Page images
PDF
EPUB

Bible, with all its distinguishing characters and excellences: would remain substantially the same as at present : not the slightest change would be found in its doctrines and its precepts, nor in the great outlines and main features of its history. Many apparent inconsistencies would be reconciled; many obscurities removed, and much new beauty and force would be restored to passages which long baffled the skill of our ablest commentators, It is true," says Archbishop Newcome, a zealous and able advocate for the improvement of our authorised version, “ that nothing of this kind can be undertaken without temporary offence to the prejudiced and ignorant, But the opinion of these will soon be outweighed by the judgment of the reasonable and well-informed. The real question amounts to this, whether we shall supply Christian readers and Christian congregations with new means of instruction and pleasure, by enabling them to understand their Bible better? And let all who can promote a work of such moment, consider this question with due seriousness and attention,”: Oct. 1823.

KIMCHI.

De versibus quibusdam HORATIANIS. Disputatio

HENR. CÁR. ABR. EICHSTAEDTI1, Indici Lectt. in Univ. Litt. JENENSI par estatem an. 1820. haben. darum præmissa.

[Miscell, Critica, Vol. 1. P. 1v.] In lyricis Horatii carminibus admodum pauca sunt, quæ vim quamdam procreatricem ingenii et uavias TOITIXñs prodant : pleraque ille de Græcis fontibus non parce detorsit, sed tam cumulate ac pæne dixerim immoderate derivavit, ut, si quis

Archbishop Newcome's preface to improved version of Minor Prophets.

* Aliter judicavit Bentleius in notis ad hoc ipsum, quod præfandi materiem dedit, carmen v. 9. p. 187 : “ Novimus Horatium non multum amure fidos illos interpretes et serviles imitatores, qui verbum verbo exprimendum curant." Sed vix ita scripsit ex aniini sententia: novimus nos quidem eximii viri captiosam ac pæne sophisticam dissimulationem, ubi id agebat, ut conjecturas vel aliorum refelleret, vel suas firmaret. Qua de re etiam God. Hermannus præclare nuper disputavit.

inter nos hodie ad eum modum poemata pepigerit, et vel ex Britannis Italisqué, vel ex antiquis etiam poetis non solum argumenta et colores operis, sed ipsa quoque verba, patrio sermone reddita, verborumque et sententiarum ordinem ac serien traduxerit, is vix videatur plausum et approbationem peritorum laturus. De iis carminibus Horatii dico, qnæ comparare licet cum superstitibus Græcorum fragmentis : unde qui conjecturam faciat de cæteris, quorum imitationem, deperditis Græcis, mente magis quam oculis cernimus, non verendum ei est, ne audaculi et in Horatium injurii conjectoris notam subeat. Sed in hac ipsa vel imitandi vel vertendi sedulitate ubivis tamen admirabilis elucet dignusque Augusteo ævo sensus pulcri ac venusti, in delectu verborum, in sententiarum per strophas lyricas decurrentium junctura, in componendi sive potius composita accommodandi artificio. Cui quidem elegantiæ sensui, reputate Vobiscum, Cives, quo pacto conveniant ea, quæ in præclaro illo ad Lyden, cui expugnandæ poeta Mercurii opem implorat, odario (iii

, 11. v. 17-20) hodie legimus :

Tu potes tigris comitesque silvas
Ducere, et rivos celeris morari:
Cessit immanis tibi blandienti

Janitor aula
Cerberus; quamvis furiaie centum
Muniant angues caput ejus, atque
Spiritus teter saniesque manet

Ore trilingui. Posterioris strophæ censuram nemo acutius severiusque magno Bentleio egit. Is recte post Dacierium monuit, carmen dehonestari vocula Ejus, qua neque h. I. opus sit ad intelligendi perspicuitatem, neque omnino epici aut lyrici poetæ uti soleant. “ Immo, ait, magno sane cum judicio, vocabulum hoc perpetuo multarunt exilio, ne carminis majestatem humi serpere cogeret, utpote singulis fere periodis recursurum, ni stilo poetico subintelligeretur extrinsecus, neque præsentia sua versus inquinaret. Inde est, quod in toto Virgilio ne semel quidem occurrit Ejus.. Quod cum Bentleius egregie animadvertisset, mirandum profecto est, post enm exstitisse Horatii interpretes, qui vocabulo dignitatem nescio quam vindicare conarentur Propertii, Gratii,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ovidii auctoritatibus : quasi illi lyricis æquiparandi sint vátibus, aut Naso potissimum elegos suos supra prosæ orationis humilitatem evexerit. Sed quod idem Bentleius pronuntiavit, in verbis sequentibus excusari fortasse, probari certe et laudari non posse, quod legatur: Spiritus teter saniesque manet, siquidem spiritum sive 'balitum manare nemo umquam dixerit: in eo eximius vir cupidius quam verius judicavit, nihil respiciens ad illud satis usitatum poetis Geïyud, sed, quemadmodum solebat in fervore critico, id unice agens, ut locum una parte affectum ex omnibus omnino partibus damnaret, quo magis persuaderetur lectoribus de emendandi necessitate. Emendari autem jussit exeatque : quod dum exemplis quibusdam Ovidianis commendat, ipse sentit candideque more suo fatetur emendationis probabilitati id obstare, quod in locis illis Spiritus exit de iis duntaxat dicatur, qui moribundi animum exspirant. Ita tandem eo delabitur disputando, ut optet Nostrum scripsisse potius, exeatque halitus teter. Intra eosdem rerum optabilium terminos consistunt, etiam conjecturæ, quas alii protulerunt, effluatque, astuetque, aliæ : quarum plenum recensum dare vix operæ pretium est.' Neque attinet notare usum particulæ quamvis, qui solum Cuningamium, sed jure, offendit. " Altius enim inhæret loco vitium, quam quod uno alterove verbo permutando exstirpetur, Ac duo imprimis sunt, quæ illum in magnam aut vituperationem aut suspicionem adducant: alterum, quod, inserta stropha, versu 17-20 vehementer turbatur lyrica sententiarum progressio et concinnitas; alterum, quod in ea non habemus nisi pannulos quosdam, ex genuinis Flacci carminibus miserabili arte contextos. De utroque vix opus est, ut singu

Nam quid, obsecro, causæ putamus fuisse, ut, quum poeta tigres ac silvas, quas Orphea testudo duxisset, rivos, quorum cursum morata esset, Ixionisque ac Tityi inviso

[ocr errors]

latim exponam.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

! Sat honestus plerisque conceditur in ima pagina locus. Cuningamius, mutata interpunctione, edidit quamquam

muniunt angues caput, ejus atque manut. Nam tolerabilius ipsi videbatur vocabulum ejus, ad sequentia tractum. Tum idem, suomet ipse judicio diffisus, conjecit æstuatque, vel efflat atque ;: prius illud receperunt Sanadonus et Sivrius. Æstuetque, servatis cæteris, reposuit Wakefieldus, laudans Lucret. iii, 1025. et Sil. Ital. vi, 219: effluatque maluit Gesnerus, allato Seneca Troad. 394; emicetque Iani, qui etiam alia conjecit, quæ oblivione, spera mus, nunc obruta, inhumanum est in memoriam el censuram revocare. Fea, quod mirum, nihil notavit. Vanderbourgianæ editionis secundo vo lumine ægre careo, qui acutissimi viri hoc de loco sententiam imprimi s aveam scire.

lo 11 ,

05 i

vultu risum veloci, sed gravi, stilo attigerit, in uno Cerbero describendo per unam et dimidiatam stropbam immoraretur? Nam de Danaidum scelere ac supplicio quod plura proferret, justissima sane causa in eo erat, quod illarum exemplo docere Lyden volebat, fastidia et superbiam puellarum a diis plecti, Jam tollite quatuor illos versus, qui posteriorem stropham efficiunt: lyricæ expositioni cum partium æqualitate etiam vim et nervos restitutos sentietis. Sublatis autem versibus ne quis Horatio quicquam detractum doleat, nibil detraximus, nisi quod ineptus interpolator ex aliis et genuinis locis suffuratus esset, Vix dubium enim est, quin ex ii. Od. 13, 33-6.

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
Demittit atras bellua centiceps
Aures, et intorti capillis

Euinenidluin recreantur angues ; et ii. Odar. 19, 31. 32, ubi Cerberus

recedentis trilingui Ore pedes tetigitque crura, nostra illa conflata sint. Accedit, quod Cerberus multo gravius h. I. et lyricæ dictioni convenientius significatur descriptione: immanis janitor aula, quam adjecto nomine, qui intelligendus sit janitor, tamquam aliquo interpretamento declaratur. Quid? quod ea nominis adjectio tanto est frigidior, quum novam stropham ordiatur, cujus hæc omnino ratio est, ut vim superioris infringat. Nullum equidem in Horatii carminibus exemplum inveni, in quo eadem h. e. æque putida et inepta sit junctura stropharum, neque cadere eam puto in artem poetæ. Etenim Horatius aut integras sententias singulis strophis concludit, quæ frequentissima ejus et a Græcorum libertate discrepans ratio est, aut sententiam priore stropha inchoatam sic persequitur

[ocr errors]
[ocr errors]

Dubitant commentatores, utri vocabulum jungendum sit epitheton, Nou dubitabant interpretes Germanici, poetico sensu edocti. Ramlerus enim vortit: Deinen Zaubertönen wich selbst der Hölle

Heulender Hüter. et Vossius : Ja, es wich, liebkosende, dir des Orkus

Grausiger Pförtner. Nunc, expuncta stropha, concidit etiam illa dubitatio, quam eximere jam poterat elegans oppositio, blandientis et Virgilii sianlis focus, a Doeringio docte allatus, Æn. vi, 418.

Cerberus hæc ingens latratu regna trifauci
Personat, adoerso recubans immanis in antro.

deducitque in posteriorem, ut et attentio lectoris maxime suspensa teneatur, neque carere sequentibus possit, qui velit sensum poetæ perspicere. Qualia sunt i. Od. 2, 47-9.

Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat! i. Odar, 12, 27-9. de pueris Ledæ :

quorum simul alba nautis

Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor. et aliis locis. In nostro non tantum nulla est attentionis sus, peusio, sed summa etiam importunitas dicentis ea et glossatoris more adjicientis, quæ dici sibi et adjungi nemo sanus postulabat : ut turpem profecto caudam stropha, quæ præcedit, trahere videatur. Quamobrem collectis rationibus omnibus, ad quas paullo uberius explicandas ipsum me nomen ac dignitas poetæ impulerant, quid tandem reliqui est, nisi ut stropham, tot vitiis inquinatam, sensui pulcritudinis repugnantem, arti prorsus contrariam, interpolatori reddamus, ab Horatio abjudicemus ? Quæ sententia si probata fuerit idoneis judicibus, mox pergam quo oæpi, similemque in duodecimo libri primi carmine fraudem demonstrabo; sin displicuerit, unum certe nunc habeo, sed acerrimi judicii maximjæque subtilitatis adstipulatorem, cujus ine consensu consoler, Frid, Guil. Joseph. Schellingium, quem ex dumetis philosophicis ad hos Musarum amenissimos recessus tandem rediisse lætamur.

ITINERARY from TRIPOLI to HOUSA, and
from the latter to SUDAH; together with a sum-
mary of an ITINERARY from TRIPOLI to
TIMBUCTOU. By MUHAMED BEN ALY BEN
Foul.
TRANSLATED FROM THE ARABIC INTO FRENCH BY M. LE
BARON SILVESTRE DE SACY, AND FROM THE FRENCH
INTO ENGLISH, AND ILLUSTRATED WITH NOTES,

BY JAMES GREY JACKSON.

FI

ROM. Tripoli, taking an easterly direction by the road of the Hamamidj, to the station called Ras- Annakhl,'' (the promontory, cliff, or cape, of date trees) is 2 miles.

is

'This is Alnakhl in the French translation, but as the letter no

« PreviousContinue »