Page images
PDF
EPUB

En quanto jacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
Gestatus fuerat, recesseratque;
Victa est pondere cum suo repente;
Et postquam domino nihil timebat,
Securo ruit incruenta damno.
Tantæ, Regule, post metum querelæ,
Quis curam neget esse te Deorum,
Propter quem fuit innocens ruina?

84. De Manneiâ.

Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus :
Non miror, merdas si libet esse cani.

85. De Quirinali.

Uxorem habendam non putat Quirinalis,
Cum vult habere filios; et invenit
Quo possit istud more: futuit ancillas;
Domumque et agros implet equitibus vernis.
Pater familiæ verus est Quirinalis.

86. De Mario.

Venderet excultos colles cum præco facetus,
Atque suburbani jugera pulchra soli;
Errat, ait, siquis Mario putat esse necesse
Vendere: nil debet; fœnerat immo magis.
Quæ ratio est igitur? Servos ubi perdidit omnes,
Et pecus et fructus, non amat inde locum.
Quis faceret pretium, nisi qui sua perdere vellet
Omnia? sic Mario noxius hæret ager.

87. De Novio, micropsycho.

Vicinus meus est, manuque tangi
De nostris Novius potest fenestris.

D

Quis non invideat mihi, putetque
Horis omnibus esse me beatum,
Juncto cui liceat frui sodale?

Tam longe est mihi, quam Terentianus,
Qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non convivere, nec videre saltem,
Non audire licet: nec urbe totâ

Quisquam est tam prope, tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius, vel illi.
Vicinus Novio, vel inquilinus

Sit, siquis Novium videre non vult.

88. Ad Fescenniam.

Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.

Ista linunt dentes jentacula: sed nihil obstant,
Extremo ructus cum venit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus,
Atque duplex animæ longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes, deprensaque furta
Jam tollas, et sis ebria simpliciter.

89. Ad Alcimum.

Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
Labicana levi cæspite velat humus,
Accipe non Phario nutantia pondera saxo,
Quæ cineri vanus dat ruitura labor;
Sed fragiles buxos, et opacas palmitis umbras,
Quæque virent lacrymis roscida prata meis.
Accipe, care puer, nostri monumenta laboris :
Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneverit annos,
Non aliter cineres mando jacere meos.

90. Ad Cinnam.

Garris in aurem semper omnibus, Cinna;
Garris et illud, teste quod licet turbâ.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras:
Cantas in aurem, judicas, taces, clamas.
Adeone penitus sedit hic tibi morbus,
Ut sæpe in aurem, Cinna, Cæsarem laudes?

91. Ad Bassam, Tribadem.

Quod nunquam maribus junctam te, Bassa, videbam,
Quodque tibi mœchum fabula nulla dabat;
Omne sed officium circa te semper obibat
Turba tui sexûs, non adeunte viro;
Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis :

At tu (pro facinus!) Bassa, fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos,
Mentiturque virum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano ænigmate monstrum :
Hic, ubi vir non est, ut sit adulterium.

92. Ad Lælium.

Cum tua non edas, carpis mea carmina, Læli.
Carpere vel noli nostra, vel ede tua.

93. Ad Mamurianum.

Sæpe mihi queritur non siccis Cestus ocellis,
Tangi se digito, Mamuriane, tuo.

Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est, nudi nec sponda grabati,
Nec curtus Chiones, Antiopesve calix;
Cerea si pendet lumbis et trita lacerna;
Dimidiasque nates Gallica palla tegit;

Pasceris et nigræ solo nidore culinæ,

Et bibis immundam cum cane pronus aquam; Non culum (neque enim est culus, qui non cacat olim) Sed fodiam digito, qui superest, oculum. Nec me zelotypum, nec dixeris esse malignum. Denique pædica, Mamuriane, satur.

94. De Aquino.

Fabricio junctus fido requiescit Aquinus,
Qui prior Elysias gaudet adîsse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili :
Plus tamen est, titulo quod breviore legis.
Functus uterque sacro laudatæ fœdere vitæ,
Famaque quod raro novit, amicus erat.

95. Ad Eglen, Fellatricem.

Cantâsti male, dum fututa es, Ægle.
Jam cantas bene; basianda non es.

96. Ad Helium.

Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Heli, Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.

97. Ad Scazontem, de Fellatore.

Si non molestum est, teque non piget, Scazon,
Nostro, rogamus, pauca verba Materno
Dicas in aurem, sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum,
Et bæticatus, atque leucophæatus,
Qui coccinatos non putat viros esse,
Amethystinasque mulierum vocat vestes,
Nativa laudat; habeat et licet semper
Fuscos colores, galbanos habet mores.
Rogabit, unde suspicer virum mollem.

Una lavamur: adspicit nihil sursum;
Sed spectat oculis devorantibus draucos;
Nec otiosis mentulas videt labris.
Quæris, quis hic sit? Excidit mihi nomen.

98. Ad Nævolum, Causidicum.

Cum clamant omnes, loqueris tu, Nævole, tantum ;
Et te patronum, causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Nævole, die aliquid.

99. Ad Flaccum.

Litigat, et podagrâ Diodorus, Flacce, laborat:
Sed nil patrono porrigit: hæc cheragra est.

100. Ad Calenum, avarum.

Non plenum modo vicies habebas;
Sed tam prodigus, atque liberalis,
Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
Optarent tibi centies amici.

Audît vota Deus, precesque nostras ;
Atque intra, puto, septimas Kalendas
Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic, quasi non foret relictum,
Sed raptum tibi centies, abîsti
In tantam miser esuritionem,
Ut convivia sumtuosiora,

Toto quæ semel apparas in anno,
Nigræ sordibus explices monetæ ;
Et septem veteres tui sodales
Constemus tibi plumbeâ selibrâ.
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi millies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.

« PreviousContinue »