Page images
PDF
EPUB

Et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis venere Sicambri,
Atque aliter tortis crinibus Æthiopes.

Vox diversa sonat: populorum est vox tamen una,
Quum verus PATRIÆ diceris esse PATER.

Τοὺς Κίλικας ῥάνανθ ̓ ᾧδ ̓ ἴδιαι λιβάδες.
ἤλυθον Αἰθίοπες, τηλεκλειτοί τε Σύγαμβροι,
Τοὶ μὲν ὀπισθοκόμαι· τοὶ δὲ καὶ ἀκροκόμαι.
Γλῶσσα μὲν ἀλλήλων μεμέρισο διάνδιχα· θροῦς δ ̓ εἰς
Πάντων ἦν, ὁτιὴ πατρίδος ἐσσὶ πατήρ.

id est Petrea; et Sceniti, id est, Deserta Arabia. ·Sabai. E Felici Arabia. Sabæi a thuris fertilitate scriptoribus celebrantur. Virgilius, Georg. I, 57: India mittit ebur, molles sua thura Sabæi. »

8. Cilices. Cilicia, Asiæ minoris regio, hodie vocatur Turcomania et Finichia, ubi est crocus præstantissimus, cui primam nobilitatem tribuit Plinius, lib. XXI, cap. 6. -Nimbis hic muduere. Quum in amphitheatro Cilices sedere spectatores, odoratis quasi nimbis, scilicet croco ex Cilicia, ubi nobilissimus erat, asportato et vino dulci mixto perfusi fuere; nam mos erat Romanis aera refrigerare istis aspersionibus, quibus spectatores velut imbre irrorabantur. ED.

[ocr errors]

10

Gueldriæ ducatus; sicut Martiano placet, nempe, inter Mosam et Rhenum. Secundum alios fuerunt ab altera parte Rheni, ubi hodie Zutphaniæ comitatus. In nodum torquere crines solebant illi populi. Lib. V, Epigr. 39. Rhenique nodos. Tacitus, de moribus Germanorum, hunc ritum speciatim tribuit Suevis, Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere Juvenalis, Sat. XIII, vers. 164 Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam Cæsariem, et madido torquentem cornua cirro? »

[ocr errors]

10. Atque aliter tortis. Æthiopum comæ natura et ardore solis crispæ sunt, Germanorum vero artificio.

11. Cod. Bodl. Vox diversa sonat 9. Sygambri scribendum præfe- populorum : et vox, etc. Junt. Vox runt viri docti. Vide interpretes ad diversa sonat populorum, est, etc. Ovid. Am. I, 14, 49, et Valesiana, Thuan. ap. Gronovium, tum tamen pag. 91. Sicambri. Teste Stra- una est. - Vox diversa. Lingua vabone Galliæ sunt populi, ubi hodie ria, acclamatio vero et mens eadem.

IV.

AD CESAREM, QUOD EXPULERIT DELATORES.

Si ad Titum hoc Epigramma (quod verisimilius) referas, testes habes Tranquillum, cap. 8, in Tito; et Xiphilin. in Tito. Si ad Domitianum, eumdem habes Tranquillum, cap. 9, in Domitiano.

TURBA gravis paci, placidæque inimica quieti,
Quæ semper miseras sollicitabat opes,
Tradita Gætulis; nec cepit arena nocentes;
Et delator habet, quod dabat, exsilium.
Εχθρὸς ἀπραγμοσύνης, ῥαςώνῃ δῆμος ἀπεχθής,
Δυσυχέων κτεάνοις ὢν ἐπίβουλος ἀεὶ,
Γαιτούλοις δέδοται· τὸ θέατρον δ ̓ οὔ σφε κεχάνδει·
Καζιν ὁ μηνυτής, ὃς φυγάδευσε, φυγάς.

1. Turba gravis. Lex Remmia pri-
ma fuit,
, quæ pœnas delatoribus ir-
rogavit; illa lex cujus et ætas et
auctor pariter ignoti, jubebat qui
calumniam fecisset, litteram K in-
uri fronti ejus. Huic legi alludit
Noster variis in locis, ut puta,
lib. VI, epigr. 64, v. 26 : « Sti-
gmata nec vafra delebit Cinnamus
arte. » Hujus diversa fuere fata:
nam ubi calumniatorum pœna per
tyrannidem malorum principum
in desuetudinem abiisset, boni iden-
tidem severiore supplicio perditam
profligatamque disciplinam vindi-
care debuerunt. Proinde ne apud
bonos quidem semper calumniato-
rum sibi constitere pœnæ, sed prout
necessitas atque indoles Imperato-
rum ferebat, magis minusve inten-
debantur. Sic quum delatores, ca-
lumniatores fiscales qui, sub Ne-

rone, divitum opibus insidiati, eos qua jure, qua injuria accusationibus vexarint, illos seu Titus, seu si mavis Domitianus exsilio in Syrtes afflixit, teste Plinio in Panegyr. Traj. Luculentissima exstat de fatis calumniatorum sub Imperatoribus dissertatio H. Brencmanni in Thes. Jur. Ott. tom. III, pag. 1560 et seqq. ED.

2. Miseras sollicitabat opes. Plin. in Panegyr. de his delatoribus: «Vidimus delatorum indicium quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum, sed forum insederant. Nulla jam testamenta secura, nullus status certus, non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum principum avaritia. »

3. Tradita Getulis. Relegata est in arenosa et deserta Africæ loca :

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

*Laudat Cæsarem quod ejiciendo delatores, id est, Romam quasi vitæ restituendo, sua beneficia cumulaverit. ED.

EXSULAT Ausonia profugus delator ab urbe :
Impensis. vitam principis annumeres.

Ενδείκτης Ρώμης φυγὰς ἔκπεσε· πᾶς τις ἄνακτος
Αντιλογιζέσθω ταῖς δαπάναισι βίον.

Cur hoc epigramma a præcedenti separandum, judicaverimus, judica tu ipse, lector: scilicet si utrumque conjunctum esset, vox delator quarti versus, in quinto appareret ineleganter repetita : et vox exsulat protinus sequeretur vocem exsilium. Denique, delator habet quod dabat exsilium nobis visum fuit epiphonema quoddam e gustu et calamo Martialis. ED.

Distichon hoc a præcedenti tetrasticho dividimus cum Scal. et Scriv. ut sit aliud epigramma : et sic dedit ed. Par. 1754.

1. Ausonia urbe. Roma urbe, quæ caput Ausoniæ, seu Italiæ, ab Ausone Ulyssis et Calypsus filio.

2. Impensis, etc. Curis, beneficiis, muneribus. Vitam. Vitam scilicet tuam acceptam referas beneficiis et muneribus Cæsaris qui præter alia munera tibi data editaque, dedit et vitam, quum perdidit delatores. Vel annumeres, seu tribuas vitam tibi servatam, curis Cæsaris, quas impendit saluti tuæ, quum delatores deprehendit et punivit. Prior sensus nobis melior videtur. ED.

V.

DE PASIPHAES SPECTACULO.

Inter alia spectacula exhibitæ sunt et priscæ fabulæ, in arena actæ: hic autem Pasiphaes nefandus cum tauro concubitus; obstupesces fortasse rei incredibilis fœditatem, sed ad corruptissimos illius sæculi etiamque principis mores oculos converte, desines mirari. Vid. Apul. Metam. X.

JUNCTAM Pasiphaen Dictæo credite tauro;
Vidimus accepit fabula prisca fidem.
Nec se miretur, Cæsar, longæva vetustas:
Quicquid fama canit, donat arena tibi.

*

Πασιφάην πιςεύσατ ̓ ὀπυιομένην ὑπὸ ταύρου·
Δέργμεθα, πιςώθη πλάσμα παλαιγενέων.
Μή τι χρόνων πολιῶν, Καῖσαρ, καύχημα γενέσθω·
ὅσσα φάτις θρυλλεῖ, σεῖο θέατρον ἔχει.

Blanditur Cæsari inscriptio est in codd. cum Ald. Junt. Gryph. et aliis editt. vett. De Pasiphae meminit. Ramires de Prado: De spectaculo Pasiphaes Marcilius.

1. Junctam Pasiphaen Dictao credite tauro; Vidimus Ald. Junt. Gryph. et aliæ vett. « Post nomen tauro appone periodi notam, quod ibi absolvatur sententia. >>

Junctam

Pasiphaen. Pasiphae, filia Solis, et uxor Minois regis Cretæ, arsit amore tauri. Hæc fabula satis nota.

Dictwo. Cretensi, a Dicte monte Cretæ.

2. Accepit fidem. Vera creditur. 3. Nec sua miretur conj. Ant. de Rooy, ut ap. Tacit. Ann. II, cap.

[ocr errors]

ult. "
Caniturque adhuc barbaras
apud gentes, Græcorum annalibus
ignotus, qui sua tantum mirantur, »
Habet tamen, quo se tueatur, re-
cepta lectio. Vide lib. XIII, Epi-
gram. 2. Nec se miretur. Propter
sua miracula, aut potius propter
fabulas, quæ in Amphitheatro Do-
mitiani vere repræsentabantur. Si-
mile spectaculum exhibuerat Nero,
inter Pyrrhicarum argumenta. Sue-
tonius in Nerone, cap. 12. « Tau-
rus Pasiphaen ligneo juvencæ si-
mulacro abditam iniit, ut multi
spectantium crediderunt. Idem
fuisse censet J. Rutgers. var. lect.
lib. V, cap. XV, proinde non Mar-
tialis esse hoc epigr.

VI.

DE FEMINARUM PUGNA CUM BESTIIS.

BELLIGER invictis quod Mars tibi sævit in armis,
Non satis est, Cæsar; sævit et ipsa Venus.

Θοῦρος Άρης ὅτι τοὶ κρυεροῖς ἐν ὅπλοισι μέμηνεν,
Οὐχ ἅλις, ὦ Καῖσαρ· καὶ Κύπρις ὁπλομανεῖ.

Sicut epigr. Iv , supra, Turba
gravis paci, etc. separandum a se-
quente judicavimus, ita et illud :
nam sævit et ipsa Venus sensum
absolvere videtur, et est quod
gallice vocamus
trait final;
Argutas scilicet illas brevesque epi-
grammaton conclusiones assidue
Martialis curat adhibendas. ED.

un

* In multis editionibus hoc epigramma cum insequenti conjungitur et inscribitur : Feminæ in amphitheatro cum leone certamen. Blanditur Cæsari hic etiam in nonnullis codd. et editt. vett. De venatione mulierum Marcil. « Inscriptio in cod. Thuan. hæc est: De Jul. Aprel. qua die omnis venatio per mulieres confecta est. Apparet legendum De Idibus Aprilibus. Sed recte hariolatus est Scriverius hoc epigramma in duo secandum. Nam primum distichon sufficit sibi. Sequentibus duobus etiam novum lemma præponit Thuan. MS. De venatrice, quæ leonem primæ forma venabulo cepit. Ubi

"

notandum illud, primæ formæ ; nam
sic Justinus, lib. XV, cap. 4,
« leo
ingentis formæ ». Gronov. De fe-
minarum pugna cum bestiis, ed. Par.
1754, in qua dividuntur duo epi-
grammata, cum hoc altero lemma-
te: De eadem.

1. Gruterus tam hic, quam in sequenti versu, reponi posse credit, servit. Tibi. In tuam gratiam.

[ocr errors]

2. Sævit et ipsa Venus. Hoc est, non viri tantum tibi venatores, sed et feminæ tibi sunt venatrices. Suetonius in Domitiano, cap. 4. « Nam venationes gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos (supple commisit...) Nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Fortasse alludit ad mores gladiatorum venatorumque habitu dei alicujus pugnantium; ergo sub nomine Martis intelligit venatores speciem Martis præ se ferentes, sub nomine Veneris venatrices præ se ferentes speciem Veneris, et in amphitheatro contra feras pugnantes. ED.

« PreviousContinue »