Page images
PDF
EPUB

uere tenebuntur. In cuius rei testimonium presentem litteram Sigillo ecclesie nostre fecimus roborari. Acta sunt hec Hamburgi Anno Domini M. CC. LXVI.

Concordat presens Copia cum suo vero Originali sigillato, quod ego Johannes Ristede publicus Apostolica authoritate Notari us hac manu mea propria attestor.

LXXXVII.

Acte über die vor dem Hamburgischen Dompropsten geschehene Verhandlung eines Rechtsstreites zwischen dem Holsteinischen Grafenhause und der Stadt Lübeck. 1266.

(Orig. membr. in Arch. Lubec.)

Anno *) domini M. CC. LXVI. primo sabbato ante festum Andree apostoli. Ego. H. prepositus Hammenburgensis Judex a venerabili patre domino Gwidone ecclesie sancti Laurentii in Lucin. presbytero cardinale apostolice sedis Legato delegatus dum iudicio presiderem in causa que uertitur inter nobilem uirum G. Comitem Holtsatie nomine tutele filiorum Johannis fratris sui ex una parte, et Consules maiores et populares Ciuitatis Lubicensis ex altera partibus et procuratoribus in nostra presentia constitutis. Ex parte consulum maiorum et popularium Lubicensis ciuitatis exhibite sunt exceptiones et rationes in scriptis in hec verba. Excipiendo proponunt Johannes dictus monachus et Alfwinus de domo procuratorio nomine pro Consulibus maioribus et popularibus Ciuitatis Lubycensis coram vobis domine preposite Hammenburgensis ecclesie, qui vos assistitis Judicem delegatum a venerabili patre domino Gwidone ecclesie sancti Laurentii in Lucin. presbytero Cardinale apostolice sedis legato, in causa que uertitur vel verti speratur inter dominum G. Comitem Holtsatie tutorio nomine filiornm fratris sui Johannis ex una, et ipsos ex parte altera, ad declinandum locum istum quod presens locus est eis minus tutus minus idoneus nec accessibilis, tum ad ipsos, tum ad alias personas tam de sua ciuitate quam de aliis ciuitatibus, que in dicta causa seu negotio necessarie et utiles vt sint arbitri eligendi in causa suspicionis si proponatur ab eis, coram quibus causa suspicionis probetur seu cause probentur suspicionis, quam vel quas intendunt proponere, tum ad testes producendos in dicta causa suspicionis seu etiam in negotio principali. tvm quod ad patronos causarum et assessorum quo

* Vgl. Michelsen über die erste Holsteinische Landestheilung S. 34 u. f.

rum copiam in hoc loco non habent nec habere possunt, quin a locis remotis et aliunde eos adducant tum quod ad districtum sey territorii terminos sev iurisdictionem quos ipsas transire opportet, in eundo et prodeundo et personas supradictas, tvm ratione dominii quod habet dominus G. Comes in hoc loco. tvm ratione potestatis et Jurisdictionis quas habet dominus Comes in hunc locum. et morantes in hoc loco et aduenientes. tum quod dominus Comes et si non de Jure saltem de facto cum sit terribilis aduersarius ipsis tam in corpore quam in rebus tam per se quam per alios graues iniurias inferendo posset impedire eas et dictas personas, Vt factum a suis dissimulare non defendere cum tamen posset. Item quod vos proponerint recusare tamquam suspectum et causas certas et rationabiles suspicionis et legitimas proponere contra personam vestram et probare si locum tutum et accessibilem et iuri congruum eis assignaretis. Vnde petunt quod ad hec que sunt proposita, probanda et ad proponendas et probandas causas suspectionis locum tutum et accessibilem et iuri congruum dignemini assignare. Hec autem que consistunt in facto non intendunt probare per omnia non se ad hec astringunt, sed tamen ad ea se offerunt probaturos in loco tuto et accessibili et iuri congruo si cum eis assignaueritis quod sufficiant ad exceptionem istam et ad intentionem suam obtinendam. Ex parte Comitis Holtsatie responsum fuit sub his uerbis. Ex parte Comitis in contrarium fuit responsum, quod locus sit tutus non obstantibus rationibus propositis, quod ciuitas Hammenburgensis cum ciuitate Lubicensi habet fraternitatem et societatem et sunt vnum par amicicie et Ciuitas Hammenburgensis est adeo munita libertatibus quas etiam ita defendit quod non permittit aliquibus etiam extraneis ab aliquo fieri violentiam uel injuriam. Ita patet eisdem consulibus de Lubeke securus accessus in domum domini Comitis ad eum uel alias ubicunque uoluerint veniendi et redeundi sine omni impedimento. quod sepe de facto duo, IIIIor. uel octo ad eundem Comitem de dictis Consulibus venerunt, et in pace redierunt. Item per districtum domini Comitis vadunt et ineunt secure ipsi uel eorum burgenses in personis rebus et mercimoniis nec aliquis casus fortuitus eis accidet cui de jure prouidere non poterint. Responsum fuit etiam ex parte Comitis quod Lubecenses petebant eis locum tutum assignari. vt tales assignauerint quare non esset admittendus Judex, locus esset tutus. et possent tute et secure causas suspicionis assignare, testes, assessores atque alias personas non obstante tali exceptione adduxisse sicut in propria persona venerunt. Auditis exceptionibus rationibus et responsionibus utriusque partis diem et locum prorogaui et assignaui ad interloquendum utrum esset deferendum exceptionibus rationibus et responsionibus in hec verba. Ego Henricus Hammenburgensis prepositus Judex a venerabili patre

domino Gwidone ecclesie sancti Laurencii in Lucin. presbytero cardinale apostolice sedis legato delegatus. auditis exceptionibus et rationibus ab utraque parte propositis in causa que vertitur inter nobilem virum G. Comitem Holtsatie. nomine tutele filiorum Jo. fratris sui ab una et Consules maiores et populares Ciuitatis Lubycensis a parte altera, quum ad presens non valeo deliberare ad plenum super rationibus et exceptionibus partium et indigeam consilio maturo quod non possum habere ad presens cum non habeam copiam assessorum et preterea sim adeo debilis sicut constat concanonicis meis et medicis quod huic cause non possim comode interesse ad plene deliberandum ad ferendam interlocutoriam super exceptionibus et rationibus propositis prorogo et assigno partibus diem quartam feriam proximam post dominicam Quasi modo geniti et locum hic in Capitolio Hammenburgensi. Hoc facto, quaedam appellatio a parte aduersa, scilicet Lubycensi ciuitate est emissa in hec verba. Domine proposite Hammenburgensis ecclesie qui vos assistitis judicem delegatum a venerabili patre domino Gwidone. ecclesie sancti Laurencii in Lucin. presbytero cardinale apostolice sedis legato in causa sev negotio que seu quod vertitur vel verti speratur inter dominum G. comitem Holtsatie noinine tutorio filiorum Jo. fratris sui ex una et nos Johannem dictum monachum et Alfwinum de domo procuratores Consulum maiorum et popularium Ciuitatis Lubycensis ex parte altera procuratorio nomine, quod exceptionem seu exceptiones de loco minus tuto non accessibili nec juri congruo cum suis rationibus quam seu quas in scripto vobis tradidimus non admittitis nec locum tutum ad eas ad probandum nobis non prefigitis in quo loco hec coram vobis nos offerimus probaturos et non admittitis. Item quod causam seu causas suspitionis intendimus contra vos in loco tuto et accessibili et iuri congruo si nobis a vobis assignaretur ut petimus, proponere et probare quem quod nobis non assignatis immo contra jura penitus denegalis et quod dictam exceptionem seu exceptiones prout est proposita vel sunt proposite non adimititis immo penitus nobis denegatis. Immo prefigitis nobis locum presentem hammenburgensem ciuitatem scilicet terminum proximam Quartam feriam post Dominicam qua cantatur Quasi modo geniti assignatis et in loco minus tuto nos compellitis litigare ex hoc et aliis sentientes nos indebite procuratorio nomine pregrauari, a premissa grauamine vel gravaminibus in hiis scriptis sedem apostolicam procuratorio nomine appellamus pro nobis et nostris adherentibus nos et nostra, nostros adherentes et eorum bona jura nostra ac eorum eiusdem sedis protectioni supponentes, apostolos cum instantia supplicantes. Quos si denegaueritis, ex hoc ipso sine renunciatione prioris appellationis dictam sedem procuratorio nomine iterum appellamus. Hanc appellationem a nobis scriptam legimus anno domini M. CC. LXVI. die Sabbati post Katarine in ecclesia Hammenburgensi. In

cuius rei memoriam Sigillo capituli Hammenburgensis ecclesie et meo presentem litteram consignaui. Testibus presentibus, domino T. abbate Stadensi. Decano verdensi. Decano et Custode Hammenburgensibus preposito, Scolastico et Cantore Lubycensibus. Item Canonicis Hammenburgensibus. magistro Thetmaro, magistro Jacobo. Johanne de Hamme et Hartwico et Consulibus et burgensibus de Hammenburg. Leone Willekino dicto grus. Bernardo de Bucstehude. Godikone filio domine Aloidis et aliis quam pluribus. Appellationem autem premissam pro parte Lubycensis ciuitatis emissam inter acta de verbo ad verbum redigi feci Alfwino dicto de domo et Johanne dicto monacho procuratoribus ciuitatis Lubycensis primitus viua voce renunciantibus omni exceptioni et cauillationi que possint eis ex hac competere. quam eandem appellationem inter acta sigillaui quasi ex hoc dimisimus eos iurisdictione mea quod non feci cum appellationem ipsam reputem friuolam et inanem. Acta sunt hec anno dm. M. CC. LX. VI. sabbato ante festum beati Andreae apostoli in Hammenburg.

LXXXVIII.

Päpstlicher Bescheid in der Appellationssache der Stadt Lübeck wider die holsteinischen Grafen. 1268.

(Orig. membr. in Arch. Lubec.)

Clemens episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs.. Decano.. Scolastico et.. Cantori ecclesie Czuerinensis, Salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filij.. Consules et Commune Lubicenses petitione monstrarunt, quod cum nobilis vir Gerardus Comes holtsacie tutor Adulphi et aliorum filiorum et heredum quondam Johannis Comitis holtsacie pupillorum Bremensis et Lubecensis dioceseos asserens, quod Consules ei Commune predicti ei dum uiueret dampna grauia et iniurias irrogarant, predictos Consules et Commune tutorio nomine pupillorum ipsorum super hoc petens, eis de iniurijs et dampnis huiusmodi a prefatis Consulibus et Communi satisfieri ac rebus alijs coram preposito ecclesie Hammemburgensis auctoritate litterarum dilecti filij nostri. G. ecclesie sancti Laurentij in Lucin. presbyteri Cardinalis in illis partibus apostolice sedis legati traxisset in causam. predicti Consules et Commune ex eo sentientes ab eodem preposito indebite se grauari, quod ipsos ad locum citans non tutum, alium sibi contra iustitiam denegabat assignare securum humiliter requisitus, ad nostram duxerunt audientiam appellandum. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta manda

[ocr errors]

mus. quatinus si est ita, reuocato in statum debitum quicquid post appellationem huiusmodi inueneritis temere attemptatum in causa ipsa appellatione remota ratione preuia procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Alioquin partes ad prioris iudicis remittatis examen appellantes in expensis legitimis condempnando. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum viterbij II Kl. Martij Pontificatus nostri anno tertio.

(Bulla plumb. adpend.)

LXXXIX.

Papst Clemens IV. gebietet den Dominicanern und Minoriten in Lübeck dem über die Stadt wegen der Händel mit dem Bischof und Kapitel verhängten Interdict nachzuleben. 1268.

(Orig. membr. in Arch. Lubec.)

Clemens episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs. . Priori Predicatorum et.. Guardiano Minorum fratrum ordinum, eorumque Conuentibus Ciuitatis Lubicensis Salutem et apostolicam benedictionem. Licet uos et ordines uestros quos maioris libertatis priuilegijs sedes apostolica honorauit congruis promouere fauoribus uestraque illibata conseruare priuilegia intendamus, sic tamen nos et alios dictorum ordinum professores, iuribus uestris uolumus esse contentos, quod eorundem priuilegiorum limites obseruantes, alios in iure suo minime molestetis, nec Ordinariorum contempnatis iurisdictionem, seu aliquatinus elidatis. Exposita siquidem nobis venerabilis fratris nostri.. Episcopi et dilectorum filiorum. . decani et Capituli ecclesie Lubecensis petitio continebat, quod cum.. Aduocatus, Consules, Jnrati et Commune Ciuitatis Lubicensis non attendentes quod laicis in clericos, et personas ecclesiasticas, nulla est attributa potestas, prefatum Episcopum ac Decanum et Canonicos dicte ecclesie a Ciuitate predicta per uiolentiam ejecissent et domibus Episcopalibus ac eorundem Decani et Canonicorum, dirutis funditus et destructis curijs, bona ipsorum Episcopi Decani et Canonicorum ibidem inuenta nequiter asportassent, et alias Episcopo, Decano et Canonicis predictis per incendia et rapinas injurias et dampna irrogassent grauia, et hec essent adeo notoria, quod nulla peterant tergiuersatione celare, dictus Episcopus eosdem Aduoca

« PreviousContinue »