Page images
PDF
EPUB

communia omnia. Id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo iam capi non possint, in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et adfinitates, ex quibus etiam plures propinqui. Quae 5 propagatio et suboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio et benevolentia devincit homines et caritate. 55. Magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Sed omnium

The firmest bond of union is that of be

Friendship tween good men.

societatum nulla praestantior est, nulla firmior, 10 quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti. Illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit. 56. Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque ut 15 eos diligamus in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum. In quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id quod Pythagoras 20 vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna kindnesses another etiam illa communitas est quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma devinciuntur societate.

Interchange of

bond.

The ties of Country stronger than those of Relationship.

Cari

25

57. Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. sunt parentes, cari liberi propinqui familiares, sed omnes omnium caritates patria una com- 30 plexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum inmanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda

7 et benevolentia-caritate codd. antiqq. || 13 tamen uncis includit Ba probante Heine || 21 ultimum in amicitia putavit Heine post Nonium s. v. ultimum; vide not. ad l. 23 ultro et citro Z Ba Heine cum codd., ultro citro Or.

XVIII

I XVIII 61] De tertio officii fonte sive Fortitudine

Next come Pa

rents and
dren.

23

occupati et sunt et fuerunt. 58. Sed si conand Chil- tentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus, proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque 5 aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est. Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia sermones, cohortationes consolationes, interdum etiam 10 obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia quam similitudo morum coniugavit.

Exceptional circumstances in the exercise of Liberality-which make some duties more obligatory than others.

59. Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime necesse sit et quid quisque vel sine nobis aut possit con- 15 sequi aut non possit. Ita non idem erunt necessitudinum gradus qui temporum, suntque officia quae aliis magis quam aliis debeantur, ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis quam aut fratrem aut familiarem; at si lis in iudicio sit, propinquum 20 potius et amicum quam vicinum defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio et consuetudo exercitatioque capienda, ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat, ex quo quantum cuique debeatur intellegas. 25 60. Sed, ut nec medici nec imperatores nec oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quicquam magna little in them laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei 30 magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in iure societatis humanae, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.

Rules signify but

selves, unless con-
firmed by prac-
tice.

Third Cardinal

Virtue

61. Intellegendum autem est, cum propo- 35

22 et consuetudo exercitatioque capienda ut spuria uncis inclusit Ba. post Facciolatum probante Heine

Fortitude

CH. XVIII-XXVI

§ 61-§ 92.
It is more glori-

ous in the estima

tion of the world,

than any of the
other three.

sita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est, si quid tale dici potest :

Vós enim iuvenes ánimum geritis múliebrem, illa virgó viri,

et si quid eiusmodi :

Salmácida, spolia sine sudore et sánguine.

5

Contraque in laudibus, quae magno animo fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore 10 laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone Salamine, Plataeis Thermopylis, Leuctris, hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod 15 statuas quoque videmus ornatu fere militari.

XIX Fortitude must
be accompanied

with other good
qualities: it is a-
kin to Boldness,
yet different from

and mode of ac

tion.

62. Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi, sed pro suis comit both in the end modis, in vitio est : non modo enim id virtutis 20 non est, sed est potius inmanitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse the same purpose. dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, 25 laudem est adeptus; nihil honestum esse potest, quod iustitia

A definition of

it by the Stoics,
and an excellent

remark of Plato to

vacat.

63. Praeclarum igitur illud Platonis : 'Non' inquit, 'solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, 30 si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.' Itaque viros fortes et magnanimos eosdem bonos et simplices, veritatis amicos minimeque fallaces esse volumus: quae sunt ex media laude

6 ex hoc septenario heroicos effinxerunt edd. enim in etenim mutato, virgo in virago: v. Lachmann in Lucret. p. 227 || 8 Salmaci da Or Lu; Saimacida Ba. post Iul. Scaliger (Lect. Auson. 1 28) Heine

XX

A complaint, that

a spirit of forti

tude is frequently accompanied with

love of rule and disdain of control,

which prompts to

deeds of injustice.

iustitiae. 64. Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.

Ut enim apud Platonem est 'omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate 5 vincendi', sic, ut quisque animi magnitudine maxume excellet, ita maxume vult princeps omnium vel potius solus esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxume propria. Ex quo fit ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo 10 iure patiantur, exsistuntque in re publica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maxumas consequantur et sint vi potius superiores quam iustitia pares. Sed quo difficilius, hoc praeclarius. Nullum est enim tempus quod iustitia vacare debeat. 65. Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui 15 faciunt, sed qui propulsant iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxume natura sequitur, in factis positum, non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, 20 hic in magnis viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas inpellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate: qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. X

True greatness of mind incompa tible with vain-glo

riousness.

The true cha

racteristics of For

titude are:

I.

A disregard

of outward things and passive endu

rance;

25

66. Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem nisi quod honestum decoCH. XX-XXIII§ 79. rumque sit aut admirari aut optare aut expetere 30 oportere, nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxume

2. Active performance of great Actions, attended with danger and difficulty.

CH. XXIII § 80

CH. XXVI

6 excellet cum antiqq. codd. Heusinger St Heine, excellit vulgo || 28 persuasum est Madvig de finn. p. 448, Ba Heine Lu; persuasum sit Or

A comparison be

tween these two.

The latter is the

more glorious: the

former the efficient

It consists in two particulars;

a. in the right

estimation of what

is [the only] good:
6. in freedom
b.
from all irregular
desires, as of mo-
ney, glory, power:

and in the perpetual
subjection of all the

passions, as Fear,

Sorrow, Anger, to the commands of Reason: for no otherwise can we attain that repose

utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent. 67. Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos 5 cause of greatness. viros in priore. In eo est enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia 10 plerisque et praeclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre ut nihil 15 a statu naturae discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est magnaeque constantiae. 68. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec, qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. 20 Quam ob rem et haec videnda et pecuniae fugienda cupiditas : nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cavenda est etiam gloriae cupiditas, ut 25 supra dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non numquam. 69. Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu tum etiam aegritudine et voluptate 30 [animi] et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi and which is to be autem et sunt et fuerunt, qui eam quam dico tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se

and contentment of

mind which produces dignity and consistency in the character:

aimed at in active

as well as in re

21 vitanda cum duo codd. Ba Lu unum, voluptate nimia Or: vide not. ad l.

30 voluptate animi codd. praeter

« PreviousContinue »