Page images
PDF
EPUB

rei subscripti sunt testes: Hartmannus de Intichingen, Witigus et frater ejus Walthere, Ingrammus et Etich de Obernunde, Gotschalcus de Surentin, Engilmarus et Kalhohus de Nouzes, ipsius Reginberti milites, Herimannus et Ernist, Trageboth et Ruodeger. (Lib. testament. fol. 3", fol. 4".)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Noverint preterea Christi fideles, quod idem Regenbertus de Sebene possessiones, quas habuit Serainbach, et omnes quascumque in Nove usquedum hereditarie servaverat, presencialiter, annuente legitima uxore sua Christina, pro redemcione anime sue sancte Marie tradidit. Hujus rei testes sunt, qui et supra. (Lib. testament. fol. 4".)

[blocks in formation]

Noverint Christi fideles, quod quidam clericus, nomine Arnoldus, brixinensis ecclesie canonicus couterino fratri suo, domino Reginberto, duas possessiones in monte, qui dicitur Scalris, positas, ea condicione tradidit, ut postea ipsas delegaret, quocumque utriusque bone voluntatis intencio suaderet. Placuit igitur domino Reginberto, fratre suo prememorato obeunte, pro redempcione anime sue, Ortolfo clerico, ejusdem Arnoldi filio, consenciente, sancte Marie ecclesie predictas possessiones in hunc modum tradere, ut hic adolescens Ortolfus, quoad viveret, statutum censum persolveret et post vitam ipsius prefata ccclesia perpetualiter possideret. Hujus rei testes sunt: Werenherus de Oweren et miles ejus Chunradus, Haugo de Lazevons, idem Reginbertus de Sebene, Gerhardus et Herminrich. (Lib. testament. fol. 4.)

XI.

Anno 1142. Predia Sigeharteshoven et dimidius mansus Patsi.

Sciant preterea Christi fideles, quod quidam Heinricus, agnomine Varle, quecunque habuit predia Sigharteshoven et dimi

dium mansum Patsi, ea domino Reginberto tradidit. Placuit autem postea domino Reginberto, ea prenotata predia sancte Marie ecclesie pro remedio anime sue conferre, que post vitam ipsius Heinrici debuerat possedisse; sed quod sancte Marie ecclesie pretaxatas possessiones utriusque assensus et manus tradidit, testes sunt, qui et supra. (Lib. testament. fol. 4".)

XII.

Anno 1142. Ager cum vinea, quam colit Adelhardus, dimidius mansus Varne, duo predia in monte Scalres et vinea apud Bozanum in loco, qui dicitur Truige.

Christi fideles memoriter recolant, quod in die, qua consecracione honorata est hujus ecclesie structura, fundatores ejusdem dominus Regenbertus ac uxor ipsius, domina Christina, non dispari devocione hec loca prediorum cum tribus mancipiis sancte Marie ecclesie ad augmentanda deo illic militancium victualia pro remedio anime sue ac parentum suorum delegaverunt: agrum cum vinea, quam colit Adelhardus, et dimidium mansum Varne ac duo predia in monte Scalres ac vineam apud Bauzanum in loco, qui dicitur Truige. Hujus rei sunt testes: Werenherus de Oweren, Willehalmus de Velturns, Gotescalcus de Castelrut, Megenhardus de Monte et filius suus Witego, Werenherus de Velles et ceteri quam plures, quos christiana devocio adgregaverat. (Lib. testament. fol. 5.)

XIII.

Anno 1142. Predia et familia in monte Scalres.

Veritatis assertores sciant, quod dominus Regenbertus de Sebene et uxor ejus Christina, spiritus sancti jussu admoniti, sancte Marie ecclesie cuncta predia tradiderunt et familiam, que in monte Scalres possederunt. Hujus rei subscripti sunt testes: Fridericus de Rodenchen, Engelmarus et Eberwinus de Nouces, Kadelhohus et Rapoto de Brichsen, Ermericus, miles, Richerus et Heinricus Pudernel. (Lib. testament. fol. 5.)

XIV.

Anno 1143. Bulla Innocentii II. pape pro confirmatione ordinis, electione prepositi, tuitione possessionum et libera sepultura habenda. Innocencius, episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, Heinrico, preposito ecclesie, que dicitur ad sancte Marie gracias,

ejusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petencium desideriis congruum impertiri suffragium. Ea propter, dilecti in domino filii, venerabilis fratris nostri Hartmanni, brixinensis episcopi, precibus inclinati prefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largicione regum vel principum, oblacione fidelium seu aliis justis modis deo propicio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere presumat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci preposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surrepcionis astucia vel violencia preponatur, sed liceat vobis communi consilio secundum dei timorem et beati Augustini regulam absque ullius contradictione prepositum vobis eligere. Prohibemus quoque, ut ipsius loci advocaciam nullus invadere vel usurpare presumat, nisi quem prepositus et fratres secundum deum sibi et eidem loco utilem esse prospexerint. Sepulturam uero ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicumque illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva justicia matricis ecclesie. Decernimus quoque, ut nulli hominum liceat, prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere aut aliquibus vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva episcopi brixinensis justicia. Si qua in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra cam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini re

demptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultcioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Innocencius, Katholice ecclesie episcopus.

Ego Stephanus, prenestinus episcopus. Ego Bubaldus, dyaconus cardinalis sancte Marie in via lata.

Datum Later. per manum Gerardi, sancte romane ecclesie presbyteri cardinalis ac Bibliothecari, V. Idus Aprilis, Ind. VI., incarnacionis dominice anno M. C XL. III. pontificatus vero dom. Innocencii II. PP. anno XIIII. (Originale in archiv. Neustift; apographum in Registr. vet. fol. 3.)

[blocks in formation]

Noverint tam presentes quam futuri, quod Hartmannus, brixinensis episcopus, tradidit sancte Marie curtim unam apud Olagen, beneficium Wolftrigilonis. Hujus tradicionis testes sunt: Berenhardus de Wilheim, Regenbertus de Sebene, Willehalm de Velturns, Wodelscah de Stilves, Otacher de Monte, Werenhere de Albines. (Lib. testament. fol. 3.)

[blocks in formation]

Christi fideles noverint, quod episcopus Hartmannus locum, qui dicitur Vundenates in Nevis, pro remedio anime sue sancte Marie ecclesie tradidit. Hujus rei sunt testes: Perenhardus de Wilheim, Werenherus de Oweren, Witego de Monte, Hartmannus de Intichingen, Sigelochus. (Lib. testament. fol. 5.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quidam ministerialis de Brixina, nomine Waltherus tradidit quoddam predium in Plaichen pro remedio anime sue et parentum suorum ita, ut post mortem suam primum in possessionem prefate ecclesie transiret. Testes qui et supra. (Lib. testament. fol. 2.)

[blocks in formation]

Eodem die sub hiisdem testibus tradidit Werenherus de Velles predicte ecclesie pro remedio anime sue predium, quod habuit Lusine, scilicet mansum unum et duo novalia. Hujus tradicionis testes sunt, qui et superius. (Lib. testament. fol. 2.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Noverit ecclesia, quod quidam ministerialis, nomine Waltherus de Brixina, delegavit super altare sancte Marie in Novacella predium quod habuit Zimian, pro remedio anime sue et ut filia sua Elisabet sub regula beati Augustini communem vitam duceret; et quidquid in predicto loco in vineis et agris habuit, filie sue et predicte ecclesie contulit. Hujus rei testes sunt: comes Albertus et frater ejus comes Perchtoldus de Tirol, Reinpertus de Sebene, Rupertus de Stilves, Fridericus et frater ejus Arnolt de Rodenchen, Dietmar Gebure, Werenherus et fratres ejus Purchart et Regenbreht, Otacher et Megenhardus de Monte. (Lib. testament. fol. 3a.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Notum sit omnibus Christi fidelibus, qualiter quidam ministerialis Pernoldus de Brixina tradidit sancte Marie predium, quod habuit Vilandris, per manum episcopi Hartmanni. (Lib. testament. fol, 2.)

[graphic]

Anno 1145.

LXI.

Mansus Puchperc, qui dicitur Wersil.

Idem prenominatus venerabilis episcopus Hartmannus cuidam libero homini Walthero de Malentin, pro Christo Hierosalim petenti, rogatu et pecuniali reddicione persuasit, ut mansum Puchperc, qui dicitur Wersil, quem beneficiali jure ab ipso possederat, sibi ea condicione redderet, ut sancte Marie ecclesie conferret. Quod sic factum est, reddidit et episcopus, eo

« PreviousContinue »