Page images
PDF
EPUB

personaliter ad presentiam nostram accedens, tibi ac monasterio ipsi ad eiusdem decorem super quibusdam insignibus ecclesie dignitatibus a nobis gratiam exhiberi suppliciter postulasti. Cum igitur Romana ecclesia sibi subiectis humiliter uenientibus ad eandem consueuit esse pie matris affectu fauorabilis ac benigna, et dignum existat, ut tanti labor itineris munere compensetur gratie specialis, tue deuotionis supplicationibus inclinati tibi et successoribus tuis anuli et in diuinis officiis, diebus, horis ac locis competentibus, mitre usum, quodque in predicto et alijs monasterijs ordinis beati Benedicti ac etiam ecclesiis secularibus monasterio memorato subiectis Clero et populo, legato sedis apostolice aut archiepiscopo vel episcopo non presente, benedictionem possis dare sollempnem, auctoritate presentium duximus concedendum. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Lugduni. kal. Maii pontificatus nostri anno quarto. (Regest. Innoc. IV. in arch. secr. Vatican. an. IV.

ep. 551.)

No. 11. (December 28, 1249).

Rex omnibus, salutem. Sciatis quod licentiam dedimus dilecto et fideli nostro Artaldo, illustri Regi de Mannia, veniendi ad nos in Angliam, ad loquendum nobiscum, et faciendum nobis quod facere debet. Et ideo vobis mandamus quod ei Regi, in veniendo ad nos in Angliam, vel ibi morando, vel inde redeundo, nullum faciatis aut fieri permittatis dampnum, injuriam, molestiam, aut gravamen; vel etiam hominibus suis, quos secum ducet. Et, si quid eis forisfactum fuerit, id eis, sine dilatione, faciatis emendari. In cujus etc. duraturas usque ad festum sancti Michaelis, anno regni nostri xxxiv. Teste Rege, apud Winton', xxviii. die Decembris. (Rymer Foedera I. 1. 272.)

No. 12. (March 14, 1253.)

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs capitulo ecclesie Sodorensis salutem et apostolicam benedictionem. Racionis oculis intuentes comoda que uacantibus ecclesijs de salubri prouisione proueniunt, reddimur corde soliciti, ut circa prouisionem huiusmodi faciendam fruc

tuose attentionis studium habeatur. Sane Sodorensis ecclesia pastoris solatio destituta venerabilis frater noster Serlo Nidrosiensis archiepiscopus loci metropolitanus de mandato nostro Richardum tunc capellanum dilecti filii nostri Johannis tit. sancti Laurentii in Lucina presbyteri Cardinalis, Canonicum Sancti Andree in Scotia, cui testimonium perhibetur quod sit in spiritualibus et temporalibus circumspectus, prefecit eidem ecclesie in episcopum et pastorem, ac ei apud sedem apostolicam munus consecrationis impendit. Rogamus itaque uniuersitatem vestram et hortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus eundem episcopum ad ipsius ecclesiam accedentem admittentes illariter(!) et honorifice pertractantes, sibi tanquam patri et pastori animarum uestrarum impendatis obedientiam et reuerentiam debitam, ac eius salubribus mandatis et monitis efficaciter intendatis, alioquin sententiam etc. Datum Perusii, ii. id. Mart. pontificatus nostri anno xmo.

In eundem modum clero ciuitatis et diocesis Sodorensis.
In eundem modum populo ciuitatis et diocesis Sodorensis.
(Registr. Innoc. IV. in arch. secr. Vatic. ann. X. ep. 545.)

No. 13. (March 23, 1262).

Rex Angliæ Regi Scotia salutem et sinceræ dilectionis affectum. Accedens ad nos Johannes de Londors, clericus et nuncius vester, negotia, quæ sibi per vos fuerant injuncta, nobis laudabiliter exposuit et diligenter; quibus auditis et plenius intellectis, ea jussimus expleri, prout ipse vobis referre poterit viva voce. Scripsimus namque Regi Norwagia pro nunciis vestris vobis remittendis, et pro facto quod vertitur inter vos et ipsum. Similiter etiam domino Papæ pro vestris negotiis scripsimus, veluti pro nostris. Pro facto autem ecclesiæ de Salkhull, ad nos vocari fecimus episcopum Karliolensem usque ad unum mensem post pascha futurum, ut negotio, quod inter vos agitur, per viam pacis seu justitiæ, quatenus poterimus, consilium apponamus. Cæterum, quia vestra negotia nostra non minus reputamus, et in hiis, quæ vel ad securitatem vestram, vel ad commodum pertinent, vestris desideriis annuere vellemus, libenter præfatum nuncium vestrum nobiscum tam diu retinuimus, ut vobis solutionem illius pecuniæ, quam satis nostis, si ad hoc

nobis via pateret, fieri provideremus. Verum quia pro variis et urgentibus negotiis nostris, quæ vos credimus non latere, multa nos oportuit effundere, et impensas intolerabiles facere anno præsenti, nec exitus seu proventus, nobis debitos, recepimus, prout temporibus aliis fieri consuevit; et insuper cum jam dilecto nobis Alexandro, senescallo Scotia, de quingentis marcis, nomine vestro, satisfecerimus prout rogastis (per quod nobis pecunia non extat ad manus) sinceritatem vestram requirimus et rogamus, quatenus molestum non habeatis, si vobis, ad præsens, non satisfecimus de pecunia supradicta; et quia nollemus vobis terminum vel terminos ulterius assignare, nisi eos observari faceremus in totum, rogamus ut unam medietatem pecuniæ prædictæ in festo sancti Michaelis proximo futuro, et aliam medietatem ad Pascha, absque mentis vestræ tædio vel gravamine, recipere velitis; hujusmodi nobis rogatum concedendo benigne, quia terminos prædictos vobis faciemus modis omnibus plenius observari. Teste Rege, apud Windlesoram, xxiii die Martii. (Rymer Foedera I. 1. 417.)

No. 14. (November 15, 1262.)

Henricus, Dei gratia, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, egregio principi H. eadem gratia, Regi Norwegiae illustri, salutem et felices ad vota successus. Literas vestras, nuper nobis transmissas, benigne recepimus, ut decebat, ex quarum tenore perpendimus, quod vestrae non extitit voluntatis exercitum ducere in regnum Scotiae: vel aliquam guerram movere regi Scotiae, affini nostro karissimo; nec etiam nuncii ejusdem Regis, in terra vestra arestati, contra honestatem regiam tractati fuerunt, sicut ex gravi querela quorundam nobis extitit plenius intimatum; super quo mansuetudinem regiam plurimum commendamus. De eo etiam, quod eosdem nuncios, ad preces ipsius Regis, liberari fecistis liberaliter et benigne, sicut in prædictis literis vestris perpendimus contineri, serenitati vestrae gratiarum referimus actiones. Et quia nollemus, sicut nec deceret, aliquam dissensionis materiam inter vos, et præfatum Regem suboriri, sed potius pristinae dilectionis foedera, inter progenitores vestros, et suos dudum inita, ad honorem Dei, necnon et utriusque regni commodum et quietem, in posterum feliciter continuari; præfatum

Regem Scotiae rogabimus, et diligenter inducemus quod, si per ipsum, vel suos, dampnum, vel injuria vobis, vel vestris fuerit illata, vobis ea, qua convenit, amicitia et vicinitate faciat emendari. Quapropter serenitatem vestram rogandum duximus cum affectu, quatenus erga præfatum Regem et gentem suam tam curialiter et modeste vos habere velitis, quod mutuo honori vestro conveniat, et circumspectionem vestram pacificam merito commendare possimus. Teste meipso, apud Rem', xv die Novembris, anno regni nostri quadragesimo septimo.

(Rymer Foedera I. 1. 422.)

No. 15. (1263.)

Venerabili viro, et amico reverendo, domino W. de Merton, cancellario domini Regis, suus R. de Nevill, salutem, et paratam ad beneplacita voluntatem. Literas domini Regis nuper recepi, continentes quod me capitaneum suum constituit in comitatibus suis ultra Trentam, ad pacis suae conservationem contra quosdam rebelles suos, ac pacis suae perturbatores; et insuper custodiam comitatus Eborum, et castri ejusdem michi commisit; quae quidem in omnibus pro viribus adimplere paratus sum. Verum, quia talia assumere non possum, sine maximis sumptibus, dilectioni vestrae dignum duxi supplicare, quatenus, si placet, consilium vestrum et auxilium præsens domino Regi velitis apponere, ut michi significet ubi, et de quo sive de quibus, potero denarium perquirere ad custodiam tam comitatus et castri prædictorum, quam castri de Bamburgh', quod in mea est custodia, faciendam. Dicitur enim pro certo quod Rex Dacyae, una cum Rege Norewaijae, cum magna multitudine. navegii, in forencisis insulis Scotiae applicuit; set quo proponant divertere nondum certum, unde periculum in partibus illis eminere formidandum. Dilectioni etiam vestrae significo, quod quidam, quos fideles domini Regis esse credebam, jam per prædicationem suorum rebellium ad ipsos penitus sunt conversi; propter quod majus auxilium aliorum perquirere, majoresque sumptus facere oportebit. Valeat semper in domino. (Rymer Foedera I. 1. 429.)

No. 16. (April 27, 1349.)

Clemens episcopus s. s. dei dilecto filio Willelmo electo Sodorensi salutem et cetera. Apostolatus officium, quamquam insufficientibus meritis nobis dispositione superna commissum, quo ecclesiarum omnium regimini presidem utiliter exequi adiuuante domino cupientes mente reddimur uigiles et solertes, ut cum de ipsarum ecclesiarum regiminibus agitur committendis, quantum ab eo permittitur, cuius uices gerimus in terris, eis in pastores tales preficere studeamus, de quibus, consideratis uirtutibus de super sibi traditis, presumimus uerisimiliter et tenemus, quod creditas sibi animas uerbo instruere debeant pariter et exemplo, et ecclesias eorum commissas custodie spiritualiter et temporaliter augmentare. Olim siquidem ecclesia Sodorensis per obitum bone memorie Thome episcopi Sodorensis, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, pastoris solatio destituta, dilecti filij Clerus ciuitatis et diocesis Sodorensis, ad quos electio episcopi Sodorensis cum pro tempore imminebat facienda de antiqua et approbata et hactenus pacifice obseruatata consuetudine dicitur pertinere, die ad eligendum prefixa ut moris est conuenientes in vnum, spiritus sancti gratia inuocata, te tunc abbatem monasterij de Russin ordinis Cisterciensis Sodorensis diocesis quasi per inspirationem diuinam in episcopum Sodorensem vnanimiter et concorditer elegerunt, et electionem huiusmodi fecerunt populo solenniter publicari, tuque presentate tibi electioni huiusmodi ad instantiam predictorum cleri prius a dilecto filio abbate de Furnesio dicti ordinis Eboracensis diocesis patre abbate dicti et de Russi monasteriorum superiore tuo super hoc petita et obtenta licentia consensit, in hijs omnibus statutis a iure temporibus obseruatis, et deinde tu dubitans quod prouisio ipsius ecclesie esset dispositioni apostolice reseruata, propter hoc ad sedem eandem personaliter accessit, et huiusmodi electionis negotium proponi fecisti in consistorio coram nobis, et ipsius electionis nobis presentato decreto a nobis suppliciter postulasti ut electionem huiusmodi confirmare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur electionem ipsam, tueque persone merita per venerabilem fratrem nostrum Petrum Episcopum Penestrinum et dilectos filios nostros Guillelmum tit. sanctorum Quatuor coronatorum presbyterum, et Galhardum sancte Lucie in Silice diaconum cardinales examinari fecimus diligenter, et facta nobis ab eisdem episcopo Penestrino ac cardinalibus super hijs relatione plenarie (sic) et fideli, quia

...

« PreviousContinue »