O vitæ philosophia dux! O virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti; tu dissipatos homines in societatem vitæ convocasti: tu eos inter se primò domiciliis, deinde conjugiis, tum literarum et vocum communione junxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti. Ad te confugimus: a te opem petimus; tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex preceptis tuis actus, peccanti immortalitati anteponendus. Cujus igitur potius poibus utamur, quam tuis? quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es, et terrorem morti sustulisti. Cic. Tusc. Quæst. lib. v. c. 2. |