Marie pro remedio anime sue ac parentum suorum tradidit atque legavit. (Lib. testament. fol. 14", 15".) СХХІІІ. Anno 1169. Predium situm in loco, qui dicitur Silernes. Pateat omnibus veritatem inquirentibus, quod quedam Berchta, filia Wirentonis de Brixina, predium quod situm est in loco, qui vocatur Silernes, pro remédio anime sue ac mariti ceterorumque parentum suorum sancte Marie tradidit atque legavit. Hujus legacionis testes sunt: Wirent miles, frater ejus, Albere de Uotenheim, Ortolfus de Andechs, Arnoldus de Varne. (Lib. testament. fol. 15".) Notum sit omnibus, jam Christi fidelibus, quod dominus Chuono et mulier sua, domina Hiltegart, dederunt sancte Marie predium Libinich, quod Stamnizal possedit. Hujus rei testes sunt: Dominus Chuono ipse et filius Chuono, dominus Fritel et frater ejus dominus Fridericus de Spiegelperch, dominus Herewigus de Rabenesperch, Chunradus der Wilde, Gebehardus, miles ejus proprius, dominus Dietricus, ejus proprius miles, Wolfwinus ejus proprius de Spiegelperch, Werenherus, filius domini Fritel, dominus Heinricus, plebanus de Matreie, dominus Sigemarus, plebanus de Virge, dominus Ruodegerus de Riscone. (Lib. testament. fol. 15.) Noverint omnes Christi fideles, quod Ludewigus, brixinensis ecclesie ministerialis, delegavit predium suum Plaichen cum omnibus suis pertinenciis potestativa manu ecclesie, que dicitur ad gracias sancte Marie, quod pater ejus Waltherus nec non et ipsemet Ludewigus, sicut liber testamentorum asserit, multis coram testibus delegaverant eo tenore, quod idem Ludewigus a manu tunc prepositi Chunradi, consilio et unanimi fratrum ipsius ecclesie consensu, sub eadem hora et loco duo casalia in monte Scalris pro precaria recepit, que eciam ab antecessoribus suis, prepositis, Heinrico et Deinhardo, sub eadem convencione tenuerat, hoc utique laudamento firmiter interposito, quod eo decedente quidquid in eadem precaria sive armentorum sive pecorum vel cujuscunque utilitatis res inveniretur, sine omni contradictione in usum et proprietatem una cum memorato predio Plaichén cederet fratrum ipsius ecclesie. Hujus rei testes sunt: Herebort de Brixina, Durinch de Nouzes, Eppo preco de Raes, Willo et Morunch de Elvis, Urso de Bosach et filii ejus Guoto et Alber, miles domini Reinberti de Phalenze, Arnoldus et Chunradus de Varne, Elen de Gurcke, Chunrat Gallo, Reinhart de Nouzes, Waltman de Puhelin, Mannilo de Scalris. (Lib. testament. fol. 15, fol. 15".) CXXVI. Anno 1173. De quibusdam mancipiis in monte Shalves. Noverint omnes Christi fideles, tam futuri quam presentes, quod domina Gisla de Latzfons quedam mancipia, que pater ipsius, fundator ecclesie Reinbertus scilicet, cum predio, quod dicitur Salhah in monte Shalres, beate Marie donaverat, Wiblam videlicet cum liberis suis, injuste sibi vendicabat, donec admonicione Chuonradi prepositi pro redempcione anime patris sui in conspectu omnium filiorum suorum Mahthildem, filiam Friderici cum liberis suis in manum prepositi resignavit, de aliis quoque justiciam se facturam compromittens. Hujus rei testes laudati sunt apud Merren ad ecclesium sancti Jacobi, Ekkehardus, Hainricus, Waltherus, Bernhardus, germani, Warmundus de Rasine et miles ejus Eberhardus et Altmannus, Chuonradus de Otenhaim. (Lib. testament. fol. 56.) Omnibus Christi fidelibus pateat, qualiter quidam Chunradus cognomine brixinensis, ministerialis autem ecclesie brixinensis, tradidit ecclesie sancte Marie predium suum, quod habuit Spilucke, quod Otzo et Richer incolunt, ea videlicet condicione, ut censum duorum denariorum augustensis monete vel unum Vrisacensem, donec vixerit, singulis annis inde persolvat, nisi pro devocione, dum adhuc super fuerit, memorata bona eidem ecclesie in integrum servire concedat. Facta sunt hee in pre sencia Richeri episcopi et advocati Perchtoldi, marchionis, et filii sui Perchtoldi. Hujus rei testes sunt: Alber de Hohenburg, Vedelscalch de Uffelindorf, Uolrich de Anedorf, Hougo de Touvers, Alber de Wange, Lazarie de Wolfratenhusen, Gotefrit et frater ejus Grife de Andechs, Vodalricus et frater ejus Gebehart de Friuntesperch, Adelbertus urbis prefectus, Ludewigus, Ruodegerus et frater ejus Trabot, Chadelhous Albus de Brixina, Arnolt de Rodenchen, Ruopertus et frater ejus et Amelrich et Friderich de Rifenstain, Willehelmus de Velturnes, Purchart et frater ejus Chunrad de Sebene, Reinbertus Garro, et frater ejus Ekkehart, Grimoldus et frater ejus Heinricus et Chunrat de Castelruth et alii quam plures. (Lib. testament. fol. 15", fol. 16".) CXXVIII. Anno 1175. Lis de predio in Nove decisa. In nomine domini amen. Ut ea, que vel racionabili judicio decisa vel amicabili convencione sopita fuerint, incontaminata perpetuo maneant et inconvulsa, dignum est, ut ad noticiam posterorum per scripturam transmittantur; unde nos presenti pagina omnibus Christi fidelibus notificamus, quod nos litem, que inter fratres ecclesie, que dicitur ad gracias sancte Marie et Purchardum de Sebine et ejus fratrem Chunradum jam diu habita fuerat pro predio in Nove, quod pater eorum Purchardus ad annuum censum XXX nummorum ab eisdem fratribus habuerat, de communi consilio fratrum kathedralium et fidelium nostrorum taliter composuimus videlicet, quod predicti germani et omni liti abrenunciaverunt et memoratum predium eidem ecclesie in proprietatem delegaverunt, ac deinde idem predium inter se ex equo dividentes quilibet eorum a manu ipsius ecclesie prepositi Chunradi partem suam ad annuum censum decem nummorum recepit, ea condicione firmiter interposita ut quolibet eorum decedente, ipsius porcio absque cujusque contradictione et usurpacione ad usum redeat fratrum ipsius ecclesie nec quemquam heredum ipsorum partem liberam factam sibi liceat vendicare. (Lib. testament. fol. 16.) Ad hujus autem convencionis recompensacionem Purchhardus de Sebine, donavit ecclesie curtem quandam in Gredine cum manu liberorum et predictorum fratrum suorum et eandem curtem sibi et uxori sue Mahtildi, donec vixerint, ad censum quinque nummorum annuatim inde persolvendum, a manu memorati prepositi recepit. Chunradus quoque una cum manu predictorum fratrum suorum donavit ecclesie curtem in Gredine in usum et proprietatem fratrum in perpetuum. Huic convencioni interfuerunt et testes facti sunt kathedrales canonici scilicet: Uoldaricus, decanus, Werenherus et Purchardus, archidiaconus, Ortolfus, cellerarius, Vodalricus, scolasticus, Ruodolfus canonicus. (Lib. testament. fol. 16, fol. 16".) Pateat omnibus veritatem inquirentibus, quod dominus Ekkehardus Carre tradidit sancte Marie curtem, quam habuit Pueren, pro remedio anime sue ac parentum suorum. Hujus rei testes sunt: Purchardus, miles ejus, Albertus, faber de Pollingen, Albertus Wider, Richardus de Suoneburch, Chuone. (Lib. testament. fol. 16".) Anno 1177. CXXXI. Confirmacio, donacio et tuicio omnium possessionum nostrarum et poena non servancium idem. Fridericus, divina favente clemencia Romanorum imperator ́et semper Augustus, in perpetuum. Notum esse volumus omnibus Christi ac nostris fidelibus, quod nos ecclesiam, que dicitur ad gracias sancte Marie Brixine, ad promerendam graciam et patrocinia ejusdem gloriosissime dei genitricis nec non ad interventum dilecti principis ac fidelis nostri, Uodalrici, aquilegensis patriache, sub imperiali tuicione nostra cum omnibus, ad eam pertinentibus suscipimus, confirmantes ei, quidquid allodiorum donacione beate memorie Hartmanni, brixinensis episcopi, et Reginberti de Sebene, fundatoris ipsius ecclesie, et aliorum Christi fidelium oblacione adepta est vel in futurum justis modis, deo propicio, adipisci poterit. Nominatim vero montem Vilanders cum fodinis aliisque possessionibus, ab Arnoldo, comite, et prefato Reinberto eidem ecclesie ibidem collatis, nec non et fodinas ferri, que aput Fursilum reperte sunt, confirmamus et pro nostre imperialis liberalitatis donacione prefate ecclesie conferimus, statuentes, ut jam dicta ecclesia memoratas fodinas tam in monte Vilanders quam apud Fursilum et alias possessiones ibidem constitutas cum omni jure et utilitate, que nunc vel in futurum inde provenire poterit, libere et sine alicujus contradictione teneat et possideat, ne aliqua in futurum persona nomine nostro vel aliqua alia occasione prefatam ecclesiam in hiis perturbare aut ullatenus molestare presumat. Si quis igitur contra hanc nostre institucionis, confirmacionis et donacionis paginam venire presumpserit, X libras auri componat; dimidium camere nostre et dimidium memorate ecclesie solvat, et nostra nihilominus institucio, confirmacio et donacio firma et inconvulsa permaneat. Quod ut verius credatur, presentem" paginam inde conscribi et sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Data in Veneciis anno dominice incarnacionis M. C. LXX. VII., Indictione X. IIII., Non. Septemb., Anno regni nostri XX. VI., Imperii XX. IIII. feliciter amen. (Orginale. pergamen. in archiv. Neustift: apograph. Lib. donation fol. 2, fol. 3.) CXXXII. Anno 1177. Institucio, confirmacio et tuicio ordinis, personarum et possessionum et rerum ecclesie Novecelle per romanum pontificem. Alexander, episcopus, servus servorum dei Dilectis filiis, Chunrado, preposito ecclesie, que dicitur ad gracias, sancte Marie brixinensis, ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, cononicam vitam professis, in perpetuum. Pie postulacio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus devocionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Ea propter dilecti in domino filii, vestris justis postulacionibus clementer annuimus et ad exemplar sancte recordacionis Innocencii pape prefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum deum et beati Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona eadem ecclesia in presenciarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largicione regum vel princi |