Page images
PDF
EPUB

tura praedita ex instituentis decreto ut ipsa etiam quasi aspectabilis sermonis prae se ferant imaginem, sintque, si Augustini verbis uti placet, quasi visibile verbum quod in oculos occurrat, reliquos concitet corporis sensus, veluti aurium sensum externae sonus vocis, et principum sigilla eorum impressa et affixa diplomatibus. Quod sane institutum eo spectat ut familiarius nostrae succurratur infirmitati.

Proinde in sacramentorum negotio duo nobis considerare convenit. Prius est Dei sermo, alterum symbola ipsa quae ipsius sunt tanquam sigilla quaedam. Deinde utrumque horum duplicem admittit rursum considerationem. Nam ut ad internum quoque verbum nobis est respiciendum, quando externum auribus nostris insonat, ita, dum oculis corporis sacramentorum symbola obiiciuntur et obversantur, oculos quoque animi convertere oportet ad eas res quarum sunt symbola.

Ex his omnibus, quae sit vera sacramenti definitio, clarum esse potest. Est itaque sacramentum signum visibile a Christo institutum, quo, ut Deus sua nobis promissa obsignat, ita nos vicissim nostram in eum fidem profitemur.

At vero huiusmodi sacramenta duo duntaxat a Christo instituta agnosco: baptismum scilicet et coenam Domini.

Porro baptismum definio: sacramentum quo nobis nostra regeneratio aquae symbolo obsignatur et in ecclesiam suam nos Christus recipi testatur.

Coena vero sacramentum est quo panis et vini symbolis testatur Christus sui corporis et sanguinis immolatione nos esse redemptos, eaque nobis in spiritualem alimoniam donata esse. Ergo panis et vinum symbola sunt quae rebus terrenis constant. Corpus et sanguis Christi res divinae et spirituales quas ipsae significant. Quum igitur Christus panem vocat suum corpus et vinum suum sanguinem, figurate verba illa, non autem simpliciter, ut prima specie sonare videntur, accipienda sentio, sed eodem sensu quo illa, in eodem rerum genere: circumcisio est foedus Domini, agnus est transitus. Idcirco, qui μerworvuixos est pro significat interpretantur, non repudio sed approbo, praesertim quum haec interpretatio et literis divinis et veterum patrum sententiis apprime consona sit, modo de ea significatione intelligatur quae sacramentis propria est. Huius autem significandi ratio huiusmodi est, ut, quemadmodum nequaquam intelligimus inanibus imaginibus et ludibriis piorum mentes illudi, sacramentorum actione et perceptione, quasi nullus omnino iis inesset rerum coelestium, quae externis symbolis signantur, spiritus divini in fideli anima gustus atque sensus, sic nec terrenas in coelestes transformari, aut coelestes terrenis aliqua necessitate velut individuo nexu alligari, aut affigi, aut cum symbolis coniungi, aut his tanquam in theca concludi, aut verborum virtute Christum e coelo vocari, eius corpus

et sanguinem naturali, locali, contigua, aut circumscripta definitivaque praesentia ac ratione nobis in mensa hac opponi visibili, sed ita proponi, ut sublati in coelum animi eo modo in coelesti illa mensa coelesti, hoc est, vivifico pane et divino potu fide et spiritus Christi virtute pascatur, quo nobis corporis alimento in mensa hac visibili oculis subiicitur et repraesentatur, quae coelestis illius mensae imaginem nobis qualemcunque refert, in quam os fidei afferimus, quod solum percipiendis coelestibus illis epulis idoneum est.

Atqui, ne quid relinquatur ambiguitatis in coeli vocabulo, Christum assero ita coelos conscendisse, ut eum neutiquam existimem sic suum hinc corpus subduxisse, ut ipsum minime e terris re ipsa, sed ex oculorum tantum subduxerit conspectu, ipsumque duntaxat occultaverit, ita ut in terris praesens etiamnum corporea versetur praesentia, sed inconspicuus et invisibili modo. Sed contra vere ascendisse, ipsiusque corpus eo a nostris seiunctum esse naturali modo locorumque intervallo, quo a terra coelum distat, illicque certum habere locum, coelesti eius gloriae proprium et corpori glorificato congruum, tametsi, qualis sit, certo non possit ratione humana definiri. Alioqui eius ascensio haud recte ac proprie ascensio diceretur, sed potius absconsio, aut, ut ita dicam, invisibilitas.

Caeterum quod attinet ad communicationem quae electis est cum Christo, in eam nos admitti agnosco simul atque evangelium fide suscipimus adoptamurque eius beneficio in filios Dei, ac eam subinde augeri, quo magis nostra augescit et adolescit fides. Quum autem eius velut adminicula divinum sermonem et sacramenta fateamur, dubium non est quin ea hinc magis atque magis adolescat, quo magis animus afficitur per earum simulacra rerum quibus Deus permoveri voluit externos hominis sensus: si modo ipse vim sui spiritus in piorum cordibus exercere voluerit. Quod sane illi facillimum est, sive id in ipsa sacramentorum actione, sive extra ipsam praestare statuerit. Quamvis non dubitem, tum pietatem et religionem maxime in animis nostris versari, quum rebus divinis operam damus.

Ergo quamvis aqua signum est in baptismo effusi semel in ara crucis Christi sanguinis, rei quae iam praeteriit, eadem tamen ipsius quoque praesentis signum est, qui, ut in cruce semel naturali modo effusus est, ita quotidie ratione spirituali per fidem in animos fidelium effunditur, in peccatorum ablutionem, neque id solum dum aqua illa tingimur, sed toto vitae nostrae curriculo, si modo vera Christi membra sumus. Alioqui, si vis illius effusionis non se in omnia saecula, in omnes aetates, et totam denique hominis vitam diffunderet, sed eo tantum temporis momento circumscriberetur quo baptismi abluimur lavacro, non quotidie modo, sed singulis etiam horarum momentis eo nobis esset accurrendum.

Simile est de pane et vino in coena iudicium. Signa sunt quidem rei magna ex parte praeteritae, immolati scilicet in ara crucis corporis Christi et effusi sanguinis in peccatorum nostrorum expiationem: sunt et absentis corporis et sanguinis Christi symbola, quod quidem attinet ad corporalem et naturalem eius in terris praesentiam. Interea tamen non desinit nobis esse panis ille coelestis, vitae largitor aeternae, et verum animorum alimentum, et totius spiritualis hominis, idque perpetuo. Nam in eum finem expendi

in cruce voluit, et nobis sacrosancta sua coena testari, sic nos coelesti illo pane perpetuo ali in vitam aeternam, sicuti baptismo nos in se renatos confirmat.

Ego Petrus Viretus fateor me hanc edidisse fidei meae confessionem de verbi et sacramentorum ministerio, neque me unquam sensisse, loquutum esse, aut scripsisse in aliam sententiam. Bernae 26. Martii anno 1549.

CONSENSIO MUTUA IN RE SACRAMENTARIA MINISTRORUM TIGURINAE ECCLESIAE ET D. IOANNIS CALVINI MINISTRI GENEVENSIS ECCLESIAE.

ORNATISSIMIS VIRIS ET FIDELIBUS CHRISTI SERVIS, TIGURINAE ECCLESIAE PASTORIBUS AC DOCTORIBUS, CARISSIMIS SYMMYSTIS ET OBSERVANDIS FRATRIBUS, IOANNES CALVINUS S. D.

Tametsi eadem sacpius de re vobiscum ago, non tamen puto mihi timendum esse, ne importunus esse videar. Quando idem utrisque studium ') est, fieri non potest, quin vobis probetur quod ago. Quod autem paulo acrius insto, huc me assiduae bonorum virorum flagitationes stimulant. Iam aliquoties monui levi quidem 2) de causa, non tamen sine praetextu offendi permultos, quod de sacramentis) diversum a vobis, nescio quid, tradere vidcar. 4) Vestram ecclesiam, quae tot praeclaris dotibus ornata est, merito reverentur: nostrae quoque, et mihi forsan privatim, aliquid deferunt. Ita cupiunt scriptis [pag. 4] nostris in discenda pictatis doctrina adiuvari, ne qua dissensionis species eorum progressus moretur. Huic offensioni tollendae quum nullum putarem aptius fore remedium, quam si familiari colloquio rationem communiter iniremus testandae nostrac 5) consensionis, hac de causa profectionem, ut scitis, ad vos suscepi: et venerandus collega noster Guilhelmus 6) Farellus, (ut est indefessus Christi miles) qui mihi dux alioqui et autor erat, comitem se adiungere non recusavit. Ut inter nos conveniat, testari quidem vere ac fideliter utrinque possumus: sed quia rem, ut est, non omnibus persuadeo, mihi plurimum dolet, anxios vel suspensos manere, quorum tranquillitati melius consultum optarem. Proinde, ut initio praefatus sum, nihil intempestivum facere me 7) arbitror, si urgeo, ut publicum aliquod eius quae inter nos constat consensionis testimonium exstet.

Ego vero capita, de quibus inter nos contulimus, et breviter colligere, et ordine digerere, operae pretium esse existimavi: ut, si vobis meum consilium probabitur, cuivis velut [pag. 5] in tabula cernere liccat, quid inter nos et actum et transactum fuerit. Certe bona fide me ex sermonibus nostris retulisse, quaccunque subiiciam, vos testes mihi) fore confido. Nos vero (me et Farellum dico) pari vobiscum studio, sinceram omnique fuco et astutia vacuam perspicuitatem quaesiisse, pii lectores, ut spero, animadvertent. Quanquam simul admonitos esse velim, nihil hic contineri, quod non collegae etiam nostri, quotquot vel sub reipublicae Genevensis ditione, vel in comitatu Neocomensi Christo serviunt, sua subscriptione approbaverint. Valete praestantissimi viri, et mihi vere ex animo") colendi fratres. Dominus vos spiritu suo regere pergat in ecclesiae suae aedificationem, vestrisque laboribus benedicat. Genevae, Calendis Augusti. Anno Domini 1549.

1) iudicium Edd. genev. omnes et Amst. (iugement). 2) quidem omitt. eaedem. 3) de sacramentis om. eaedem. 4) Versio gallica hic addit: adioustans qu'ilz avoyent quelque couleur d'ainsi penser, encor qu'il n'y eust pas cause suffisante. 5) nostrae exhibet sola princeps Turic. 6) Gulielmus Genev. et Amst. 7) me facere Genev. etc. 8) mihi testes. eaedem.

9) animo vere Genev.

SEQUUNTUR ARTICULI CONSENSIONIS. 1)

[pag. 6] I. Totum ecclesiae regimen spirituale ad Christum nos ducit. Quum Christus sit finis legis, et eius cognitio 2) totam in se evangelii summam comprehendat, non dubium est, quin huc spectet totum spirituale ecclesiae regimen, ut ad Christum nos ducat: sicuti per eum solum ad Deum pervenitur, qui ultimus est beatae vitae finis. Itaque quisquis hinc vel minimum deflectet, nunquam de ullis Dei institutis rite vel apposite loquetur.

II. Sacramentorum cognitio vera, ex cognitione Christi. Quum autem sacramenta sint evangelii") appendices,*) is demum et apte et utiliter de eorum natura, vi, officio et fructu disseret, qui a Christo exordietur. Neque id modo, ut obiter Christi nomen attingat, sed ut vere teneat, quorsum nobis datus sit a patre, et quid nobis bonorum attulerit.")

[pag. 7] III. Cognitio Christi qualis. Sic ergo habendum est, Christum, quum aeternus esset Dei filius, eiusdem cum patre essentiae et gloriae, induisse carnem nostram, ut iure adoptionis, id quod natura proprium habebat, nobis communicaret, nempe, ut simus filii Dei. Quod fit, dum fide inserti in corpus Christi, idque spiritus sancti virtute, primum iusti censemur gratuita iustitiae imputatione, deinde

1) Consensionis capita. Edd. Genev. omnes (Crisp. Gallas. Bez.) et Amst. Numeros articulorum in latinis quidem exemplaribus Beza primus apposuit, quos tamen et nos, quanquam alioquin editiones authenticas pressius sequentes, in lectorum commodum servandos duximus. Rubricas marginales omnibus libris communes corpori scripturae inserimus sed typis cursivis ab ipso textu distinctas.

2) Sic praeter principem Turicensem habet quoque codex Genev. 145 ubi fol. 86 exstant annotationes ad Consensionem nostram Caroli Ionvillaei manu scriptae, sed ut videtur dictante Calvino, qui et ipse propria manu quaedam addidit. Quas infra singulis articulis subiiciemus. Caeterae edd. omnes habent: agnitio. Ita quoque bis in rubrica art. II.

3) Evangelii sint Genev. caett.

4) dependances et accessoires.

5) Cf. Calvin. Instit. Cap. 16. [§. 20]: In eundem in quem necesse est. Ionvill. l. c. Locus exstat in ed. nostra

T. I. p. 953.

regeneramur in novam vitam: quo reformati in imaginem patris coelestis, veteri homini renunciemus. IV. Christus sacerdos. Christus rex. Ita Christus in carne sua considerandus est nobis sacerdos, qui peccata nostra unico mortis suae sacrificio expiavit, qui omnes nostras iniquitates delevit sua obedientia, qui perfectam nobis ) iustitiam comparavit, qui nunc intercedit pro nobis, ut accessus nobis ad Deum pateat. Considerandus est tanquam victima expiatrix, qua placatus est Deus mundo. Considerandus est frater, qui nos ex [pag. 8] miseris Adae filiis effecit beatos Dei filios. Considerandus est reparator, qui spiritus sui virtute reformat quidquid in nobis est vitiosum, ut mundo vivere desinamus et carni, ac Deus ipse in nobis vivat. Considerandus est rex, qui omni bonorum genere nos ditat, qui nos gubernat sua virtute, ac tuetur, qui spiritualibus nos armis instruit, ut adversus diabolum et mundum invicti stemus 2) qui nos ab omni noxa liberat, qui oris sui sceptro nos moderatur ac regit. Atque ita considerandus, ut ad se Deum verum, et ad patrem nos evehat: 3) donec impleatur illud, quod tandem futurum est, nempe, ut sit Deus omnia in omnibus.

V.4) Quomodo Christus se nobis communicet.

1) nobis perfectam Genev. caett.

2) Pro instruit sola Amst. habet instituit. Quae sequun tur: ut adversus diabolum et mundum invicti stemus, leguntur in sola principe Turicensi.

3) nous eslieve à sa maiesté divine et à celle de son Pere. 4) Totus hic articulus quintus abfuit a textu de quo inter Calvinum et Bullingerum mense Maio Turici convenerat. Sic enim ille ad hunc in ep. d. 26. Iunii scribit, cuius autographon vidimus Genev. Cod. 107 a. fol. 13: Quidam monuerunt, si quando in publicum exiret (consensio), pauca desiderari posse, quae si adderentur aliquid lucis et simul gratiae accederet. Primum, ubi dicimus, Christum in carne sua considerandum esse sacerdotem, regem etc. tum continuo post subiicimus: Haec spiritualis est communicatio.... hoc certe nimis est abruptum. Corrigi autem facile vitium posset hane sententiam inserendo: Porro ... facit. In his verbis scio nihil esse quod non vobis arrideat. Et omnino tale aliquid

Porro, ut se nobis talem exhibeat Christus, ac eiusmodi effectus in nobis proferat, unum cum ipso nos effici, et in eius corpus coalescere oportet. 1) Quia 2) non aliter vitam in nos suam diffundit, nisi dum caput nostrum est, ex quo totum corpus compactum [pag. 9] et connexum, per omnem iuncturam subministrationis, sccundum operationem in mensura cuiusque membri augmentum corporis facit.")

VI. Spiritualis communicatio. Sacramenta instituta) Haec spiritualis est communicatio, quam habemus cum filio Dei, dum spiritu suo in nobis habitans facit credentes omnes omnium quae in se resident bonorum compotes. Cuius testificandae causa, tam evangelii praedicatio instituta est, quam sacramentorum usus nobis commendatus: nempe, sacri baptismi et sacrae coenae.")

VII. Sacramentorum fines. Sunt quidem et hi sacramentorum fines, ut notae sint ac tesserae christianae professionis et societatis, sive fraternitatis: ut sint ad gratiarum actionem incitamenta, et exercitia fidei, ac piae vitae: denique syngraphae ad id obligantes. Sed hic unus inter alios praecipuus, ut per ea nobis suam") gratiam testetur Deus, repraesentet atque obsignet. Nam etsi nihil aliud significant, nisi quod) verbo ipso annunciatur, hoc [pag. 10] tamen magnum est, subiici oculis nostris quasi vivas imagines, quae sensus nostros melius afficiant, quasi in rem ducendo, dum nobis Christi mortem, omniaque eius beneficia in memoriam revocant, ut fides magis exerceatur, deinde 9) quod ore Dei pronunciatum 10) erat, quasi sigillis confirmari et sanciri. 11)

[blocks in formation]

3) faciat. Genev. caett. Ad hunc Articulum Ionvillaeus 1. 1. confert Calv. in 11 prioris ad Corinth. (v. 24): Ego tum demum participare ipso coalescimus. Item: Calv. in Catechismo: Quum in Christo sita sit. . . . dum se nostra facit. Idem in eodem: Recipiendi porro modus . . participes fiamus. Habes haec in editione nostra Catechismi pag. 124 et 125.

4) Sacramenta ad quid instituta 1555.

5) est omitt. omnes praeter principem Turic.

....

6) Calv. Cap. 16 [§. 16] Institutionis: Christum sacramentorum omnium materiam ... extra ipsum promittunt Ionvill. l. 1.

7) gratiam suam edd. omnes sola principe excepta.
8) quam quod eaedem.

9) Et aussi ce n'est point peu de chose.

10) pronunciatum Turic. Crisp. Gallas. et Defensio 1555. praenunciatum Beza, renunciatum Amst.

11) Calv. Cap. 16. §. 5] Instit. Et quid est, obsecro, quod aliquem. . . . in tabula depictas nobis ad vivum repraesentant etc. Idem eodem [§. 7]: Constituimus ergo. ... adaugent fidem nostram. Ionvill. u. s.

Calvini opera. Vol. VII.

VIII. Quod vere sacramenta figurant Dominus vere praestat.') Gratiarum actio. Quum autem vera sint, quae nobis Dominus dedit gratiae suae testimonia et sigilla, vere procul dubio praestat ipse intus suo spiritu, quod oculis et aliis sensibus figurant 2) sacramenta: hoc est, ut potiamur Christo, tanquam bonorum omnium fonte, tum ut beneficio mortis eius reconciliemur Deo, spiritu ") renovemur in vitae sanctitatem, iustitiam denique ac salutem consequamur, simulque pro his beneficiis olim in cruce) exhibitis, fide vero perceptis a nobis, et quae quotidie fide percipimus, ) iam 6) agamus gratias. 7) IX. Distincta signa et res signatae. 8) Quare, etsi distinguimus, ut par est, inter signa et res signatas, tamen non [pag. 11] disiungimus a signis veritatem quin omnes, qui fide amplectuntur oblatas 9) illic promissiones, Christum spiritualiter, cum spiritualibus eius donis recipere, adeoque et qui dudum participes facti erant Christi, communionem illam continuare ac reparare fateamur.

X. Promissio maxime in sacramentis spectanda. Neque enim ad signa nuda, sed potius ad promissionem, quae illic annexa est, respicere convenit. Quatenus ergo in promissione illic oblata proficit 10) nostra fides, eatenus ista vis et efficacia, quam dicimus, se exserit. 11) Ita materia aquae, panis aut vini, Christum nequaquam nobis offert, nec spiritualium eius donorum compotes nos facit: sed promissio magis spectanda est: cuius partes sunt, nos recta fidei via ad Christum ducere, quae fides nos Christi participes facit. 12)

1) Quod. . . . praestat, leguntur haec in sola Turicensi.
2) tout ce que les sacremens figurent par dehors.
3) spiritu omitt. in versione gallica.

4) olim in cruce exhibitis, qui nous ont une fois esté donnez. 5) fide vero perceptis a nobis et quae quotidie fide percipimus. Sic quidem legitur in editione principe, sed male. Lectio ex duabus diversis insulse conflata. Scilicet primum scripserat Calvinus: fide vero perceptis a nobis postea animadvertit orationem alioqui nonnihil asperam (quae ipsius sunt verba in ep. ad Bullingerum supra p. 752 laudata) mitigari hoc modo posse: et quae quotidie fide percipimus. Addit, sensum ita pleniorem futurum. Quam posteriorem lectionem exhibent recentiores libri omnes.

6) iam agamus gratias. Sic Turic. Caeterae: gratias agamus omisso iam. 7) Calvin. Instit. Cap. 18 [§. 18]. Fateor panis fractionem ac sibi persuadeant. lonvill. (quem hic locus demonstrat editionem a. 1543 respexisse: vide quae annotavimus T. I, pag. 1002). Idem in Catechismo: Sic baptismum esse. . . . nobis certum est. [Ed. nostr. p. 118]

8) Sic sola princeps. Caeterae: Non disiuncta quidem sed distincta etc.

9) illic oblatas. Edd. Genev.

10) proficiet 1555. proficiat Crisp. Gallas. Bez. Amst.
11) exseret Edd. Genev.

12) Calv. in 5 ad Ephes. [v. 26]: Verbo sublato perit tota et usus signi explicatur. Idem, cap. 16 Instit. [§. 15]: Ut autem non signum veritate. . . . illis capies utilitatis. Ibid. [3. 16]. Quantum igitur tum ad vera fide

47

« PreviousContinue »