Page images
PDF
EPUB

Mortis opus; sabitum disrupto turbine fulnien
Intonuit-surdasque tremor diverberat aures !
Atque odia oblitæ stupuere alterna vicissim
Attonitæ classes-quentos heu stragis acervos
Attulit una dies ! quantos meliora merentes
Funera, letali cita mors immersit in unda!
Nec grave cessat opus : reduces sed marte furores
Ingeminant cæco-anne audis resonantia longe
Fulmina misceri, et iniserum increbrescere murmur?
Et fors Nelsoni quæ sint jam fata requires,
Quisquis eris, fidæ testans conamina Musa :
Vulnere languentem, et Britonum fortissima frustra
Funera plorantem exhilarat Victoria signo
Nuncia sublato. Haud epulæ clangorque tubarum,
Non canor insultans hosti, non læta triumphum
Præcinuit vox: sed jam religione serenat
Summa Ducis mentem pietas, quem læta decorat
Ante alios, fortes mulcens dulcedine sensus.
Postera lux cædes, et vasta silentia belli
Pandebat, veterique ibat jam lætior unda
Nilus Cæsareas venisti victor ad oras,
Nobilior, miseris præbens solamina rebus !
Omnis et Ægyptus celebret vexilla salutis,
Omnis Arabs. -Olim Italiæ spoliator ad oras,
Julius, et pavidis fidens Antonius armis,
At non Marte suo : jam libertate labante
Et patria amissa, dominis parere superbis
Sub juga misit opes assuetum, (inhonesta merentun..!)
At tibi, Dux Britonum, victricique ordine Classi
Gratulor! hæc norunt olim penetralia Musæ,
Quæque tuum vel adhuc sacrant modulamine nomen.”
Hæc dedit antiquo se attollens gurgite Nilus
Grandævus pater, argenteamque recondidit undis
Canitiem, et glauca nituere aspergine vultus.

En, Nelsone, tuo pacatos Marte Calabros,
Sicelicosque sinus, quosque in sua regna remisit
Italiæ reges tua vindex Gloria, reddunt
Arva tua reparata manu, atque insignia sumunt
Rura nova, et luxu segetum qui floret opimo
Dives ager Brontes," veteri non degener ævo;

1

1

White, p. 110. Arabes plurimi venerunt ad littora, &c. 2 Ibid. p. 149. VOL. XXIX.

Cl. N.

NO. LVII.

L

1

Brontæumque tenet ductum de fulmine nomen;
Fulmine in Ætneis olim nascente latebris.
Quid memorem, Galli pulsis ultricibus iris,
Sceptra tua donata manu : monte undique curvo
Parthenopes, conspersit ubi Natura racemis
Textilibus colles, nectuntque umbracula sylvæ
Nativa-antiquam et retinentia mænia pompam
Horrescunt-viridi hic dives consurgere dorso
Campus amat, glaucas vel in umbras scena recedit-
Sive ruinarum nigra succincta corona
Obruta procumbunt veterum palatia regum,
Non inhonesta situ- desiderioque reposcit
Flebile vectigal (defuncto) pristina virtus !
Quid vel opes memorem * Eoas, victricia regum
Dona, aut gemmarum pretioso flore comantes
Artifices formas, partæ monumenta salutis ?
Quid memorem absenti sacrat queis patria nomen
Accumulans donis patriæ te munera gratæ
Præsentem majora manent-facundia ocelli
Eloquitur tacita-et solvit tibi lacryma grates !
Sed nec clara diu, positis felicibus armis,
Deperiit virtus, patriæve amplexibus hæsit :
Scilicet insidiis secretum accendere bellum
Teutones,3 et Boreæ linquentes frigora gentes
Incipiunt, pavidum et junxerunt foedere martem.
Non tulit hoc Britonum, quæ fulmine fødera sancit,
Majestas male læsa—at amantes otia pacis
Advolat ipsa suas ales Victoria Classes.

Est locus aggeribus4 qua se protrudit in
Pondere fixa suo, vastæ et molimine Turris,
Obvia bellantum furiis--fulgentia longe
Fulmina, et ultrices emiserat irrita flammas
Funeream expirans noctem navalis Enyo.

Quid memorare s artes veterique ignota Camcenæ
Arma Jovis nostri valet indignantia Romam ?
Sæpe etiam ut campos instructo marte viderem
Erigitur nigrans bellum-tonitruque tremiscunt
Ardua terrarum artifici, glomerantque sub aura

2

"Descriptio Sinus Neapolitani.

White, p. 134, 135, 136. 3 «Northern Confederacy." White, p. 163.

Cronbergiæ arx. Ibid. p. 167. Recentiores bellandi inventiones.

Fumiferam noctem commixtis igne tenebris :
Fulmineique' orbes cæli in regione serena
Per sudum rutilant: quo maximus intonat aër-
Parte alia, celo labi noctisque per umbram
Flammarum longos videas albescere tractus.
Scilicet internæ rabies, clausæque latescunt
Cædes, exitio foetæ, ultricemque sub imo
Occultant animam claustro; mox tempore certo
(Ut jubet ars belli, et casu solertia major !)
Erumpunt caveæ, atque effusa miserrima clades.
Sæpe etiam cum incauta petit munimina classis
Volvuntur vivis flammantes ignibus orbes ;
Qualia nec Siculis unquam Cyclopes in antris
Fulmina, nec rapidis videre Ceraunia telis.
Nec non in cædes acuens mortalia corda
Per varias artes miseros extundere casus
Sors belli docet-in mare propugnacula ducit
Et placido fluitare freto, molemque profundam
Oceani lassare docet-firmataque transtris
Bella vomi, cæcum murorum imitantia martem.

Nec te, qui resides animos irasque tuorum
Irritus ardebas generoso accendere sensu,
Præteream indecorem ; fas est et in hoste Camænæ
Insignes mirari animos; insignia Musæ
Semper amant-vidit quoque te Nelsonia virtus,
Æmula tunc licet; et meritæ præconia laudis
Ingenio insignita suo donavit; et annis
Pubescens prima lanugine vestiit ætas.
Nec mora, et hostiles decorant insignia Muros
Anglica—nigrantes illic splendere Leones, 4.
Hostilemques aquilam minitantem vana videres.
Quo, Nelsone, ruis vulgi dum pectore sensus
Vertuntur varii ? nec fas te credere muris,
Cum nec adhuc cecidit fragor, ægrasque excitat iras
Confusæ sonuş urbis, et illætabile murmur,
Cum nec adhuc sopiti animi--comitatur euntem
Majestas excelsa Ducem, et formidine cingit
Niliacæ vietorem oræ ! trepidantia corda

3

1 " Bombs."

2 “ Floating batteries." Villmoes. p. 205, White.

4 Anglica. $ Hostica vexillorum insignia.

Incaute Nelsonus victæ gentis populo se immiscuit. White, p. 207.

6

Tanta tropæa ducis subeunt-labentis imago
Cronbergæ indecores animi! sublimior extat
Nobilis insigni veniens in corpore virtus-

Singula sed memorare piget: memorare juvabit
Labentes animos Galli, Nelsone, sub ictu
Sæpe tuo, et rapido prostratum fulmine Iberum.

Grande opus aggredior, carmen vocat ultima cura-
Cycneum melos extrema dulcedine fundit
Musa libens,' invita ; ipso de fonte decoris
Surgit amari aliquid-grandes testata Triumphos
Ardua Traductæ cerno-concedite luctus,
Pierides, rursum,” Abranæ quas culmine sacro
Fors vel adhuc lusisse juvat, Volfique favillam
Quæ vel adhuc colitis, cineri solatia ioani !
Quid loquor ?-ecce procul naves dum cæca volutant
Murmura, præsagique nitent jam funeris ignes !
Quid memorem Galli pavidos in prælia sensus,
Frendentemque animis, et vana minantis Iberi
Extryctam pompam ? quique ut solet æstuat imo
Corde pudor victo, mixtoque insania luctu ;3
Et timet incursus, indignaturque timere.
Hostium adhuc vultus faciesque simillima fato
Advenisse diem, longum qui tradet in ævum
Anglica facta, monet; nec nostrum pectora labi,
Æterpanive metu sensit corrumpere famam
Ista dies, fastis semper servanda Britannis !
Nonne vides vel adhuc belli cum Auctuat ordo,
Ut tacito+ fulget victrix sententia signo?
“Quemque 4 suo expectat functurum patria Marte."
Et jam prospicitur nitidis incautior armis
Stans celsa in puppi virtus Nelsonia ; Vestem
Lætior ars lautam multo discreverat auro,
Gemmantesque orbes, multi monumenta Triumphi.
At non ille virum (monuit præsagia mortis
Díra Comes !') curat repetita hortamina ; in ipsis
Vicit! jucundumque mori succurrit in armis!

[ocr errors]

! Illud Homericum, exar åtxorri ye dupaço
Abrame in culminibus victoriam gratulatus cecidit Volfius.
3 Varii hostium sensus in prælia euntium.

England expects every one to do his duty!” per Telegraph expressa.

S. Comes Scott, qui cum Nelsono procubuit.

“Non me longa dies, nec inutilis auferet ætas,
Nec patrias victus remeabo inglorius oras."
Talis in occulto sedit sententia sensu.
Et jam procubuisse suorum funera vidit,
(Consortes laudis ! sed quos mox ipse secutus)
Demessam et primo ploravit flore juventam,
Plurima quæ patrios urgebat flebilis ignes,
Nec memor invisi' venientis ab æthere teli
Ingreditur-reducem at fatum patria alta videret
Non dedit! extremam subito perlata papillam
Hasta volat, sacrumque hærens bibit acta cruorem,
Dum vis letalis sibi sufficit; abditaque intus
Spiramenta animæ funebri vulnere rumpit.
Et jam venturo labuntur frigida leto
Membra: diu dubia vitæ nunc fluctuat

ægræ
Lux rediviva mora ; qualis flamma ultima lambit
Fessam abitura facem ; nigrescunt omnia circum
Nec tamen indecorem tua te Victoria liquit
Extrema jam in morte; suumque heroa abiturum
Voce ciet! sed vitam exhalat victor anhelam
Spiritus, insignique juvat succumbere fato!
Sic vetuit patrias vincentem cernere sedes,
Sic finem fortuna dedit! brevis occidit ætas,
Multorum est infleta, auras ut transit arundo,
Ignotamque viam radit: Te insignior hora
Abripuit, neque enim canis aspersa senectus
Te manet, aut quasso languebant corpore vires !
Nec fuit in fatis luctu tibi condere soles !
Te non Oceani magna illætabilis unda
Gurgite sub vasto pulsat: (sed plurima functum
Exul ibi jacet umbra Ducum)-jactare favilla
Hæc juvat insigni, tristis solatia casus !

Et jam 3 vernus honor, visit qui serior agros,
Purpureum spargit redivivis floribus annum
Pectore sed mosto languescunt gaudia, honore
Indelibato; et sordent mihi munere inani.
Quid si per vacuas moduletur carmina sylvas,
Et reducis pæana levem suspiret amoris

! Quod ob velocitatem non sentitur.

? Etsi hæc a Virgilio adumbrarim, medicorum narrationibus consentiunt

quam accuratissime. 3 Hosce versus a Grayo adumbravi:

In vain to me the smiling mornings shine," &c.

[ocr errors]
« PreviousContinue »