Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

MARTIALIS

EPIGRAΜΜΑΤΑ.

B

1

M. VAL. MARTIALIS

EPIGRAMMATUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA AD LECTOREM.

SPERO me secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit, quisquis de se bene senserit, cum salvâ infimarum quoque personarum reverentiâ ludant; quæ adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed etiam magnis. At mihi fama vilius constet, et probetur in me novissimum ingenium. Absit a jocorum nostrorum simplicitate malignus interpres, nec Epigrammata mea scribat. Improbe facit, qui

>(in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veritatem, id est, Epigrammatón linguam, excusarem, si meum esset exemplum': sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gætulicus, sic quicumque perlegitur. Siquis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nullâ pagina Latine loqui fas sit, potest epistola, vel potius titulo, contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato theatrum nostrum;

1

aut, si intraverit, spectet. Videor mihi meo jure facturus, si epistolam versibus clausero.

1. Ad Catonem.

Nôsses jocosæ dulce cum sacrum Floræ,
Festosque lusus, et licentiam vulgi,
(Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires ?

2. Ad Lectorem.

Hic est, quem legis, ille, quem requiris,
Toto notus in orbe Martialis
Argutis Epigrammatón libellis;
Cui, lector studiose, quod dedisti
Viventi decus, atque sentienti,
Rari post cineres habent poëtæ.

3. Ad Lectorem, ubi Libri venales.

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos,
Et comites longæ quæris habere viæ;
Hos eme, quos arctat brevibus membrana tabellis :
Scrinia da magnis: me manus una capit.
Ne tamen ignores, ubi sim venalis, et erres
Urbe vagus totâ ; me duce certus eris.
Libertum docti Lucensis quære Secundum,
Limina post Pacis, Palladiumque forum.

4. Ad Librum suum.

Argiletanas mavis habitare tabernas,

Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent. Nescis, heu! nescis dominæ fastidia Romæ: Crede mihi, nimium Martia turba sapit. Majores nusquam ronchi; juvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.

« PreviousContinue »