Page images
PDF
EPUB

GRÆCORUM PATRUM

IN

NOVUM TESTAMENTUM.

EDIDIT

J. A. CRAMER, S. T. P.

AULE NOVI HOSPITII PRINCIPALIS,

NECNON

HISTORIE MODERNÆ PROFESSOR REGIUS.

TOMUS VIII.

IN EPISTOLAS CATHOLICAS ET APOCALYPSIN.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO ACADEMICO.

M.DCCC.XLIV.

MONITUM.

CATENAM in Epistolas Catholicas ex eodem Codice MS. quo Commentarium in Acta SS. Apostolorum jam vulgatum, descripsi; adhibita est etiam ea lectionis varietas quam Cod. Coisl. XXV. mihi suppeditavit. De his vero Codd. jam satis dictum fuit. In Epist. Jud. habui præterea Codicem Bodl. Rawlinson G. 157. membr. sæc. XIII. sed ex antiquissimo, ut opinor, apographo descriptum. Plura autem de Commentariis in Apocalypsin, e quibus secunda hujus Voluminis pars conflata est, dicenda sunt. De Græcis Commentatoribus in hanc Sacræ Scripturæ partem hæc habet Fabricius Bibl. Gr. t. vii. p. 791. pr. Ed. t. viii. p. 696 Harl.

66

[ocr errors]

"In Apocalypsin denique non omittenda Andreæ et "Arethæ Commentaria. Sub Andreæ quidem Cæsareæ Cappadociæ Episcopi nomine Commentarius exstat "Macario cuidam, quem patrem suum ac uλλEITOUрyou "vocat, ab auctore inscriptus, librumque dividens in кeþáλaα LXXII. Hunc Theodorus Peltanus vertit, ediditque Latine Ingolstadii A. 1574. 4. relatum inde "in Bibliothecas Patrum. Sed Græce ac Latine cum

66

66

66

ejusdem Peltani versione legitur subjunctus Io. Chry"sostomi ad Novum Testamentum Commentariis, in "Editionibus Græcolatinis Commelina Paris. et Fran"cofurtensi.

66

66

66

"Arethas qui et ipse post Andream Cæsareæ ejus"dem in Cappadocia Archiepiscopus fuisse traditur, "forte haud diversus est ab Aretha, qui adhuc presby"ter Cæsareensis, scripsit de translatione Euthymii "Patriarchæ Cpol. A. C. 911 defuncti: neque impro"babilis hæc mihi videtur C. V. Casimiri Oudini con"jectura. Idem certe, cujus sermo de Martyribus "Guria, Samona et Abibo legitur t. 3. Lipomanni, et "apud Surium 15 Nov. Ejus insigne in Apocalypsin “ opus συλλογὴ ἐξηγήσεων ἐκ διαφόρων ἁγίων ἀνδρῶν εἰς τὴν σε Ἰωάννου, τοῦ ἠγαπημένου καὶ εὐαγγελιστοῦ Ἀποκάλυψιν, primum Græce prodiit ad calcem Ecumenii Veronæ "1532, fol. Latine vertit Jo. Hentenius Paris. 1547. 8. "et post Hentenium Maximus Florentinus Monachus "Cassinensis Basil. 1554. 8. et in Bibliothecis Patrum "ut Lugdunensi T. ix. Atque Græce et Latine cum "Hentenii versione Fred. Morellus recudi curavit ad "calcem Ecumenii Paris. 1631 fol. in Græcis sola Veronensi editione usus, neque interpreti einendando “adhibita industria, cujus nonnullas hallucinationes castigaverat Jac. Billius in Observationibus Sacris, quemadmodum Græca ex MS. Bibl. Reg. Paris. "emendatiora dari posse notavit Rie. Simon. Lib. 3. Hist. Critica N. T. p. 468." Hactenus Fabricius.

66

66

46

His vero Commentatoribus" in Apocalypsin addendus est Ecumenius Episcopus Tricca in Thessalia, cujus Scholia habentur in Cod. Coisl. 224. e quo prooemium

a Inest in Bibl. Card. Ottobon. Romæ Comment. ined. Autolyci Cariae in Apoc. Inc. πολλάκις αιτηθεὶς ὑπὸ πολλῶν ἐξ ἀγάπης. Montt. Bibl. Bibliothh. t. i. p. 186 C.

Operis jam vulgavit Cl. Montfaucon. in Bibl. Coisl. p. 277. sed exstant etiam in Cod. Barocciano 3. qui continet Acta SS. Apostolorum, Epistt. Cathol. et S. Pauli, et Apocalypsin, cum Scholiis. Hæc Scholia Barocciana in Apocalypsin uberrima sunt et sui generis; nam conflata sunt, ut videtur, ex Andreæ, Arethæ et Ecumenii Commentariis, et adeo superant Editorum librorum copiam in iis quæ ad Aretham spectant, ut Codex (nescio quis b) e quo prima Editio derivata fuit, mihi potius Epitomen quam integrum opus repræsentare

b Catalogi Bibl. Reg. Paris. auctor censet Codicem Gr. qui signatur Num. 219. eundem esse ac illum e quo Editio Veronensis vulgata est; sed id non verum esse, satis opinor constabit e specimine istius Codicis cum Ed. Paris. 1631. fol. collati, quod hic subjungimus.

Pag.

Cod. Reg. 219. coll. cum ed. Paris. 1631. tom. ii. p. 645.

645, Β. 6. 'Αρχόμενος γράφειν.

646, A. 4. yàp om.

5. προέβη· ὡς γὰρ τὸ Χριστὸς

Pag.

647, D. 9. ήτουν ὁ.

648, Α. Ι. ὅλον γέγονε—παρὰ τῷ

4. τοῦτο om.

[blocks in formation]

Eaudem fere varietatem suppeditat Cod. Reg. 224.

« PreviousContinue »