Page images
PDF
EPUB

cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Trevirorum copiae venissent, veritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, literas Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset: rem gestam in Eburonibus perscribit: docet omnes equitatus peditatusque copias Trevirorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.

He communicates with Cicero.

99. Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communi saluti auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam literis mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiiciat. In literis scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore: hortatur ut pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit, neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur ; dempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat, maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur, quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

The Gauls raise the siege and march against Caesar. Cicero warns him of their intention.

100. Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt: hae erant armatorum circiter milia LX. Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, repetit qui literas ad Caesarem referat: hunc admonet iter caute diligenterque faciat: perscribit in literis, hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus literis circiter media nocte Caesar allatis suos facit certiores, eosque ad dimicandum animo confirmat: postero die luce prima movet castra, et circiter milia passuum quatuor progressus trans vallem magnam et rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi res cum tantis copiis iniquo loco dimicare: tum quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat. Consedit, et quam aequissimo potest loco castra communit, atque haec etsi erant exigua per se, vix hominum milium VII, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.

Caesar's stratagem.

101. Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo loco continent; Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant ; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio con

F

tenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus. partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.

Success of the stratagem.

102. Quibus omnibus rebus hostes invitati copias transducunt aciemque iniquo loco constituunt; nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniiciunt; praeconibusque circummissis pronunciari iubent, seu quis Gallus seu Romanus, velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem ac sic nostros contempserunt ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus cespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo; magnumque ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit.

Caesar effects a junction with Cicero.

103. Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant, neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur: producta

:

legione cognoscit non decimum quemque esse relictum militem sine vulnere. Ex his omnibus iudicat rebus quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae: Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod, beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo, neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.

ex captivis cognoscit.

XI. THE END OF INDUCIOMARUS.

Induciomarus abandons his attempt on Labienus' camp. Disaffection of the Gauls.

104. Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama ad Treviros perlata Induciomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treviros reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum III legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit; et quod tanti motus

Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte perlato, omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuncios legationesque in omnes partes dimittebant, et quid reliqui consilii caperent atque unde initium belli fieret explorabant, nocturnaque in locis desertis consilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de conciliis ac motu Gallorum nuncium acciperet. In his ab L. Roscio legato, quem legioni XIII praefecerat, certior est factus magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse, neque longius milia passuum VIII ab hibernis suis abfuisse; sed nuncio allato de victoria Caesaris discessisse adeo ut fugae similis discessus videretur.

Further instances of disaffection.

105. At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis, alias territando, cum se scire quae fierent denunciaret, alias cohortando, magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt; et missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli, tantamque omnibus

« PreviousContinue »