Page images
PDF
EPUB

I XXI 72]

tired life, by phi

losophers and pri

vate gentlemen as

well as by sove-
reigns and princes.

quae in negotiis publicis gerendis cernatur

27

removerint ad otiumque perfugerint: in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari. 70. His idem propositum fuit quod 5 regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterenXXI tur, cuius proprium est sic vivere, ut velis. Quare cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis quos dixi otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri, si contenti sint et suo 10 et parvo. In quo neutrorum omnino contem

Comparison between the active and the retired Life.

the state incum

bent upon all who

possess the neces

except in some
cases. Generally it

is a mark of moral
cowardice to shrink
from this service.

In what cases a
man may be ex-
cused from serv-

ing the State.

Duty of serving nenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, sary qualifications: fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad 15 rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt. 71. Quapropter et iis forsitan concedendum.sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis qui aut valetudinis imbecillitate aut aliqua graviore 20 causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea quae plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto. Quorum iudicium 25 in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare, sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint 30 molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia, atque ea

Those ought to serve it, who are naturally qualified for the service. requisite, the faults

The qualifications

quidem non satis constanter. 72. Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec 35

I removerunt-perfugerunt Or contra codd. 23 est causa Heine Lost Manutium

XXII

to

and the rules to be

A statesman ought to provide proper means for

carrying out right

measures and must

be eschewed enim aliter aut regi civitas aut declarari animi observed by them. magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam, ea magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque 5 securitas, si quidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri. 73. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine causa 10 maiores motus animorum concitantur maiorque cura efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit caveat ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed 15 etiam ut habeat efficiendi facultatem: in quo ipso considerandum est ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens. X Superiority of 74. Sed cum plerique arbitrentur res belcivil over military licas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit 25 eoque magis, si sunt ad rem militarem apti [et cupidi bellorum gerendorum]. Vere autem si volumus iudicare, multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae. 75. Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, 30 quae anteponatur consilio Solonis ei quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit, hoc semper proderit civitati: hoc

avoid despondency

as well as exces-
sive confidence.

fortitude. Proofs
of this by a com-
parison of histori-
cal examples, as
of THEMISTOCLES
with SOLON,

3 nihil minus Z Madvig cum codd. || 4 ea (pro et) magnificentia Madvig quoniam diremptio magnificentiae et despicientiae duplici et prava sit adhibenda est (pro sit) Ba post Manutium Heine Lu || 26 Verba et cupidi bellorum gerendorum e margine irrepsisse iudicat Ba post Sauppium probante Heine; callidi pro cupidi coniecerat IF Heusinger

20

PAUSANIAS and LYSANDER LYCURGUS,

consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere ab se adiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat constitutus. 76. Licet eadem de Pausania Lysan- 5 with droque dicere, quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemoniis dilatatum putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt. Quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris 10 nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur; parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicae 15 profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit. Quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione-attingit enim bellicam, quoniam vi manuque confecta est-sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu. 77. Illud autem optimum est, in 20 quod invadi solere ab improbis et invidis audio:

of distinguished Romans with one another,

of CICERO himself, to whose service in the overthrow of the

Catilinarian

conspiracy the tes

timony of Pompey is quoted.

Cedant arma togae, concedat laurea laudi.

Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in republica fuit gravius 25 umquam nec maius otium: ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus? 78. Licet enim mihi, Marce fili, apud te gloriari, ad 30 quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus hoc tribuit, ut diceret frustra se

7 Lacedaemoniis putatur codd. vulgo; videtur excidisse verbum velut constitutum, paratum; Lacedaemoniis putatur dilatatum ex uno codice Be Or: partum inserit Lambinus, recepit Ba || 22 pro laudi habet paci unus Bern. c Heine Lu

XXIII

XXIV

triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus: in quibus plus etiam, quam in his operae studiique ponendum

est.

Moral therefore and not physical strength is the proper test of Fortitude, though at the same time the body must be duly trained and disciplined.

of the Statesman

not less influential
than the skill of the
General.

79. Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen cor

pus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio

In war the wisdom rationique possit in exsequendis negotiis et in 10
labore tolerando. Honestum autem id, quod
exquirimus, totum est positum in animi cura et
cogitatione: in quo non minorem utilitatem afferunt qui togati
rei publicae praesunt quam qui bellum gerunt. Itaque eorum
consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non 15
numquam etiam inlata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum,
in quo etiam mortui valuit auctoritas. 8o. Qua re expetenda
quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo,
sed cavendum ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione
faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax 20
The second quaesita videatur. Fortis vero animi et con-
stantis est non perturbari in rebus asperis nec
tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed

2.

of

characteristic
Fortitude, per-
formance of ac-
tions attended with

ger. Necessity of a

great understand-
ing as well as a

ing one of the least
parts of courage;
duties of the Gene-
ral in action:

difficulty and dan praesenti animo uti et consilio nec a ratione
discedere. 81. Quamquam hoc animi, illud 25
great spirit: fight- etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione
futura et aliquanto ante constituere, quid acci-
dere possit in utramque partem et quid agendum
sit, cum quid evenerit, nec committere ut aliquando dicendum
sit 'Non putaram.' Haec sunt opera magni animi et excelsi et 30
prudentia consilioque fidentis.

Temere autem in acie versari

et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum
simile est; sed cum tempus necessitasque postulat, decertan-
dum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
82. De evertendis autem diripiendisque urbibus 35
valde considerandum est ne quid temere, ne

and after victory.

21 animi om. Or

5

Choice between

quid crudeliter. Idque est viri magni, rebus agitatis punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim sunt, quem ad modum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis et 5 splendidiora et maiora videantur. 83. Numquam omnino periculi fuga committendum est ut inbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui 10 leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata 15 mali. Periculosae autem rerum actiones parseveral sorts of tim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae. Itemque alii de vita, alii de gloria et benevolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula, quam ad communia 20 dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis. 84. Inventi autem multi sunt qui non modo pecuniam sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lace- 25 daemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere 30 sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt. Quanto Q. Maximus melius !

dangers.

5 quietis cogitationibus St ex Bern. c

« PreviousContinue »