Page images
PDF
EPUB

In e. m. priori de Bolio", Magalonensis diocesis, et archidiacono

ac magistro Petro Cabiscoli, canonico ecclesie Albiensis.

Taxantur littere: XI – XIII.

318.

Reg. Av. 50, f. 119; Vat. 122, n. 90. - Vidal, n. 2754.

1336, 30 août.

Decano et capitulo ecclesie Cameracensis mandatur, quatenus Guillermo de Auxona, electo Cameracensi, ad episcopatum Cameracensem, per obitum Guidonis vacantem, auctoritate ipsius Benedicti pape XII litterarum promoto (1), obedientiam et reverentiam exhibeant, non obstante quod homagium non fecerit nec juratum fidelitatis prestiterit regi Romanorum, cum nullus rex Romanorum ad presens existat.

Sicut per alias...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 3 kal. septembris anno 2.
In e. m. populo civitatis et diocesis Cameracensium.
In e. m. universis vassallis ecclesie Cameracensis.

Taxantur littere singule: XX: ad rubricam, simul: LX.

319.

Reg. Av. 49, f. 232r, n. 42 (rubrique, f. 10); Vat. 121, n. 421. Vidal, n. 3917.

1336, 2 septembre.

Ludovico Thesart, bacallario in legibus, actu Aurelianis jura civilia legenti, confertur canonicatus ecclesie Baiocensis sub expectatione prebende, non obstante quod in Morinensi et Baiocensi perpetuas capellanias ac in parrochiali Sancti Salvatoris Lendelin, Constantiensis diocesis, ecclesiis quandam portionem obtinet; dictas vero capellanias dimittere tenebitur.

Litterarum scientia...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 4 non. septembris anno 2. In e. m. abbati monasterii S. Stephani de Cadomo, Baiocensis diocesis, et Meldensis ac de Sulliaco, Aurelianensis archidiaconis ecclesiarum.

[blocks in formation]

320.

1336, 2 septembre. Herberto Carbonelli", legum doctori, confertur canonicatus ecclesie Remensis sub expectatione prebende, obtentu Johannis, archiepiscopi Remensis, non obstante quod canonicatum et dimidiam prebendam in ecclesia de Lileriis et parrochialem ecclesiam de Orglandriis, ac capellaniam S. Johannis de Eseio, Morinensis et Constantiensis diocesum, obtinet; que omnia beneficia dimittere tenebitur.

Litterarum scientia...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 4 non. septembris anno 2. In e. m. Meldensis et Baiocensis ac Vallis Moritanii Abrincensis ecclesiarum archidiaconis.

Taxantur littere: XI XIII.

321.

Reg. Av. 50, f. 254; Vat. 122, n. 272. Vidal, n. 3074.

1336, 12 septembre.

Magistro Simoni de Maneslies, sacre theologie doctori, qui, in sacra pagina assecutus magisterii dignitatem, in Parisiensi studio a multis retro temporibus rexit laudabiliter in eadem, conferuntur canonicatus et prebenda ecclesie Parisiensis, per assecutionem factam a Jacobo Rosseleti de archidiaconatu Remensi, apud apostolicam Sedem generali circa beneficia vacantia per aliorum beneficiorum assecutionem reservatione mediante vacantes, non obstante quod parrochialem ecclesiam de Loquereyo (1), Trecensis, et capellam de Longo, Ambianensis, et perpetuam prebendam in Sancti Audomari, litigiosam a decem et octo annis (2), et canonicatum sub expectatione prebende cum dignitate per ipsius Benedicti pape XII litteras in Morinensi ecclesiis obtinet (3); omnia vero predicta beneficia dimittere et ipsius domini pape gratie, per quam prebendam et dignitatem in ecclesia Morinensi expectat, renuntiare tenebitur.

Dignum arbitramur...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 2 id. septembris anno 2. In e. m. S. Genovefe et S. Germani Parisiensium monasteriorum

abbatibus ac decano ecclesie S. Dionisii Leodiensis.

Taxantur littere: XII 1/2

XIV 1/2; ad rubricam: XXVII.

Reg. Av. 49, f. 268, n. 170 (rubrique, f. 11); Vat. 121, n. 470. Vidal, n. 2767.

[blocks in formation]

(1) Il faut lire probablement: Jonquerio. Voir plus haut, n. 79. (2) Voir plus haut, n. 261. (3) Voir plus haut, n. 79.

322.

1336, 13 septembre. Judicibus mandatur quatenus Simonem, dictum Serigne, false canonicum S. Petri Insulensis, Tornacensis diocesis, ecclesie se asserentem, perquiri faciant et ad curiam Romanam transmittant.

<< Dilectis filiis Alexandro, decano, et capitulo ecclesie S. Petri Insulensis, Tornacensis diocesis, salutem etc. Ex tenore litterarum vestrarum nuper collegimus, quod Simon, dictus Serigne de Sancto Gobano, Laudunensis diocesis, qui licet falso se ecclesie vestre canonicum asserebat, quasdam litteras sub nomine ac bulla nostris, prout apparebat prima facie, fabricatas, quarum tenores inter alia videbantur innuere quod nos ei canonicatum contuleramus ejusdem ecclesie, prebenda conferenda sibi quam acceptandam duceret reservata, vobis in capitulo vestro presentibus presentavit, petendo se recipi vigore litterarum hujusmodi in ejusdem ecclesie canonicum atque fratrem, certis processibus pretextu litterarum hujusmodi factis, excommunicationis et alias sententias continentibus, ibidem nihilominus publicatis; vos autem dictas litteras propter nonnullos defectus quos post diligentem inspectionem ipsarum reperistis in eis, falsas verisimiliter reputantes, ipsas nobis per certum nuntium transmisistis, super quibus vestram diligentiam quamplurimum commendamus. Cum igitur easdem litteras nobis per dictum nuntium presentatas, quas in cancellaria nostra per venerabilem fratrem nostrum Petrum, episcopum Penestrinum, sancte Romane ecclesie vicecancellarium, et abbreviatores ejusdem cancellarie examinari fecimus diligenter, tam in scriptura quam in stilo ac multis aliis, apertissime reperimus fore falsas et propterea scire volumus auctorem hujusmodi falsitatis, nos venerabili fratri nostro episcopo Tornacensi dedimus per nostras litteras in mandatis, ut dictum Simonem, si eum quovis modo habere poterit, capi faciens, ipsum ad nos sub fida" custodia transmittere non postponat, ac nichilominus discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus super hoc auctoritate nostra solicitis studiis per vos vel alium seu alios, adhibita cautela debita, diligentius procedentes, eundem Simonem, si eum quovis modo ad manus vestras habere poteritis, circa quod omnem diligentiam studeatis apponere, ad nos quantocius sub fida custodia transmittatis, invocato etiam ad premissa, si expedierit, auxilio brachii secularis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, non obstante si aliquibus a Sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi

..

a. Reg. Vat. 122: suffida.

vel excommunicari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et exactam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., id. septembris anno 2».

323.

Lettre curiale. Reg. Vat. 122, n. 17.

1336, 13 septembre.

Episcopo Tornacensi mandatur quatenus perquiri faciat Simonem, dictum Serigne de Sancto Gobano, Laudunensis diocesis, falsarium, qui canonicum ecclesie S. Petri Insulensis, Tornacensis diocesis, se asserebat, ut patet ex tenore litterarum Alexandri, decani, et capituli ejusdem ecclesie, ipsumque ad Romanam curiam sub custodia bona transmittat.

Ex tenore litterarum... (1).

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., id. septembris anno 2. Reg. Vat. 122, n. 673. Vidal, n. 3923.

324.

1336, 20 septembre.

Magistro Galhardo de Carceribus, preposito ecclesie Titulensis, Colocensis diocesis, in partibus regni Polonie apostolice Sedis nuntio, mandatur quatenus consulibus civitatis Cracoviensis super assignatione pecuniarum, videlicet ducentarum decem et dimidie marcharum auri ac sexcentorum quinquaginta florenorum auri, per eos Camere apostolice in villa de Brugis, Tornacensis diocesis, facienda, terminum proroget, eosque absolvat a sententiis, quas propter non solutionem incurrerunt.

Cum dilectis...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 12 kal. octobris anno 2.

325.

Lettre patente. Reg. Vat. 131, f. 57, n. 275.

1336, 22 septembre.

Ad futuram rei memoriam. Reservantur prioratus, decanatus, dignitates, personatus, administrationes, officia, canonicatus, prebende et ecclesie et alia beneficia per assecutionem aliorum beneficiorum,

(1) Même texte, mutatis mutandis, qu'au n. 322.

apostolica auctoritate collatorum, vacantes seu vacaturi, etiam si per resignationem simplicem vel ex causa permutationis facte ante dictam assecutionem vacare eos contingeret ".

Dudum nos...

Dat. apud Pontem Sorgie, Avin. dioc., 10 kal. octobris anno 2.

326.

Lettre curiale. Reg. Av. 50, f. 47; Av. 50, f. 429; Vat. 122, f. 14, n. 7.
Romanum, Ben. XII, n. X; Daumet, n. 222 (texte); Vidal, nn. 3984 et 3925.

Bullarium

1336, 23 septembre.

Johanni de Paparonibus, de Senis, apostolice Sedis capellano, conferuntur canonicatus et prebenda ecclesie Rothnacensis, Cameracensis diocesis, per obitum Jontuli Alevoli de Camporegio, capellani domestici et commensalis Neapoleonis, S. Adriani diaconi cardinalis, apud Sedem apostolicam defuncti, vacantes, consideratione ejusdem cardinalis, cujus camerarius existit, non obstante quod in Senensi et in S. Michaelis Bertelde Florentina ecclesiis canonicatus et prebendas et ecclesiam S. Pelegrini Senensem obtinet ac de prioratu secularis ecclesie S. Fridiani Florentine litigat; canonicatum vero ac prebendam in S. Michaelis et prioratum in S. Fridiani Florentinis ecclesiis, si interim illum evincitur, dimittere tenebitur.

Litterarum scientia...

Dat. Avin. 9 kal. octobris anno 2.

In e. m. magistro Raynaldo de filiis Ursi, archidiacono de Campinia, Leodiensis, apostolice Sedis notario, et Cameracensis ac Tullensis scolasticis ecclesiarum.

Taxantur littere: XII XIV.

327.

Reg. Av. 50, f. 152; Vat. 122, n. 142. Vidal, n. 2772.

1336, 30 septembre.

Ad futuram rei memoriam. Declaratur reservationes ecclesiarum cathedralium, dignitatum, personatuum, abbatiarum quoque et prioratuum, decanatuum et prepositurarum necnon aliorum beneficiorum, regularium et secularium, de quibus per litteras vel regestra Johannis pape XXII in archivis Sedis apostolice conservata constare noscitur, per ejus obitum revocatas nullatenus existere, omnesque electiones, collationes, provisiones et permutationes, post et contra reser

a. Au Reg. Av. 50, f. 422", cette lettre est biffée. b. Vidal: Papazonibus. - c. Vidal ajoute: ad collationem episcopi Cameracensis pertinentes; cette indication ne se trouve pas dans Reg. Av. 50. d. Vidal: Bertolde. - e. Reg. Vat. 122: Peregrini.

« PreviousContinue »