Page images
PDF
EPUB

Arundines Cami

SIVE

MUSARUM CANTABRIGIENSIUM

LUSUS CANORI

Collegit atque edidit

HENRICUS DRURY, A. M.

PREBENDARIUS SARISBURIENSIS

COLLEGII CAIANI IN GRÆCIS AC LATINIS LITERIS
QUONDAM PRÆLECTOR.

Equitare in arundine longa.

Mor. Sat. II, 3,249

EDITIO QUINTA.

Cantabrigiæ:

TYPIS ACADEMICIS EXCUSUS.

VENEUNT APUD DEIGHTON, BELL, ET SOC.

ET

J. G. PARKER ET FILIUM, LONDINI,

M, DCCC. LX.

A

HARVARD UNIVERSITY LIBRARY FEB 20 1958

058 * 117

ALMAE MATRI

ACADEMIAE. CANTABRIGIENSI.

HOS. ARVNDINVM. VOCALIVM. SVSVRROS.

GRATO. ANIMO.

D. D. D.

HENRICVS. DRVRY.

ARTIVM. MAGISTER.

Lectori S.

NE mireris, Lector erudite, quod in ævo rerum utilium magis sagaci, quam ornamentorum studioso, novos quosdam 'Musarum fetus' ausim expromere, id accuratius edoceri fortasse non gravaberis.

Quum jam, ad curas sanctiores vocatus, ab Academia nostra decessissem, venit mihi in mentem, quæ calamo Græco aut Latino lusissem, subsecivis horis in fasciculum unum colligere. Huc accessere quædam non invenustæ prolusiones eorum quibuscum familiarissime versatus sum; eaque omnia collata tandem et comparata, ita mihi arridebant, ut oculis viderer paternis tanquam filiolos meos intueri; intuens autem, mox cuperem oculos omnium hominum ad eosdem allicere. Cæterum, his vixdum perpensis, prout plurima vires eundo acquirunt, quæ somniassem aliis quibusdam Cantabrigiensibus impertitus sum, et paulatim auxilia in re audacissima contraxi. Itaque brevi tempore haud scio an omnia Nasonum et Maronum et Poetarum Scenicorum scrinia in manus meas fuerint effusa; certe ea quidem abundabat munificentia vatum et Latine et Attice scribentium, ut in seligendo magis quam in colligendo summus labor poneretur.

Inter has opes plurimi faciebam quæcunque de Musis nostratibus Latine conversa acciperem, eademque diligenter excerpebam. Etenim experiendo cognovi animum lectoris hoc genus eo libentius adire, quo acrioris ingenii

« PreviousContinue »