Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

In edendis ecclesiae Lutheranae libris symbolicis*), quos tripartito dividere placuit, id potissimum egi, ut, quoad eius fieri posset, studiosae iuventutis commodis servirem. Itaque praemissis, quae Haseanis aliquanto copiosiora sunt, prolegomenis, primum ipsa confessionis Aug. et apologiae verba ad ed. princ. 1531. 4. accurate recognovi**), ita tamen, ut perspicuitatis causa usitatas articulorum capitumve inscriptiones, quamquam in ed. princ. non conspicuas, retinerem, et ne accideret, de quo Mich. Weberus libr. symbb. praef. p. VII. sq. recte questus est, locos ex Scriptura Sacra Patribusque allatos tum aliis litteris tum signis diacriticis distingui curarem; addidi etiam, ut laudandi modus expeditior esset, et numeros paragraphorum s. versuum et in margine paginam Rechenbergianam. Deinde, ut de notis dicam, praeter locos parallelos suo quemque articulo vel capiti subiectos e re esse duxi, tum animadversiones generis historici (etiam locos Patrum aliorumque scriptorum al.), tum

*) Sic inscripsi monente Köllnero Symbolik d. luth. Kirche. p. 565. Ceterum huius editionis consilium cepit vir amicissimus, C. H. Bruderus, theol. lic., philos. dr., past. vic. apud Gelenavienses. Is etiam confessioni Aug. subiunxit animadversiones, quas ego denuo tantum recognovi.

**) Usus sum exemplo celeberrimo, in bibliotheca Regia Dresdensi recondito, cuius in titulo Mel. manu scriptum est:,,D. Doctori Martino. Et rogo, ut legat et emendet.“ Eius inspiciendi copiam quum vir illustris, D. Falkenstein., bibl. Regiae praef. supr., humanissime mihi fecisset, ad notas quoque, quas Lutherum apologiae adspersisse constat, attendi easque praeter duas longiores typis exprimendas curavi, rectius quidem quam in: Spieker. Confessio fid. exhib. in comit. Aug. etc. (Berol. 1830. 8.) p. 580. sqq.

varias lectiones, missa quidem nimia quam Haseum confessioni certe Aug. addidisse dixerim mole, tum vero ex codice Moguntino et edd. Germanicis *) ea adiungere, quae aut ad verba Latina illustranda magni momenti aut propter discrepantiam memoratu digna esse viderentur. Quodsi per Deum licuerit, alteram partem, quae articulos Smalcaldicos et catechismum utrumque complectetur, et tertiam, quae continebit formulam concordiae, eadem via ac ratione tractabo. Appendicis autem loco nonnulla addere consilium est, quae ad libros symbolicos recte intelligendos iudicandosque multum faciunt; dico quatuor veteris ecclesiae symbola, confessionem Aug. variatam a. 1540. (nam apologiae variatae lectiones ipsis articulis subieci), confutationem pontificiam et articulos visitatorios. Denique ne quis Christiani II. Ordinumque Evangelicorum praefationes desideret, illam, quippe destitutam auctoritate symbolica, omittendam, hanc cum Köllnero Symbolik d. luth. K. p. 566. sq. rectius formulae concordiae praemittendam esse censui.

:

*) Primum contuli lectionem cod. Moguntini a Webero exscriptam (in hac ed. sign. Germ.1, famosissiman illam (vid. prolegg. cap. II. §. 2. not. 15. col. §. 3. not. 8.), deinde edit. Melanchthonis a. 1531. 4. (Mel.), denique lectionem vulgatam quae exstat in Libro Concord. (Germ.). Editione haud ignobili, de qua prolegg. cap. II. §. 3. not. 9. dixi, in apologia demum tractanda uti mihi licuit.

1

« PreviousContinue »