Page images
PDF
EPUB

pum, oblacione fidelium seu aliis justis modis, parante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo prefata ecclesia constructa est cum adjacente inferius insula, vineas et agros circa eundem locum et civitatem Brixinam, ab utraque parte fluminis positos, predium in Caternate, in Schalrs, in Schaufes, plebem Nauces, claustro adjacentem, cum capellis suis plebem Chiens cum ecclesia Phalenze et capellas earum cum dotibus et decimis aliisque oblacionibus ad eas pertinentibus, decimas circa Brixinam ciritatem et Schrembach et in monte Laian et in Lazefons et Sarentin, Rinswalt, Nevus et Nove, Panuchperch et Fursil, in Gredine et Geder, Eniberch, Cerre, Volnes, Pusterstal, Torent, cum prediis in prenominatis locis jacentibus, predium quoque Obernhove cum capella saneti Nicolai, predium in Dorfe et Mattenhofe, predium in Wibital, Trens et cum aliis in predicta valle sitis, predium apud Tal et sanctam Iustinam cum decimis prope Anras, in Carinthia Leimbach, capellam saneti Johannis baptiste in silva cum decimis et aliis possessionibus, a nobili viro, comite Engilberto, vobis collatis, Michelubach, Wizzeniant, Nazzentelt, predia quoque in Toverecke, Pregrad, Sintz, Ruppenta, Libenich, Pokerin, montem Vilanders cum fodinis et possessionibus, a Reinberto et comite Arnoldo vobis donatis, villam Lenginstein cum ecclesia sancte Ottilie cum aliis prediis vestris in monte Riten, Andeles, et predium Suffan, a comite Chunrado vobis donatum, vineas apud Bozanum cum areis et aliis pertinenciis earum, et quidquid in montibus et in vallibus, alpibus, pascuis, pratis et nemoribus, aquis aquarumve decursibus, molis et molendinis, terris cultis et incultis, quesitis et inquirendis in predictis locis aut alibi racionabiliter possidetis. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino decimas a vobis presumat exigere. Prohibemus quoque, ut ipsius loci advocaciam nullus audeat invadere aut hereditario jure usurpare, nisi quem prepositus et fratres ejusdem loci secundum deum sibi utilem esse prospexerint, cui cum consilio fratrum prepositus una cum episcopo officium advoacie pro remedio tantum anime sue sine questus gracia committat, ita quidem ut principali advocato vices suas nulli mortalium liceat in beneficium concedere. Nulli quoque ecclesiastice secularive potestati liceat

ecclesie vestre vel hominibus vestris angarias vel alias exactiones indebitas imponere aut secularia placita vel secularium causarum conventicula, ecclesiastice quieti et religioni contraria infra terminos ejusdem loci ex condicto exercere, sicut hactenus est observatum. Prohibemus eciam, ut nec tibi nec cuiquam successorum liceat de novo bona vel decimas ecclesie ejusdem cuiquam infeodare. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos, e seculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestra ecclesia absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit, de eodem loco sine licencia prepositi sui discedere; discedentem vero absque communium literarum vestrarum caucione nullus audeat retinere, nisi forte ad arctiorem vitam velit transmigrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devocioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justicia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis interdictis et excommunicatis, suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci preposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subrepcionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prescriptam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere, minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur eorum, pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justicia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco

sua jura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus e: hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, Ego Hubaidus, hostiensis episcopus, ego Qualterius, a'banensis episcopus, ego Chunradus, moguntinus archiepiscopus et sabinensis episcopus, ego Guilielmus portuensis et sancte Pufine episcopus, ego Manfredus, prenestinus episcopus, ego Aldebrandus, basilice XII apostolorum presbyter cardinalis, ego Johannes presbyter cardina'is titulo sancte Anastasie, ego Boso, presbyter cardinalis sancte Pudenciane titulo pastoris, ego Theodinus, presbyter cardinalis sancti Vitalis titulo Vestine, ego Petrus presbyter cardinalis titulo sancte Susanne, ego Jacobus, diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmedin, ego Ardicio, sancti Theodori diaconus cardinalis, ego Cinthyus, diaconus cardinalis sancti Adriani, ego Hugo, diaconus cardinalis sancti Eustachi juxta templum Agrippe, ego Hugo, diaconus cardinalis sancti Angeli, ego Loberarius, diaconus cardinalis sancte Marie in porticu, ego Raynerius, diaconus cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. Datum Veneciis in Rivo alto per manum Graciani sancte romane ecclesie subdiaconi et notarii XIII. Kalend. Junii, Indict. X., incarnacionis dominice anno M. C. LXX. VII., pontificatus vero domini Alexandri P. P. III. anno XVIII. . (Original. pergamen. in archiv. Neustift, apograph. in Lib. donation. fol. 3a — fol. 3'.)

Anno 1177.

CXXXIII.

Litera imperatoris Friderici pro concessione mercatus jure forensi in vila Lengenstein in monte Bytten.

Fridericus, divina favente c'emencia Romanorum imperator et semper Augustus, notum esse volumus omnibus Christi ac nostris fidelibus, quod nos ecclesie, que dicitur ad gracias sancte Marie Brizine intuita ejusdem beste dei genitricis ac pro salute nostra ac pro felici statu imperii nostri mercatum in villa, que dicitur ad sanctam Ottiliam Lengenstaine in monte Fitthen habendum concessimus cum omni forensi jure et utilitate, que inde provenire poterit, nolentes et imperiali auctoritate statuentes, ut prefata eclesia jam dictum mercatum cum omni libertate absone cujusquam contradictione aut perturbacione ad suam ipsins utilitatem et pro deo peregrinancium commoditate teneat

et possideat. Quod ut verius credatur et inconvulsum perpetua firmitate permaneat, presentem inde paginam conscribi et sigillo nostro jussimus insigniri. Datum Veneciis anno divine incarnacionis M. C. LXXVII., Indict. X., V. kal. Septembris, anno regni nostri XXVI., imperii vero XXIIII. Feliciter Amen. (Registrat. vet. tom. III, pag. 74)

[blocks in formation]

Noscant Christi fideles, quod Heinricus, brixinensis ecclesie episcopus, tradidit sancte Marie agrum, quem habuit secus pontem pendentem. Hujus rei testes sunt: Uodalricus, prepositus, Waltherus de Monte, Fridericus filius, dominus Werenbertus, Chunradus de Pongou, Luipolt de Nochstein et alii quam plures. (Lib. testament. fol. 16.)

Anno 1178.

CXXXV.

De advocacia bonorum ecclesie nostre, quis eam habere

debeat.

In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Cum juxta numerum et qualitatem donorum, divinitus collatorum, habenda sit in extremo judicio examinacio severa, salutare et necessarium est, cuilibet fideli, ut subtili indagine metiatur divine pietatis beneficia, ut toto nisu percepta munera convertat ad sui largitoris obsequia. Unde ego Perchtoldus, marchio Hystrie et advocatus sancte brixinensis ecclesie, recognoscens me debitorem pro multis beneficiis, que mihi, licet immerito et indigno, divina bonitas contulit, omnibus Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, innotescere cupio, quod ego pro adipiscenda domini nostri Jesu Christi gracia et sancte genitricis ejus advocaciam bonorum ecclesie, que dicitur ad gracias sancte Marie in Novacella numquam alicui infeodavi nec infeodabo, sed pro quiete fratrum, ibi deo famulancium, eandem advocaciam, quamdiu vixero, ad manus proprias retinebo. Nam cum tempore domini Ottonis, fratris mei, tunc brixinensis electi nunc autem babenbergensis episcopi, Purchardus senior de Sebene quorundam bonorum predicte ecclesie advocaciam sibi usurparet, Deinhardus,

Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXIV.

4

sepe dicte ecclesie nunc prepositus, coram fratre meo prenominato electo et me, presente predicto Purchardo et aliis brixinensis ecclesie fidelibus et ministerialibus, obtinuit, quod advocaciam bonorum prefate ecclesie nullus habere debeat nisi principalis advocatus. Ut autem hoc perpetua stabilitate inconvulsum permaneat, presentibus dominis meis Ottone, babenbergensi episcopo, et Hainrico, brixinensi episcopo, presentibus et fidelibus et ministerialibus nostris et aliis multis, predicte ecclesie hoc scriptum sigillo proprio signatum sollempniter trado. (Lib. donation. fol 2, fol. 2.)

[blocks in formation]

Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod dominus Charl de Ouwern tradidit sancte Marie curtem, quam habuit Runke. Hujus rei testes sunt: Werenherus, Warmundus, fratres sui, Chunradus de Perenpach, Ernest Stantfraz, Chuone de Votenheim. (Lib. testament. fol. 16.)

[blocks in formation]

Noscant Christi fideles, quod dominus Kadelhohus de Nouzes delegavit super altare sancte Marie per manus domini Arnoldi de Rodenchen predium, quod habuit Nouzes pro remedio anime sue ac parentum suorum. Hujus tradicionis testes sunt: Herewicus, et Werenherus, canonici majoris ecclesie, Regenhardus, Fridericus, Willehelmus, Eberhardus de Nouzes, Egeloufus, Volricus de Virge.

[blocks in formation]

Noscant tam futuri quam presentes, quod dominus Colscalcus de Rifenstein delegavit super altare sancte Marie curtem, quam habuit Touferes. Hujus rei testes sunt: dominus Purehardus, decanus, dominus Colricus, dominus Chunradus, custos, dominus Hartwigus, dominus Werenherus, archidiaconus, Regen

« PreviousContinue »