Page images
PDF
EPUB

cum quibusdam de fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus, sinceris utique honoris et commodi regii zelatoribus, deliberatione prehabita pluries diligenti, visum fuit nobis et cardinalibus ipsis decens honestati apostolice Sedis existere nec etiam rationi equitatis et justitie convenire nos ad relaxationem ipsam faciendam procedere, partibus quas hujusmodi negotium, non parum arduum, contingere principaliter noscitur inauditis, quare super hoc nos habeat regalis circumspectio, quesumus, excusatos. Dat. Avin. 2 non. decembris anno 1».

222.

Lettre close. Reg. Vat. 130, f. 135, n. 688. Riezler, n. 1765 (texte); Daumet, n. 125 (texte).

a

1335, 5 décembre.

Magistro Galtero de Rovreto mandatur quatenus, juxta petitionem suam, littere, quibus canonicatum ecclesie Autisiodorensis sub expectatione prebende necnon dignitatis vel personatus seu officii obtinuit, valore aliorum suorum beneficiorum, que dimittere tenebatur, ad 35 lib. tur. parv. extimato (1), cum revera, certarum distributionum grossibus fructibus adjunctarum ratione habita, predictam valorem excedere dignoscuntur, perinde valeant, ac si de vero valore ipsorum beneficiorum in dictis litteris mentio haberetur.

Illis apostolice...

Dat. Avin. non. decembris anno 1.

Taxatur littera ad rubricam: XX.

223.

Reg. Av. 48, f. 24, n. 962 (rubrique); Vat. 119, n. 932. Vidal, n. 2400.

1335, 17 décembre.

Johanni Petri confertur canonicatus ecclesie Noviomensis sub expectatione prebende, non obstante quod in Lobiensi, Anthoniensi, Florinensi et Molhanensi ecclesiis, Cameracensis et Leodiensis diocesum, canonicatus et prebendas obtinet, quos dimittere tenebitur. Suffragantia tibi merita...

Dat. Avin. 16 kal. januarii anno 1.

In e. m. abbati monasterii de Cantiprato juxta Cameracum et magistro Johanni de Sinemuro, preposito de Beligneyo, Eduensis, apostolice Sedis capellano, ac scolastico Tornacensis ecclesiarum.

Taxantur littere: X 1/2 - XII 1/2.

Reg. Av. 48, f. 507 et f. 508 (rubriques; la seconde est accompagnée de la mention: vacat); Av. 182, f. 16"; Vat. 120, n. 290.

a. Vidal: Boureto. b. Vidal: Lomberiensi.

Vidal, n. 999.

c. Reg. Vat. 120: Cameracensis.

(1) Voir plus haut, n. 177.

224.

1335, 18 décembre.

Ad perpetuam rei memoriam. Revocantur omnes reservationes et concessiones super canonicatibus, prebendis, dignitatibus, personatibus et aliis beneficiis cum cura vel sine cura, per importunam instantiam a quibuslibet Romanis pontificibus obtente in quibusvis ecclesiis, monasteriis sive locis, attento quod ex impetrantium multitudine ecclesie sunt plurimum pregravate.

Experimento didicimus...

Dat. Avin. 15 kal. januarii anno 1.

Lettre curiale. Reg. Av. 48, f. 376; Vat. 119, n. 35.

Daumet, n. 129; Vidal, n. 2454.

225.

1335, 18 décembre.

Johanni Rossinholi, cui jamdudum Joannes papa XXII reservavit beneficium cum cura vel sine cura (60 vel 30 lib. tur. parv.) ad collationem episcopi Claromontensis, quod nondum est assecutus, reservatur beneficium simile ad ejusdem episcopi collationem, consideratione Petri, episcopi Penestrini, cujus capellanus et commensalis existit, non obstante quod ecclesiam curatam de Cerbuiaco " ас саnonicatum et prebendam ecclesie S. Petri de Insula, Autisiodorensis et Tornacensis diocesum, obtinet; dictam vero curatam ecclesiam de Cerbuiaco dimittere et litteras Johannis pape XXII nullius habere momenti tenebitur.

Illos libenter...

Dat. Avin. 15 kal. januarii anno 1.

In e. m. episcopo Colimbriensi et preposito Claromontensis ac decano de Biliomo, Claromontensis diocesis, ecclesiarum.

226.

Reg. Vat. 120, n. 705. Vidal, n. 1478.

1335, 18 décembre.

Gerardo, dicto Koc, de Machlinia, clerico Cameracensis diocesis, magistro in artibus, in utroque jure provecto, cui jamdudum Johannes papa XXII reservavit beneficium cum cura vel sine cura (50 lib. tur. parv. si sine cura foret), ad collationem prepositi, decani et capituli ecclesie S. Rumoldi Machliniensis, Cameracensis diocesis, reservatur beneficium cum cura vel sine cura (60 vel 40 lib. tur. parv.) ad collationem eorundem, consideratione Mathei, S. Johannis et Pauli presbiteri cardinalis; littere vero Johannis papa XXII deinceps nullius sunt momenti.

a. Vidal: Cerbiniaco. b. Reg. Vat. 119: Maclinia.

Litterarum scientia...

Dat. Avin. 15 kal. januarii anno 1.

In e. m. episcopo Brixiensi et abbati S. Michaelis Antverpiensis ac priori S. Marie Hanswicensis", per priorem soliti gubernari, monasteriorum, Cameracensis diocesis.

Taxantur littere ad rubricam: XXVII.

227.

Reg. Av. 48, f. 25, n. 1018 (rubrique); Vat. 119, n. 1018. Vidal, n. 1481.

1335, 22 décembre.

Magistro Geraldo de Albussaco confertur canonicatus ecclesie Tornacensis sub expectatione prebende, necnon dignitatis vel personatus seu officii cum cura vel sine cura, consideratione Philippi, regis Francie, cujus clericus dilectus ac fidelis existit, non obstante quod quandam capellaniam, capellam abbatisse vulgariter nuncupatam in abbatia monasterii Villaris, ordinis S. Benedicti, Rothomagensis diocesis, obtinet, et canonicatum et prebendam ecclesie Autisiodorensis, per consecrationem Nicholai, electi Cathaniensis, in brevi vacaturos, auctoritate litterarum Johannis pape XXII expectat; dictam vero capellaniam dimittere et Johannis pape XXII litteras nullius habere momenti tenebitur.

Litterarum scientia...

Dat. Avin. 11 kal. januarii anno 1.

In e. m. archidiacono Meldensi et scolastico Constantiensis ac officiali Parisiensis ecclesiarum.

Taxantur littere ad rubricam: XXIII.

228.

Reg. Av. 48, f. 24, n. 969 (rubrique); Vat. 119, n. 969.

Vidal, n. 389.

1336, 4 janvier.

Johanni Salomonis, clerico non conjugato nec in sacris ordinibus constituto, Morinensis diocesis, conceditur tabellionatus officium, cum forma juramenti in manibus Gasberti, archiepiscopi Arelatensis, domini pape camerarii, prestandi.

Ne contractuum...

Dat. Avin. 2 non. januarii anno 1.

Reg. Av. 48, f. 517 (rubrique); Vat. 120, n. 740-66. Vidal, n. 1562.

a. Vidal: Hauswicensis.

229.

(8 janvier 1335 – 7 janvier 1336). Magistro Bernardo de Albia, decano ecclesie S. Donatiani Brugensis, Tornacensis diocesis, Benedicti pape XII familiari, indulgetur ut apostolice Sedis obsequiis insistendo fructus beneficiorum suorum (1) in absentia percipere valeat.

Obsequiorum tuorum...

Dat. [non erat in nota] (2).

In e. m. abbati monasterii S. Genovefe Parisiensis et archidiacono Montismirabilis, Albiensis, ac magistro Henrico de Ast, canonico Ambianensis ecclesiarum.

230.

Lettre patente. Reg. Vat. 130, f. 57, n. 342. Vidal, n. 1659, b.

(8 janvier 1335 – 7 janvier 1336).

Gerardo de Cortibus confertur canonicatus ecclesie Morinensis sub expectatione prebende, necnon dignitatis vel personatus seu officii cum cura vel sine cura.

Taxatur littera ad rubricam: XXV.

231.

Reg. Av. 48, f. 26, n. 1061 (rubrique); Vat. 119, n. 1061 (rubrique). - Vidal, n. 390.

(8 janvier 1335 – 7 janvier 1336).

Decernitur quod reservatio, facta per felicis recordationis Johannem papam XXII, de canonicatu et prebenda Cameracensis ecclesie ac archidiaconatu Brabantie in eadem ecclesia perinde valet, ac si de dicta reservatione littere apostolice ipsius pape bulla bullata fuissent.

232.

Reg. Av. 48, f. 529 (rubrique); Vat. 120, n. 897 (rubrique).

Vidal, n. 2410.

(8 janvier 1335 – 7 janvier 1336).

Cum Johanne de Berblengheem, clerico Cameracensis diocesis, dispensatur super defectu natalium.

Reg. Av. 48, f. 522 (rubrique).

(1) Voir plus haut, nn. 42, 91 et 135. (2) Les mots, placés entre crochets, se trouvent dans la marge du Reg. Vat. 130; dans le texte, après le mot Dat., une ligne a été laissée en blanc pour recevoir la date. Vidal a adopté, mais à tort, celle de la lettre qui précède immédiatement celle-ci dans le registre (resumée par lui au n. 1659): 4 non. aprilis anno 1, 2 avril 1335.

[blocks in formation]

Magistro Rogerio de Vintrono, canonico Ruthenensis, Campanie Maritimique rectori, in memoriam reducitur Philippo de Cambarlhaco, archidiacono Gandensi in ecclesia Tornacensi, tunc rectori, et Stephano Lascoutz, canonico B. Marie majoris Pictavensis ecclesiarum, thesaurario patrimonii B. Petri in Tuscia, olim a Johanne papa XXII bona mobilia Monaldi, archiepiscopi Beneventani, exigendi nomine Camere curam fuisse commissam.

Intelleximus quod...

Dat. Avin. 3 id. januarii anno 2.

234.

Lettre patente. Reg. Vat. 131, f. 1, n. 3.

1336, 13 janvier.

Alexandro Fabri, magistro in artibus, qui per septem annos et amplius in theologica facultate Parisius studuit, confertur canonicatus ecclesie S. Petri Insulensis, Tornacensis diocesis, sub expectatione prebende", obtentu Andree, episcopi dicte diocesis, non obstante quod in eadem ecclesia quandam perpetuam capellaniam sine cura obtinet, quam dimittere tenebitur.

Litterarum scientia...

Dat. Avin. id. januarii anno 2.

In e. m. abbati monasterii B. Marie de Laude, Tornacensis diocesis, et preposito S. Walburgis Furnensis, Morinensis diocesis, ac decano S. Ilarii Pictavensis ecclesiarum.

Taxantur littere: X1/2 - XII 1/2.

235.

Reg. Av. 49, f. 24, n. 8; Vat. 121, n. 8. Vidal, n. 2556.

1336, 13 janvier.

Alexandro Fabri, magistro in artibus, qui per septem annos et amplius in theologica facultate Parisius studuit, confertur decanatus ecclesie S. Petri Insulensis, Tornacensis diocesis, vacans per asse

a. Vidal range cette lettre (qu'il place par erreur au f. 21 du Reg. Av. 49) parmi les littere de beneficiis vacantibus.

« PreviousContinue »