Page images
PDF
EPUB

LIBER PRIMVS

I

Introduction

in which the Writer exhorts his son MARCUS to follow his Father's example in combin

Latin with that of
Greek.

CH. I.

I. QVAMQVAM te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae

ing the study of propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, 5 altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum 10 attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum. 2. Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum et disces quam diu voles,―tam diu autem velle debebis, quoad te 15 quantum proficias non paenitebit;-sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utêre tuo iudicio-nihil enim impedio-, orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc arro- 20 ganter dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium apte distincte ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare. 18 [et] Socratici Or 20 arroganter hoc Or contr. codd.

II

To this end he advises him

to

3. Quam ob rem magnopere te hortor, mi study his own phi- Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas. Vis enim maior in

losophical essays

as well as speech

es,

illis dicendi, sed hoc quoque colendum est aequabile et tempe- 5 ratum orationis genus.

The union of the study of Philosophy and Oratory never attempted by the Greeks.

Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in 10 hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium; utrumque certe secuti sumus. 4. Equidem et Platonem existumo, si genus forense dicendi tractare voluisset, 15 gravissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem, si, illa quae a Platone didicerat tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.

CICERO'S motives for choosing the subject of moral Duties. Its general use and practical importance.

CH. II. IIO.

20

Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque 25 a philosophis disputata, latissime patere videntur ea quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae 30 est honestas omnis et neglegendo turpitudo. 5. Atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis est enim qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus 35

It is a necessary part of all specula

tion on moral phi

3 se om. Or St cum codd. || 4 in illis maior codd., corr. Or. || 8 laboraret St cum codd. ||23 volui maxime Or St contra codd.

losophy;

some

schools have given a wrong definition

bonum, which has

led them to divers inconsistencies be

officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit ut nihil habeat cum virtute

of the summum coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non tween doctrine and interdum naturae bonitate vincatur, neque ami- 5 practice. citiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem: fortis vero dolorem summum malum iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest. 6. Quae quamquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco dis- 10 putata. Hae disciplinae igitur, si sibi consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt nisi aut ab iis qui solam, aut ab iis qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum Acade- 15 micorum Peripateticorum, quoniam Aristonis Pyrrhonis Erilli iam pridem explosa sententia

The only trustworthy guides are the Stoics, Acade

tics.

CICERO pro

fesses to follow the first mainly.

mics and Peripate- est, qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. 20 Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro quantum quoque modo videbitur hauriemus.

Meaning of officium to be first determined.

7. Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura 25 est, ante definire, quid sit officium: quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid

sit id de quo disputetur.

III Questions relating to it are of two sorts, theoretical and practical.

Omnis de officio duplex est quaestio: unum genus est quod pertinet ad finem bonorum, alterum quod positum est in

in omnis partis usus vitae conformari possit.

praeceptis quibus Superioris gene

21 sequemur Ba

14 ducant Ba post Bakium ad Cic. de legg. 1 § 37 Lu post Graevium || 28 [a] ratione Or, ratione Ba Heine Lu invitis codd.

30

Examples of the former kind.

The second kind enter into the present enquiry.

ris huius modi sunt exempla; omniane officia perfecta sint, num quod officium aliud alio maius sit, et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia 5 magis ad institutionem vitae communis spectare videntur de quibus est nobis his libris explicandum. 8. Atque etiam alia divisio est officii: nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum opinor vocemus, 10 quoniam Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune officium καθῆκον vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant; medium autem officium id esse dicunt, quod cur factum sit ratio probabilis reddi possit.

Another division of Duties is into media and perfecta.

PANÆTIUS made

Heads of Delibe

ration: CICERO adds two more.

9. Triplex igitur est, ut Panaetio videtur, 15 but three general consilii capiendi deliberatio. Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; in quo considerando saepe animi ii in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant ad vitae commoditatem iucunditatemque, 20 ad facultates rerum atque copias, ad opes ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. iii Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, 25 honestas contra revocare ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus adferatque ancipitem curam cogitandi.

IO.

Hac divisione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt. Nec enim solum utrum honestum an turpe sit deliberari solet, sed etiam duobus pro- 30 iv positis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis v utilibus utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse

I exempla [sunt] Or || 2 numquid Or || 3 quae autem Heine contra codd. 7 atque etiam-reddi possit uncis incl. Ba, Heine || II quod Graeci Or contra codd. || II commune officium кaðĥкov vocant Heine St praeeunte Pearcio; [officium] каðîкоν vocant Or || 16 aut om. Or || 28 In hac Ba Heine

« PreviousContinue »