Apologisti cristiani scelti e commentati

Front Cover
Attilio de Marchi
F. Vallardi, 1907 - 336 pages
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 110 - Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit ? Omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. Ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. Generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit. 7 " Vide cetera : rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus.
Page 330 - Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere. sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium : quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
Page 329 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 137 - Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum deo fingam, cum, si recte existimes, sit dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit...
Page 235 - ... indu foro se omnes, decedere nusquam, uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, verba dare ut caute possint, pugnare dolose, blanditia certare, bonum simulare virum se, insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.
Page 327 - Solemne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere ? Cognitionibus de Christianis interfui nunquam : ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.
Page 57 - Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur.
Page 328 - Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent. praeterea male dicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur qui 6 sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.
Page 37 - Quod deus dederit omnium vox est. ludicem quoque contestatur illum Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter Christianae ! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi ; ab illo, et inde descendit.
Page 41 - Deo profatum didicimus, et prolatione 163 generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia sous est radius, nee separatur substantia, sed extenditur.

Bibliographic information