Page images
PDF
EPUB

et cinædis improbissime belligerat; modo longus et gravis numerosa verba suaviter modulatur; interdum brevitate gaudet et sales, jocos, facetias, scommata jaculatur, vento, fulguribus, igne trisulco rapidus magis et penetrabilis. Sed ubi heroicæ gravitatis, tragici spiritus vel dithyrambicæ audaciæ adfectator, aut lyram manu rapit et lituum, aut cothurnum inassueto pedi aptat, Elegiacum metrum usurpat. Lege, si dubitas, cuncta fere quæ de theatralibus ludorum prodigiis canit.

Barbara Pyramidum, etc.

Hic ubi sidereus propior videt astra colossus, etc.

vel hæc quibus Arriæ, Scævolæ, Porcia animosa facta, magnanimas voces, animosior ipse, narrat (lib. I, epigr. XIV, XLIII, XXII). Cæsarem his semper alloquitur; his fere semper amœnas villas epulantiumve apud beatum virum voluptates describit.

At duobus quos reliquos jam adspicimus, nihil nisi ludicrum assignavit. Aliquid tamen inter istos discrepantiæ, si attente reputaveris, invenies. Hendecasyllabus, levior syllabarum paucitate et brevium frequentia, ob id præsertim placet, quod trochæus plurimos et quidem præcipuos locos in eo obtinet. Nam quinque pedes in Hendecasyllabo sunt, quorum tres trochæi sunt; pes trochæus ergo apertissime dominatur: tum tres socios nihil separat, nihil prohibet, quin sibi invicem adnectantur; hinc ergo aurem magis feriunt: denique ultimam sedem ii obtinuere; quis vero nescit illa præsertim invalescere et intimum animum aut titillatura aut verberatura esse, quæ ultima efferuntur? Aliunde videtur trochæus sponte sua exsilire in numerum, et ad tripudium allicit; quod tam verum est, ut Trochaicis saltatoria psalmata, Trochaicis oracula multa exstiterint. Hocce carminis genus nescio an ante Callistratum hunc usurpatum fuerit, qui Odario venustissimo

g

Aristogitonis atque Harmodii nomen simul et suum posteris tradidit. Ille quidem novit, et in hymnulo usurpavit, Iambicis tamen et Dactylicis trochaicam hilaritudinem hoc modo temperans :

Εν μύρτου κλαδὶ τὸ ξίφος φορήσω,
Ώσπερ Αρμόδιος κ' Αριστογείτων,
ὅτε τὸν τύραννον κτανέτην

Ισονόμους τ' Αθήνας ἐποιησάτην.

Catullus dehinc mira diligentia excoluit, neque uspiam candidus, mollis, numerosus, elegans magis est quam ubi hoc rhythmo jocatur. Hoc, Lesbiæ amor et dolor, passer celebratus; hoc amicum ad convivium appellans, quum pecuniæ nihil in loculis habet, ait :

Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me,

Si tecum attuleris bonam atque rectam
Cœnam, etc.

Hoc, mille alia quæ hic prætereo', ne paginam in laudando et exhibendo consumpserim. Æmulator sæpe felix Catullianæ elegantiæ, Martialis rhythmum festivissimum arripuit, quem deinde in Sylvis Statius, et in Miscellaneis carminibus C. Sollius Sidonius Apollinaris. At ipse omnes, quos hic nominamus, longe præstitit, si £atullum unum excipias. Nil suavius, nil mollius Hendecasyllabis his qui Issæ catellæ mores enarrant, et malignissima parodia vel potius palinodia Catulliani epigrammatis ;

Ride, si sapis, o puella, ride,

et sexcentis id genus. Ut autem hoc irridet, sed leviter, hoc adulatur, sed minoribus viris; hoc aliquando describit. Uno verbo expediam quæ levitas et mobilitas Hendecasyllabo Latinorum competat, hunc eumdem omnino esse dicens cum Decasyllabo Gallico, quem in historiis fabulosis

et eroticis opusculis et ludicris epistolis tam lepidum exhibuere Marot, Voltaire, Parny, Chénier.

Scazontibus gravitas quædam inest et morosa severitas. His igitur vel longissime amoenissima descripturus utitur, vel in illos, quos odio præcipuo persequitur, acerbissime

incursurus.

Hendecasyllabis et Scazontibus scommata inserit frequentissime, ut illis jocosiora, his amarissima. Illis irridet, sed dentibus albis, his cutem rapit; illis vellicat, his vulnerat; illa contuleris recte scuticæ, hæc virgis quæ ad sanguinem et mortem usque cædunt. Pungunt quidem omnia tela; at quibusdam subtilissimum virus cuspidem infecit, neque ictu solum illa, sed adjecta labe foedant corpus. Nihil ulla in lingua vehementius simul et fortius quam hæc in basiatores (lib. XI, epigr. xcviii), in Vacerræ cynicam pauperiem (lib. XII, epigr. xxx11), in Cinnam (lib. VI, epigr. xxxIx); et præsertim pathicissima hæc de Manneio (lib. XI, epigr. LXI), aut spurcissima in Vetustillam (lib. XIII, epigr. xc).

Hæc sufficere mihi nunc videntur, amice lector, ut ad perlegendum Nostrum jamjam te conferas, et rhythmorum, tum structuram, tum ingenium, in perspicuo habeas.

INDEX LEMMATUM

ALPHABETICUS.

« PreviousContinue »