p. 1213, ed. Nobbe.

64. Immortality taught by the Druids.
Et vos barbaricos ritus moremque sinistrum
Sacrorum, Druidae, positis repetistis ab armis
Solis nosse deos, et coeli numina vobis,
Aut solis nescire datum: nemora alta remotis
Incolitis lucis. Vobis auctoribus, umbrae
Non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi
Pallida regna petunt: regit idem spiritus artus
Orbe alio longae (canitis si cognita) vitae

Mors media est. Certe populi, quos despicit Arctos,
Felices errore suo, quos ille timorum

Maximus haud urget, leti metus. Inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis et ignavum, rediturae parcere vitae.

Lucan., i. 450-462.

65. On Suicide.

Cato autem sic abiit e vita, ut caussam morienai nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis Deus, iniussu hinc nos suo demigrare: quum vero caussam iustam Deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis: nae ille, medius fidius, vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec tamen illa vincla carceris ruperit: leges enim vetant; sed tamquain a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a Deo evocatus atque emissus exierit. Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est. Nam quid aliud agimus, quum a voluptate, id est a corpore, quum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, quum a republica, quum a negotio omni sevocamus animum? Quid, ⚫ inquam, tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? Secernere autem a corpore animum nec quidquam aliud est, quam emori discere. Cic., Tusc. Disp., I. xxx. 74, 75.

66. Under the Tyranny of the Emperors we find Suicide recommended.

Non possis itaque de re in universum pronuntiare, quum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit, an exspectanda. Multa enim sunt, quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic iniicienda sit manus? Quemadmodum navim eligam navigaturus et domum habitaturus, ita mortem, utique qua sum exiturus e vita, meliorem. Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior utique mors longior. In nulla re magis, quam in morte, morem auimo gerere debemus. Exeat qua impetum cepit: sive ferrum appetit, sive laqueum, sive aliquam potionem venas occupantem, pergat, et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis approbare quisque debet, mortem sibi. Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: Aliquis dicet, me parum fortiter fecisse; aliquis, nimis timere; aliquis, fuisse aliquod genus mortis animosius. Vis tu cogitare, id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet? Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias. Alioqui aderunt, qui de facto tuo male existiment. Invenies etiam professos sapientiam, qui vim afferendam vitae suae negent, et nefas iudicent ipsum interemtorem sui fieri: exspectandum esse exitum, quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertati viam claudere.

« PreviousContinue »