Page images
PDF
EPUB

Quod nec Cecropiæ damnent Pandionis arces,
Nec sileant nostri prætereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam,.
Teque piget curæ præmia ferre tuæ ?
Post te victuræ, per te quoque vivere chartæ
Incipiant cineri gloria sera venit.

27. Ad Sextilianum.

Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
Solus: aquâ toties ebrius esse potes.
Nec consessorum vicina numismata tantum,
Era sed a cuneis ulteriora, petis.
Non hæc Pelignis agitur vindemia prelis;

Uva nec in Tuscis nascitur ista jugis:
Testa sed antiqui felix siccatur Opimî,

Egerit et nigros Massica cella cados.
A caupone tibi fæx Laletana petatur,
Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.

28. Ad Procillum.

Hesternâ tibi nocte dixeramus,
Quincunces, puto, post decem peractos,
Cœnares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putâsti,
Et non sobria verba subnotâsti,
Exemplo nimium periculoso.
Μισω μνημονα συμποτην, Procille.

29. De Acerrâ.

Hesterno fœtere mero qui credit Acerram,
Fallitur in lucem semper Acerra bibit.

30. Ad Fidentinum.

Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
Non aliter populo, quam recitare tuos.

[ocr errors]

Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam.
Si dici tua vis, hæc eme, ne mea sint.

31. De Diaulo, Medico.

Chirurgus fuerat, nunc est vespillo Diaulus.
Cœpit, quo poterat, clinicus esse modo.

32. De Encolpo.

Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines
Encolpus, domini centurionis amor,
Grata Pudens meriti tulerit cum præmia pili.

Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
Dum nullâ teneri sordent lanugine vultus,

Dumque decent fusæ lactea colla jubæ :
Utque tuis longum dominusque, puerque, fruatur
Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.

33. Ad Sabidium.

Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare;
Hoc tantum possum dicere, non amo te.

34. De Gelliâ.

Amissum non flet, cum sola est, Gellia patrem ;
Siquis adest, jussæ prosiliunt lacrymæ.
Non dolet hic, quisquis laudari, Gellia, quærit;
Ille dolet vere, qui sine teste dolet.

35. Ad Lesbiam.

Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
Liminibus peccas, nec tua furta tegis:
Et plus spectator, quam te delectat adulter;
Nec sunt grata tibi gaudia, siqua latent.
At meretrix abigit testem veloque serâque ;
Raraque Summonî fornice rima patet.

A Chione saltem, vel ab Helide, disce pudorem: Abscondunt spurcas hæc monumenta lupas. Numquid dura tibi nimium censura videtur? Deprendi veto te, Lesbia, non futui.

36. Ad Cornelium.

Versus scribere me parum severos,
Nec quos prælegat in scholâ magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
Tamquam conjugibus suis mariti,
Non possunt sine mentulâ placere.
Quid si me jubeas Thalassionem
Verbis dicere non Thalassionis?
Quis Floralia vestit, et stolatum
Permittit meretricibus pudorem?
Lex hæc carminibus data est jocosis,
Ne possint, nisi pruriant, juvare.
Quare, depositâ severitate,
Parcas lusibus et jocis, rogamus;
Nec castrare velis meos libellos.
Gallo turpius est nihil Priapo.

57. Ad Lucanum et Tullum. Si, Lucane, tibi, vel si tibi, Tulle, darentur, Qualia Ledæi fata Lacones habent; Nobilis hæc esset pietatis rixa duobus,

Quod pro fratre mori vellet uterque prior. Diceret, infernas et qui prior îsset ad umbras: Vive tuo, frater, tempore, vive meo.

38. Ad Bassam.

Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro, Bassa: bibis vitro: carius ergo cacas.

39. Ad Fidentinum.

Quem recitas, meus est, o Fidentine, libellus: Sed, male cum recitas, incipit esse tuus.

40. Ad Decianum.

Siquis erit raros inter numerandus amicos,

Quales prisca fides, famaque novit anus;
Siquis Cecropiæ madidus Latiæque Minervæ
Artibus, et verâ simplicitate bonus;
Siquis erit recti custos, mirator honesti,
Et nihil arcano qui roget ore Deos;
Siquis erit magnæ subnixus robore mentis ;
Dispeream, si non hic Decianus erit.

41. Ad lividum.

Qui ducis vultus, et non legis ista libenter,
Omnibus invideas, livide, nemo tibi.

42. In Cæcilium.

Urbanus tibi, Cæcili, videris.

Non es, crede mihi. Quid ergo? Verna es;
Hoc quod Transtiberinus ambulator,
Qui pallentia sulfurata fractis
Permutat vitreis; quod otiosæ
Vendit qui madidum cicer coronæ ;
Quod custos, dominusque viperarum;
Quod viles pueri salariorum;
Quod fumantia qui tomacla raucus
Circumfert tepidis coquus popinis;
Quod non optimus Urbicus poëta;
Quod de Gadibus improbus magister;
Quod bucca est vetuli loquax cinædi.
Quare desine jam tibi videri,

с

Quod soli tibi, Cæcili, videris;
Qui Galbam salibus tuis, et ipsum
Possis vincere Sextium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum.
Ludit qui stolidâ procacitate,
Non est Sextius ille, sed caballus.

43. De Porcia, Uxore Bruti.

Conjugis audisset fatum cum Porcia Bruti,
Et subtracta sibi quæreret arma dolor;
Nondum scitis, ait, mortem non posse negari?
Credideram, satis hoc vos docuisse patrem.
Dixit, et ardentes avido bibit ore favillas.
I nunc, et ferrum, turba molesta, nega.

44. In Mancinum.

Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati,

Et positum est nobis nil here, præter aprum : Non quæ de tardis servantur vitibus uvæ,

Dulcibus aut certant quæ melimela favis : Non pira, quæ lentâ pendent religata genistâ, Aut imitata breves Pun

rosas:

Rustica lactentes nec misit fiscina metas,
Nec de Picenis venit oliva cadis.

Nudus aper; sed et hic minimus, qualisque necari
A non armato pumilione potest.

Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes.
Ponere aprum nobis sic et arena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta:
Sed tu ponaris, cui Charidemus, apro.

45. Ad Stellam.

Lascivos leporum cursus, lususque leonum,
Quod major nobis charta, minorque gerit,

« PreviousContinue »