Page images
PDF
EPUB

Haud mirum : innumeris quoniam visus mihi nullus

Vel modus est, vel pes, vel caput in numeris. . Et quidni innumeros numeros se fundere jactet,

Cujus tam extra omnem sunt numerum numeri ?

In Fannium.
Magnus es in vulgo, Fanni : me vulgus iniquum

Despicit, et duris vocibus exagitat.
Scin' quod ego interea mecum mibi gratulor unum id,

Fanni, tam vulgo displicuisse tuo.

From the Italian.
(See Roscoe's Life of Lorenzo di Medici.)
The night that Pietro Soderini died,

His soul went posting to the gates of hell :
! What! hell for thee ?” indignant Pluto cried :
“Go, and with brainless babes in Limbo dwell."

Idem Græce redditum.
Ψυχίδιον Πετρούο Σοδηρίνοιο θανόντος

Ταρτάρου εν προθύροις πικρά προσεϊπ' Aίδης:
« Ού σοί γ εις ανδρών μοίραν θέμις εισαφικέσθαι:

"Ερρε, και εν βρέφεσιν κεϊσο συ νηπιάχους."

)

OXFORD LATIN PRIZE POEM.

IN MORTEM JACOBI COOK.

Arrectis suspensa animis se Europa tenebat,
Arctoi sibi præcipiens commercia ponti;
Cum tu! per sævas glacies, et inhospita regna,
Ignotum aggressus præpandere gentibus æquor,
Cum tu! grande decus Britonum! medio ipse laborum ,
Deficis in cursu, et cæpta imperfecta relinquis.

Spes erat, et sero quamvis conamine, tandem
Insolitas aperire vias, ipsoque sub axe
Æquoris inclusi glacialia rumpere claustra;
Scilicet, ut cursu breviore, et tramite certo
Navita longinqui penetraret ad ostia Gangis,

Cathaiæque oras; longum nunc usque coactus
Radere iter, tardos et circumflectere cursus.
Sive vias lustret, qua Gama ingentibus ausis
Insuetum sulcabat iter, (non ille minacis
Vim metuens ponti, et dubii prope

littoris oram
Vela legens, seu magno olim molimine fama est
Phænicas tardis cursum intendisse carinis)
Sæva illic maria, et longo procul Africa tractu
Lustranda, atque obeunda feri plaga torrida solis,
Arentem Angolam contra, Daradumque sonantem.

Quin ubi se tandem extremis Cafraria terris Ostentat, superest diris tamen usque procellis Vexata, et rapido fervens Mozambia Auctu, Seu quis Erythræum littus, mollesve Sabæos, Seu porrectam ultra speret sibi Persidos oram.

At Bengala tibi, jam tum cuin littora linquis Afrorum, procul ingenti jam dissita ponto, Poscit iter durum, et discrinsina longa viarum : Neu facile est, si quis Sinas et inhospita quærat Littora Niphonæ, tutam expediisse carinam Aut superasse fretum, qua Java, et maxima propter Sumatra, Eoos claudunt vasto obice fluctus. Nec facile est illi scopulos vitare latentes Et dubios æstus, et quæ jacet undique cæcis Interstincta vadis

magno

crebra insula ponto. Nec brevior, cursus si quis te, magne Magellan ! Occiduas per aquas Auroræ ad regna sequatur; Longa via hic nautis etiam et discrimina rerum; Atque ubi Atlantæi longinqua ad littora ponti Perventum, et magno propius jam Plata sonore Audita in morem pelagi devolvere fluctus; Illinc continuo devexos cursus ad Austros Flectendus longe, gelidoque sub axe necesse est Noctem intempestam, atque acres perferre procellas, Ante aut diffuso quam circa lumine cælum Rideat, aut detur delabier æquore aperto Pacati maris, et tutos accedere portus.

At non æternum adversis cohibenda periclis Mens humana, alio demum conamine quærit Pandere iter pelago, tantosque levare labores, Si forte Arctoo breviores tramite cursus, Eoumque aditus faciles speraret ad orbem. Nimirum extremo qua littora ivhospita fluctu Curvat, Atlantæi fugiens procul æquoris oras,

Hudsoni sinus aut sublimes altius Arctos,
Qua pelagus petit, et Boreæ lavat ultima regna;
Hic freta, si qua fides, æstu interfusa reducto
Dant aditus nautis, atque ostia recta viarum;
Inde ea Russiaco sese immiscentia ponto,
Mox Asiæ fines, projectaque Kamschadalæ
Littora discurrunt supra, extremosque Curilos.
Inde ergo ingentes terræ, atque expansa paterent
Ante oculos spatia Oceani, et commercia rerum.
Hinc ubi Tartareæ specie jacet undique sæva
Littus arenosum, et tristes longo ordine campi,
Quos contra opposito murorum limite claudit
Dives opum Sina, et varias exculta per artes.
Quid dicam ? quam crebra ingens exinde per æquor
Insula se læto nautis ostendat honore
Munera gemmarum et fragrantia aromata jactans ?
Usque ubi Ternatem supra, arentemque 'Í'idorem
Innumeras offert ultro tota India merces.
Parte alia magno sese California tractu
Porrigit, unde viæ faciles tranquilla per alta,
Ante oculos donec nimbosa cacumina longe
Attollunt Andes, donec Peruvia circa
Ostentat pulchras urbes, et ditia regna
Argentique frequens rivis, aurique metallo.
At vero hoc frustra multo conamine gentes
Explorare iter, atque aditus recludere cæcos
Aggressæ; usque adeo magnis obsistere coeptis
Tædia longa viæ, et gelidi inclementia ponti:
Ergo ille hunc iterum qui possit adire laborem,
Qui possit duris virtutem opponere rebus,
Ille, decus Britonum, et seri lux inclyta sæcli
Exoritur, quem nec casus, nec fata priorum,
Nec super
incumbens

prono de cardine mundi
Oppressit bruma, aut angusto limite clausit;
Verum ideo magis obniti, et vi tendere contra,
Impulit æternæ succensa cupidine famæ
Virtus, et dubiis jamdudum assueta periclis.
Ipse etenim faustus molitus jam ante labores
Pacati late lustraverat æquoris undas,
Felicesque habitu terras, qua foedere justo
Hospitii exceptus sibi mitia sæcla virorum
Devinxit, pulchram referens sine sanguine laurum.
Ipse etiam Australem longi spatiatus ad axem,
Extremos veterum cursus processerat ultra,

Gentibus ostendens qui certus denique finis
Terrarum oceanique jacet, qua navibus obstant
Æternæ glacies et non tractabile coelum.

Ergo illum tantæ sortitum munera laudis
Jampridem, ingentique animo majora moventem,
Ipse pater populi, non unquam passus iniquis
Virtutem in tenebris condi, et sine honore jacere;
Ipse adeo movet auspiciis, et rite secundans
Hortatur studio, neque enim non denique cordi est
Imperium Oceani, et Britonum proferre triumphos.

Ergo alacris patrios portus et littora linquens, Scilicet haud tantis impar conatibus heros, Magnum opus aggreditur, jamque æquora nota remensus, Securas sedes, et mollia rura Taïtæ Devenit, hospitioque iterum lætatur amico.

Mox Kamschadalæ tractus, glacialiaque arva
Propter, Hyperboreum lustrans interritus orbem,
Extremum penetrare fretum, optatamque laborat
Ire viam, et patriis præpandere classibus æquor.

Jamque illum Catharina sui prope littoris oras
Imperii fines obeuntem, atque ultima regna,
Læta suis opibus, tanti nil invida coepti,
Adjuvat, atque ultro portu tutatur amico.
Ipsa etiam, hostili quanquam succensa furore,
Gallia suspendit sævi fera munera Martis,
Compescitque odium, studiisque secundat euntem.

Jamque illum ingenti dudum Britannia plausu
Poscebat reducem, ventosque in vota vocabat,
Longum iter increpitans, et tædia iniqua viarum:
Tum vero, ut tardi ulterius longo ordine menses
Transierant, necdum patriis successerat oris
Exoptata rates, dubios quisque iude timores
Spargere in ambiguum, et cunctandi quærere causas :
“ Quo nunc sub cælo? queis demum erraret in undis ?
Quæve adeo fortuna virum, casusve tulisset ?"
Atqui illum interea peregrino in littore longe
Gens hominum effrænis fatali oppresserat ictu.
Heu finem cæpti invisum ! temerataque jura
Hospitii! heu pelagi necquicquam erepte periclis!
Hoc illud fuit : Hæc demum te fata manebant ?
Nec fas optati metam tetigisse laboris,
Nec patriis iterum incolumem considere terris!

Ergo te Britonum fletus, te publica cura,
VOL. XXIX. CI. NI. NO. LVIII.

e D

Tantum opus aggressum, et magna inter cæpta cadentem

,
Condecorant: neque enim non te per sæcula gentis
Indigetes inter, laudumque exempla priorum,
Anglia in æternum referet, studioque fideli
Rite tibi justos memor instaurabit honores !

WELLESLEY.
Er Ede Christi, 1780.

AMERICAN CLASSICAL SCHOOLS.

а

We have been favored with the Prize compositions at Boston, of which we insert a specimen. In these poems we observe a marked improvement; and we shall bail the progress of that laudable spirit which pervades those establishments.

NARCISSUS.

AUCTORE E. S. DIXWELL.
Aspice, qua tenerum caput ille inclinat ad undas
Flos niveus, veluti lacrymas iofundere fonti
Optans; dum salicis circum protenditur umbra,
Quæ Phoebi radios excludit, et aëris æstum.
Heu ! fuit hic quondam Narcissus, imagine formæ
Captus, qui solitus ripas accedere fontis
Hujus, quum noctis tenebras Aurora fugare
Ceperat; haud unquam rediens vestigia vertit,
Donec Sol ponto radios absconderat alto.
Ad fontem recubans voces sic fudit inanes ;
“ Eheu me miserum ! cur, Oh placidissime Divâm,
Oli Veneris proles, cur nostros occupat artus
Tam crudelis amor, merui cur talia dira?
Rusticus incultus si captus amore puellæ,
Nec mora, quin vinclis Hymenæus jungeret ambos;
Ille tamen, toties qui in flammas pectora misit,
Vadere damnatur, nullo miserante, sub Orcum.
Quum vagus huc veni per sylvas sedibus errans
Primum, tunc animi levis, ac intactus amore,
Huic vitreo similis fonti; nunc denique cæcus
Spicula contorsit Deus, et sunt omnia mota.
Hanc Nympham, juro per Divos, semper amabo."
Dixit, et in sylvis Echo respondit “ amabo.”

« PreviousContinue »