Page images
PDF
EPUB

ricis, et conversis, salutem in Christo. De oratorio S. Johannis de Campo, et Cimiterio, quae prope Tortosam habemus, per obedientiam vobis mandamus, ut quod archiepiscopus Tarrachonens. et comes Barchinonens. et G. Raymundi Dapifer, vel duo ex istis simplici testimonio vobis faciendum esse dixerint vel verbo, vel scripto, vos inde sine cunctatione faciatis. Praeterea parrochia. nis episcopi poenitentiam non detis, nec excommunicatos suos vivos aut mortuos recipiatis. Quòd si quis excommumicatum scienter receperit, sciat quòd pro fratre hospitalis eum amplius non habebimus. Praeterea de nuptiis parrochianorum suorum, sive de ceteris, quae ad jus parrochiale pertinent, salvis privilegiis romanae ecclesiae sanè intellectis, vos non intromitatis.

Raymundi, comitis Barchinon., epistola ad archiepisc. Tarracon., et Guillelmum Dapiferum data, quâ eos hortatur ut controversiam de campo S. Johannis, inter episcopum Dertusens. et fratres templarios agitatam, dirimant, et componant.

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

R. comes Barchinonensis, venerabili amico B. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo, et G. Raymundi Dapifero, salutem. Rogando vos moneo ut visis his litteris. conveniatis episcopum Dertusensem, et P. Umberti, et alios fratres hospitalis, qui sunt apud Emposta, et diffi niatis inter illos contentionem illam, quam habent de ec clesia et de terris S. Johannis; et dicatis veritatem inde

per hac controversiâ templa- ti locum dare voluimus, quod rios inter et episcopum Dertu- ad rem licet mancum ut puto, sensem hic-attulimus, praesen- haud parum conducit,

sicut vidistis, et audistis, et etiam fecistis. Et ego pono hoc negotium totum in vobis, ut quidquid vos inde dixeritis, ratum habeam et firmum inter eos. Avete, et hoc ita perficite.

Adriani

sis.

papar IV bulla in favorem ecclesiae Dertusen

EX ARCH. ECCL. DERTUS.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiüis universis clericis, et laicis per Dertusensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc supernae miseratio Deitatis vos de diversis nundi partibus congregavit, ut confiteamini nomini sancto ejus, et talia studeatis semper pietatis opera exercere, quòd omnipotens Deus, qui vocavit vos de tenebris in ammirabile lumen suum, in vestris debeat delectari. Inter omnia autem opera sanctitatis nichil est unde Dominum magis propitium et placatum vobis reddere valeatis, quàm si ecclesiasticas personas, et religiosa loca diligere, et eis studueritis sua jura illibata, et integra conservare. Inde utique est quòd universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, monemus, et exhortamur in Domino, atque in peccatorum remissionem vobis injungimus, ut venerabili fratri nostro Dertusensi episcopo, quem nos tamquam virum honestum et religiosum debitâ benignitate suscepimus, et sincerae charitatis brachiis amplexamur, onmimodam obedientiam,,ac reverentiam impendatis, et ecclesiam Dertusensem, quae quantò magis rudis, et novella plantatio, tantò amplius fidelium christianorum solatiis indiget, ad juvare, honorare, diligere, ac manutenere omninò studea. tis; et praedicto fratri nostro episcopo decimas, primitias, oblationes, defunctiones, et cetera jura ecclesiastica sine

aliqua contradictione reddatis. Quatenus per haec, et per alia bona opera, quae Domino auxiliante feceritis, in marcessibilem coronam acquirere, et ad triumphalia castra regis aeterna possitis divinâ suffragante gratiâ pervenire. Praeterea vos nosse volumus, nos tam decimas, quàm omnia parrochialia jura de insulâ S. Laurentii Januensium praefato episcopo et ecclesiae Dertusensi auctoritate apos tolicâ reddidisse (a). Si quis verò ea, vel alia jura sua ipsi auferre praesumpserit, eum excommunicandi eidem episcopo liberam concessimus facultatem. Dat. Beneventi XIII cal. April.

Adrianus papa IV ecclesiam Dertusensem sub apostolicae sedis protectione suscipit, ejusque statuta, et. possessiones confirmat (b).

EX AUTOGR. IN ARCH. ECCL. DERTUS.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fra tri Gaufrido Dertusensi episcopo, ejusque successoribus, canonicè substituendis, in perpetuam memoriam. Cum ex injuncto nobis à Deo apostolatus officio, quo cunctis

(a) Insula haec magni et nominis et praetii, ex Iberi fluentis ante Dertosain relicta; quae modò mutato ejus fluminis alveo evanuit. Porro Raymundus Berengarii, comes Barchinon. illius decimas Januensibus concesserat, seu veriùs ecclesiae S. Laurentii Januensium, in grati animi testimonium, ob acceptum ab illis auxilium in Dertosae expug

TOMO V.

natione. Postea tamen Januen. ses ipsi, Raymundi munificentiam imitaturi, Dertusensi ecclesiae restituere, idque sub sėdis apostolicae approbatione voluerunt.

(b) Hanc bullam vulgatam reperies in Hisp. sacra T.XLII. p. 303, typorum tamen aliisque mendis faedatam. Maluimus ergo ad autographi fidem iterum describere.

R

Christi fidelibus, auctore Domino, praeeminemus, singulorum paci, et tranquillitati debeamus intendere; praesertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos, qui pastorali dignitate sunt praediti, et ad officium pontifica le promoti. Nisi enim nos, eorum utilitatibus intendentes, ipsorum jura, in quantum, Deo permittente, possumus, integra conservemus, et auctoritate apostolicâ eos ab iniquorum hominum incursibus defendamus; de illorum salute non vere poterunt esse solliciti, qui sibi ad regendum, Domino sunt disponente commissi. Ea propter, venerabilis in Christo frater Gaufride episcope, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, te, et Dertusensem ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri, et nostrâ protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut in ipsâ ecclesiâ ordo canonicus, qui secundum Deum, et beati Augustini regulam, et consuetudines ecclesiae Sancti Ruphi ibidem noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum justè, et canonicè possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Granatellam, Fabarium cum pertinentiis suis, et ea, quae praedicta ecclesia in Bitem, et in Anasteth possidet. Quaecunque etiam ve nerabilis frater noster Bernardus Terraconensis archiepiscopus in decimis, primitiis, oblationibus, et defunctionibus, assensu comprovincialium episcoporum, et illustris viri Raymundi, comitis Barcinonensis, tibi noscitur concessisse, et annuum redditum centum Bizantiorum, quos

idem comes pro indumentis canonicorum concessit tibi, et per te ecclesiae tuae, nichilominus confirmamus. Decimas insuper omnium rerum ipsius episcopatus, quae decimari debent, primitias, et omnia ecclesiastica jura praefatae ecclesiae ex integro concedimus, et auctoritate apostolicâ roboramus; statuimus quoque, ut episcopalis sedes Dertusae habeat, et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus, sicut melius umquam aliquis rex tempore sarracenorum regnum Dertusae possedit, vel possidere debuit. Sancimus autem, ut ipsius ecclesiae canonici tibi, tuisque successoribus debitam obedientiam, et reverentiam promittant et exhibeant, atque professionem faciant. Decernimus etiam, ut in memoratâ ecclesiâ nullus in episcopum eligatur, nisi canonicus, et canonico habitu indutus, religionis amator, et litteris eruditus, qui gregi sibi commisso et praeesse noverit pariter, et prodesse. Administratoriae verò jam dictae ecclesiae personae administrationes sibi creditas, non quasi haereditario jure possideant, sed ad arbitrium episcopi, et fratrum, aut in claustro resideant, aut alias administrationes cum obedientiâ sine contradictione suscipiant. De coetero statuimus, ut hospitali pauperum Christi, quod ad communem indigentium utilitatem constructum est, tam episcopus, quàm canonici Dertusensis ecclesiae de omnibus possessionibus, et reditibus suis decimas cum integritate persolvant. Prohibemus quoque, ut nulli ecclesiasticae, vel seculari personae liceat, nisi auctoritate nostrâ munita fuerit, in toto Dertusensi episcopatu absque tuâ, et successorum tuorum licentiâ ecclesias construere, vel constructas possidere, vel parroquialia sibi jura usurpare. Si quis autem parroquianus tuus, possessiones, et bona saepae dictae ecclesiae minuere, vel auferre praesumpserit, seu in aliquo excesserit, unde sit excommunicationis vinculo innodan

« PreviousContinue »