Page images
PDF
EPUB

156

MORS NELSONI. Poema dignatum priore Aureo Numismatum quod ex judicio dedit Gul. Turton, M. D. Swansea, Valliæ, sub auspiciis Georg. Augustiss. Val. Princ. 1806. Auctore RALEIGH TREVELYAN.

[blocks in formation]

Segnius insigni venalem' funere laurum
Prosequar inferiis, tanto sed debita fato
At non præcipiti celebremus funeris horam
Carmine supremam-vetuit’ nam Cambria Musis
Præmia proponens, et novit Cambria Musas
Montanumque melos-novit melioribus annis ! !
Quippe ortus sacra referens ab origine Virtus
Explicat infanti ingenuas conamine vires,
Primus ubi vitæ calor, et florentis honores
Prima juventutis inaturat gratia, in ausis
Emicat exultans melioribus; illa Penates
Nativosque focos circum indignata morari,
Donec ipassuetos nisus docuere pericla,
Inque reluctantem demisit vividus hostem
Impetus—hostilique juvat rapuisse lacerto
Tela suæ fabricata neci; seu fama superstes
Exhilarat, seu nobilitat Victoria mortem.
Haud aliter (patriis surgunt ubi amata Camænis
Ardua Snodeni, seu Plinlimmonia rupes
Nativis nimbis, quam circumsidit opaca
Majestas scopulorum, atque atri verticis horror)
Haud aliter conjuncta Jovi, flammæ arbitra diæ,
Ales ibi primo linquit conamine nidum,
Montanumque Larem-vim vis nativa ministrat;
Infantemque juvat volucris libramina pennæ
Prima novis mandare Notis, sociæque procellæ,
Vere suo ; luditque cavis emissa juventus.

[ocr errors]

!“ Morte venalem petiisse laurum.” Hor.

2 Nelsoni vitam a primis annis repeti voluit, qui hæcce præmia proposuit, neque paucior quam vers. 300 componi jussit.

2

Quid memorem nulla imbutam formidine mentem,
Cum vel adhuc teneris heros pubesceret annis ?
Quid memorem Syrtes,' turbantibus æquora ventis,
Funerea caligantem formidine pontum ?
Quid memorem fluctus montana mole ruentes?
Vel qua spumifera gurges sibi tortilis unda
Insidias servat; vel qua latet abdita arenis
Rupes, letiferumque caput vix tollit ad auras ?
Seu pluvii rores, demissa aut nubila nocte
Incertam obscurare viam, lucemque diemque
Eripuisse volunt; notos tamen indice cursus
Fida comes 2 monstrat, dubius nec luctuat error,
Respectatque suas alio sub sole latebras.3
Quid memorem Zemblen, spectataque frigora Cauri ?4
Nonne vides, qua perpetuum succincta procellis
Bruma Larem jejuna tenet, glacialiaque arva?
Oceani quippe in medio exitialia monstra s
Cernere erit, (neque enim diras Symplegadas olim
Cantatas toties, aut concurrentia saxa
Deprensis urgere legas tot funera nautis)
Tantam ubi dissolvant hyemem resoluta caloris
Vi subita insoliti glacialia flamina venti.
His

porro in regnis exacto tempore blandæ
Æstatis (neque enim mutata mitigat annum
Temperie autumnus) longis obducta tenebris
More gemunt reduci infelicia sæcula noctem.

En ubi nativis circumdata Bastia nimbis
Candescit longe, et victas dominatur in undas.-
Immatura illic succisæ fata juventæ
Deplorare datum est; quos funere fudit acerbo
Insanam et pompam fremitumque minacis Iberi,
Qui toties victus pallebat morte futura,
Qui toties terram, toties qui labra momordit
Dedecori assuetus, patriaque labante superstes !

Nobiliora manent, et adbuc solennia pandit
Gaudia Libertas

;

licet arva revisere cara

2

· Nelsoni solertia in superandis maris periculis mira fuit. Vid. White, P. 25, et seq.

Magnet, intell. : Philosophi opinantur fecti magnetem ad Norvegianos montes; ibi enim istius materiæ magna latet copia. 4 P. 25, White, et 26, et seq.

5. Glaciales moles. Apud Bastiam et Culvos res gestas. White, p. 43.

6

Natalesque licet turres, patriumque tropæis
Instaurare Jovem ; fuso qui victor ab hoste,
Corde videt memori nota dulcedine valles.
Sed graviora manent; toties celebrata, per undas
Ardua qua Hesperidum fulgent spectacula nautis,
Saxea qua candent Teneriff' culmina ; Solem
Qua juvat occiduum demissa luce morari ;
Hic Natura potens sua propugnacula in æquor
Objice secreto firmat; dum verberat unda
Littus agens turritum : at non agitata periclis
Pectora Nelsoni-quid possit vivida virtus
Experiare licet, duris spectata juventæ.
Audin jam victrix a sententia pendet ab ore ?
“ Aut petiisse juvat laurum, patriæve sepulcrum”-
Nec
mora,

et ultores decorat Victoria nisus.
O fortunati! reduces quos patria novit
Materno mulcere sinu ; seu munere functos
Victrici lacrymæ sacrant mærentis amici
Languentes fato; fati sive hora superstes
Conspectu ponit dulcique in luce suorum.
At non te, Nelsone, gravi sub vulnere fusum
Exitio stravere, et acerbo funere Parcæ,
Servatum in meliora; ægris dum vulneris ictu
Palleres, dubio et Auerent sub flumine venæ !

At non illa vigil patria est oblita suorum
Aut custos patriæ Regalis cura--virilem
Nam simul ac vidit languentem vulnere formam,
Atque ora Herois multam testata procellam
Vidit et obstupuit,-multi monumenta doloris.
Atque inter lacrymas generosi lumen ocelli
Emicat ut pluviam ridenti luce serenat
Æthereus color, et genialis tæda diei!
Majora aggredior-major patet area votis !
Jam patriis latet insidiis et marte fugaci
Gallia secreto servans sub tegmine portus
Ezitii fotos, vastæ et molimina classis,
Hos tecum tacitos casus sub corde volutans,
Grande Decus, servasti ; haud segnior alite cursu

[ocr errors]

White, p. 67. 2 " Westminster Abbey, or glorious victory!" Ibid. p. 62. 3 Ibid. p. 72. 4 Geo. III. Nelsonum ad meliora promovit. Ibid. p. 76, et 77.

Arboreosque lares latebrosaque tegmina nidi
Accipiter linquit, cauta et circumvolat arte
Omnia perlustrans late loca, donec in auris
Versat præda vias, et non sua flamina tentat.
Gallia sic naves fatis commisit iniquis.
Nec mora ; longinqui tardum maris æquor arandumi
Tentandæque viæ, longisque ambagibus ultro
Seu vigili cura circumvolitare carinis
Hostiles latebras, puppi aut custode tueri.
Interea Italiæ raduntur littora, et alte
Nigrescunt ponto horrendi capita alta Vesevi,
Culmine nimboso-classisque exosa Tyrannis
Littora nota petunt Meletes, qua vividus ardor
Heroum innatæ servabat semina mentis.
Haud locus hic, dulces strepitus versante camoena,
Insignire animos fortes qui vulnere laurum
Sacrârunt, dulci pro libertate labantes,
Cum fuso cinxit Solymanus marte Valettam.
Conspectu interea multæ telluris in altum
Anxia vela dabant, longe candebat in undis
Concelebrata suis olim Trinacria 3 monstris ;
Hic in secessu tuto locus ; insula portum
Efficit effusa mole; hic molimine rupes
In coelum, et ponto incumbens Ætnea minatur
Objectu laterum, longinquæque incubat undæ,
Obducto terrore, quietisque imminet oris,
Fontani hic latices, vivo et libamine pocla
Dulcia præbebant ægris medicamina nautis ;
Scilicet incestat validas languedine vires
Salsugo, fessosque salo contaminat artus :
Jamque ubi dia salus morbo rediviva remoto
Languenti lætum revocabat lumen ocello,
Volvisti tecum interea, dux inclyte, casus,
Pendentemque tuis terrarum viribus orbem.

En mare velivolum ! en famæ nova serta Britannæ ! 4
Quid memorem ut dubio generosum fluctuat æstu
Pectus, ut ancipiti fallentem prospicit hostem
Oceano, et multa vitantem ambage Britannos!

En ubi nunc pelago nox abstulit atra colorem,

3 Ibid. p. 83.

1 White, p. 81.

2 Ibid. p. 82. 4 Ibid. p. 88, pugna navalis ad Ægypti oras.

Undabat classis per amica silentia Lunæ
Exspirans tacite exitium; monet aura quietem :
Sed brevis illa quies ; tonitralia murmura belli
Excidii

præsaga sonant: mors sola Britannos
Impavidos terrere nequit; spes acrior ignes
Accendit; stimulosque imo sub pectore versat.
Quid juvat Aonio undantes Carthaginis arces
Expediam versu? ast iterum velut Actia bella,
Niliacas oras instructa classe videres.
Hic, ope navali, Europæ spoliator opimo
Ibat ovans luxu, et dira in caligine Noctis
Latior immeriti explicuit vexilla Triumphi-
Non impune tamen : ceu tempestate columbas
Actas præcipiti notos mutare meatus
Cogit hyems, densaque incumbens grandine turbo.

At vos antiquum (et tangunt mortalia Musæ)
Imperium Romæ, et navali cæde superbos
Carmine sacrastis dominos rerumque potentes;
Nectite (et urget opus) capiti nova serta Britanno,
Et fortes Fortuna juvat: Clementia' lauros
Vindicat ipsa novas : ecce, ut deferbuit omne
Murmur et obductæ tristissima mortis imago !
Per fluctus, interque natantia fragmina classis,
Cernere erat miseros, iterum quos nostra remisit
Gratia in alterius vitaï et luminis auras.
En ubi navifragis per aquas jam flammea moles
Incepit longis aperire vaporibus ignem !
Exitium fovere Noti, percussaque flamma
Turbine, quæque latens summi fastigia mali
Ascensu superat tardo, exitioque sequaci
Navigium involvens, inter tabulata volutansque
Ad coelum undabat-subter formidinis ora
Inclusorum intus, ventura et morte paventum
Insanus pallor-casus licet obruat hostem
Cognato tanget clementia pectora luctu.
Sed nec adhuc, tandem posito certamine, cessat
Dirum opus; ultricesque ciet lux ultima mentes !
Et jam sublimi perfudít lumine classes,
Funerea et varias ornavit luce tenebras,
Luna; et spectabant tacito terrore cohortes

1

White, p. 103.

2 L'Orient. White, p. 104,

« PreviousContinue »