Page images
PDF
EPUB

dus, liceat tibi auctoritate noştrâ eum usque ad condignam satisfactionem canonicâ sententiâ coercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia, et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvâ sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit; secundò, tertiòve commonita, nisi praesumptionem suam congruâ satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, et à sacratissimo corpore, et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni sub. jaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Hadrianus, catholicae ecclesiae episcopus.

Ego Guido, presbyter cardinalis tit. Sancti Chrysogoni. Ego Haubaldus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis.

Ego Ymarus, Tusculanus episcopus.

Ego Centius, Portuensis, et Sanctae Ruffinae episcopus.
Ego Odo, cardinalis diaconus Sancti Georgii ad velum

aureum.

Ego Guido, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu.

Ego Hiacintus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmydyn.

Ego Odo, diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere Tuliano.

Ego Bernardus, presbyter cardinalis tit. Sancti Cles

mentis.

Ego Octavianus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Ceciliae. but,c.2

Ego Gerardus, presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani in Coelio Monte.

A

2

Ego Henricus, presbyter cardinalis tit. Sanctorum Nerei, et Achillei... prenta

Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. Sanctorum Silvestri, et Martini.

Dat. Beneventi per manum Rolandi, sanctae romanae ecclesiae presbyteri cardinalis, et-cancellarii, decimo ter tio kalendas Aprilis, indictione IIII. Incarnationis Dominicae anno millésimo centesimo quinquagesimo quinto, pontificatus vero Domini Hadriani papae quarti, anno se-, cundo (a) loco sigilli pendentis.

[ocr errors]

Adriani papae IV ad Raymundum Berengarii, comitem Barchinonens. epistola, super dotati dotatione ecclesiae Der

Ausensis, et aliis rebus.

༈༣ ༈ ཟླ།་ ཉེན་

mins or EX ARCH. EJUSD. ECCL.

[ocr errors][merged small]

838

[ocr errors]

13

Hanc epistolam idcirco publici juris facere decrevimus, tum quia nullus eam quod scimus protulit, tum quoniam

[ocr errors][merged small][merged small]

epistolae item ineditae Raymundi comitis occasionem praebuit. Illam ad hunc annum dedimus, quoniam licet anni nota careat, eodem tamen loco et die data est, quo praecedens ipsius papae bulla. Descripsimus autem, ut candi dè fateamur, non ex autographo, quod nullibi reperire hucusque licuit, sed ex exemplari vetusto, haud parvae fidei et auctoritatis.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro R. Barchinonensi comiti, salutem et apostolicam benedictionem. Catholicorum principum est, et eorum qui Deum habere desiderant in suis actibus adjutorem, pia, et religiosa loca diligere, ac ea bonis temporalibus, ut aeterna in futuro percipiant, ampliare. Inde est quod nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus Dertusensem ecclesiam, quae religionis, et honestatis habitu decoratur, bonis tibi à Deo collatis dota.... (certe dote afficias), et tanta ei juxta promissionem tuam beneficia largiaris, ex quibus tam episcopus, qui ibidem ministrat assiduè, quàm XX. fratres in conventu, qui pro te Deum valeant exorare, sufficienter necessaria corporis, et vitae habeant alimenta, sufficientem quoque locum ad aedificandam ecclesiam, officinas canonicorum, et domos in usus episcopi eidem ecclesiae pro animae tuae salute concedas. Quod si nolueris effectu operis prosequente complere, ei ad claustrum suum licentiam dabimus redeundi. In castellis autem supernâ tibi miseratione concessis, meschitas cum possessionibus, quae prius sarra cenorum fuerant, ecclesiae Dertusensi cum integritate res tituas, ex quibus vitae necessaria sacerdotibus valeant ministrari. Noverit quoque nobilitas tua, et omnes memora

[ocr errors]

ut annus 1155 ad usque XXV.' Martii 1156 perduraret. Unde XX. dies ejusdem mensis et

[ocr errors]

anni verè ad annum secundum illius pontificatus spectabat, atque ad indictionem IV.

ti episcopi parrochiani nos tam decimas, quàm omnia parrochialia jura de insulâ Sancti Laurentii Januensium prac fato episcopo, et ecclesiae Dertusensi auctoritate apostolicâ reddidisse. Quae si quis auferre presumpserit, ipsum excommunicandi eidem episcopo liberam concessimus facultatem. Te quoque coadjutorem super hoc habeant," et omnibus modis defensorem. Ad haec magnificentiae tuae. praesentium significatione injungimus, ut quod de eccle siâ Sancti Joannis, cimiterio, et campo tu et G. Raymundi Dapifer tuus in veritate novistis, hoc idem pietatis intuitu, et religionis amore venerabili fratri nostro Ter rachonensi archiepiscopo verbo, vel seripto, quia partes inter se taliter convenerunt, firmiter astruatis. Praetereà strenuitatem tuam rogamus, monemus et exortamur attentius, ut ipsum episcopatum, quem pro tuorum venia delictorum construere incepisti, more bonorum, et nobi lium principum amplificare studeas, atque à tam laudabili et digno proposito usque ad consummationem nullâ ratione desistas. Datum Beneventi XIII. kal. Aprilis.”

Litterae Raymundi Berengarii, comitis Barchinonens., ejus nominis IV, ad Adrianum papam itidem IV.

EX EXEMPL. VETUSTO MEMBRAN. IN ARCH. ECCL. DERTUSENS.

Venerabili domino, et patri suo dilectissimo, christianae religionis, Dei gratiâ summum apicem obtinenti, sanctitatis ejus homo miles, et servus R. comes Barchinonensis, et princeps Aragonensis, totius salutis summam, ac totum totum seipsum. In adquisitione Ilerdensis et Dertusensis ecclesiae laborem ac sudorem nostrum partim oculis ves tris vidistis (a), non visa relatione percepistis. Hoc au(a) Forte Adrianus in Hispa- ac sequenti, quibus Dertosa et, niam venerat, circa ann. 1148 Ilerda urbes captae sunt.

[ocr errors]

tem opus Dei, non nostrum fuisse, et scimus, et credi mus; iosa quoque ad honorem, ac servitium (Dei), et ad augmentationem sanctae romanae ecclesiae addita esse gaudemus, Nos siquidem plurimis occupati negotiis, cum ad aedificationem ecclesiarum plenariè sufficere nequeamus, pro constitutione, et institutione, seu informatione Dertusensis ecclesiae, sanctae majestatis vestrae prostrati pedibus, etsi non corporali praesentiâ, mentali quâ possumus humilitate, obnixè supplicamus, ut in quibus vobis visum fuerit, et benignitati vestrae celsitudinis Dertusensis episcopus exposuerit, praefatae ecclesiae post Dominum primum vos fundamentum ponatis. Contentionis de Campo Sancti Johannis inter episcopum Dertusensem, et hospitalarios planam ac indubitabilem discussionem vobis annuntiamus; quod archiepiscopus Tarraconensis, et Guillelmus Raymundi missi à nobis donaverunt medietatem campi illius ad necessitates pauperum Christi advenientium in civitatem, et transientium, sive ibidem infirmantium; alteram medietatem ad cimiterium Dertusensis ser dis (a): hoc idem, si vos jusseritis, juramento probare parati et nos ita concedimus. De quibus prolixè vobis scribere supervacaneum duximus: de revelatione scilicet B. Ollegarii (b) olim patris vestri (c): de episcopis eccle

(a) Incertum quo die et anno latum sit hoc judicium; unde et nos hujus et praece-, dentis cartae epocam determinatam haberemus. Extat certe Guill. Raymundi Dapiferi fides de hujus judicij prolatione, quam hoc eodem anno dedit; ast de tempore lati judicii silet.

(). Forte miraculum indigitat ad S. Ollegarium spec

tans, qui recens vitâ functus erat.

(c) Hinc certissimè liquet hanc epistolam ad Adrianum papam IV. directam. Nullus quippe pontifex toto vitae Raymundi comitis tempore sedem romanam tenuit, cujuş S.

Ollegàrius'pater dici posset, nisi hic-Adrianus, qui monasticam vitam in domo S. Ruphi

« PreviousContinue »