Page images
PDF
EPUB

No. 36. (May 26, 1377).

Gregorius etc. dilecto filio Malcolmo Ysaye presbitero Sodorensi salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedignorum commendaris testimonio nos inducunt ut te fauore apostolico presequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua petitio continebat quod olim parrochiali ecclesia sancti Moliwe Sodorensis diocesis per obitum quondam Dampnaldi (sic) Nigelli ipsius ecclesie rectoris qui extra Romanam curiam diem clausit extremum vacante, dilectus filius nobilis uir Johannes dominus loci de Yle dicte diocesis uerus patronus eiusdem parrochialis ecclesie in pacifica possessione uel quasi juris presentandi Rectorem ad eandem ecclesiam existens, te ad eandem parrochialem ecclesiam uenerabili fratri nostro Willelmo Episcopo Sodorensi infra tempus legitimum presentauit, idemque episcopus te uigore presentationis huiusmodi in Rectorem ecclesie instituit antedicte canonice, nisi apostolice reseruationes obstarent, aut dicta ecclesia ex eo, quod quondam Martinus Martini eiusdem ecclesie Rector se non fecerat infra tempus debitum cessante impedimento legitimo nullaque super hoc canonica dispensatione obtenta ad sacerdotium promoueri, vacauisset, ac propterea tanto tempore vacauisset quod eius collatio esset ad sedem apostolicam iuxta statuta Lateranensis consilij (sic) legitime deuoluta, tuque vigore presentationis et institutionis huiusmodi dictam parrochialem ecclesiam assecutus fuisti illamque extunc tenuisti et possedisti prout tenes et possides pacifice et quiete. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat tu dubites dictam ecclesiam tempore presentationis seu institutionis huiusmodi fore dispositioni apostolice specialiter reseruatam aut ex eo vacauisse quod predictus Martinus se non fecerat ad sacerdotium ut premittitur promoueri, et propterea eiusdem ecclesie collationem ad sedem predictam iuxta statuta prefata fore deuolutam, tuque propterea posse super ea imposterum molestari, Nos uolentes te in presbiteratus ordine constitutum premissorum meritorum tuorum intuitu prosequi gratiose, tuis in hac parte supplicationibus inclinati volumus et tibi apostolica auctoritate concedimus quod presentatio et institutio predicte et quecumque inde secuta perinde a datis presentium, dummodo dictus Dampnaldus dum viueret familiaris noster non fuerit, valeant et plenam obtineant roboris firmitatem, ac si de dicta parrochiali ecclesia nulla per sedem eandem specialis reseruatio facta

foret, aut ex eo ecclesia ipsa, quod dictus Martinus se non fecit ut prefertur ad sacerdotium promoueri, non vacauisset, et propterea eiusdem parrochialis ecclesie collatio iuxta statuta prefata ad sedem predictam ut prefertur deuoluta minime extitisset. Nulli ergo etc. Datum Auinione vij. kal. Junij pontificatus nostri anno .vj.

(Gregor. XI. de indult. et privil. in arch. secr. Vatic. an. 6. fol. 89. ep. 463.)

No. 37. (May 9, 1380.)

Urbanus etc. dilectis filiis Johanni de Karlellis Cancellario Dublinensi et Willelmo Pyroim Rectori parrochialis in Dounbing ecclesiarum Ardmachane diocesis in partibus Ibernie apostolice sedis nuncijs salutem et cetera. Ad audienciam nostram fidedigna relatione peruenit quod uenerabilis fratres nostri Wilhelmus Yniglacensis et Johannes Sodorensis Episcopi in partibus Jbernie nuncij apostolici et collectores fructuum prouentuum et obuencionum ad Cameram apostolicam spectancium deputati multas pecunias racione huiusmodi officij collectorie receperunt de quibus gentibus Camere nostre uel aliis earum nomine nullam reddiderunt racionem seu computum aliquale jpsasque pecunias presumpcione temeraria occupant et detinent occupatas in apostolice sedis contemptum et suarum periculum animarum. Quare discrecioni uestre presencium tenore committimus et mandamus quatinus uos aut vnus vestrum per uos uel alium seu alios dictos episcopos peremtorie citari curetis ut cum eorum computis et racionibus compareant personaliter coram nobis uel Camerario nostro ad reddendum de gestis per eos racionem, et aliqua reddendum, die seu termino quem eisdem duxeritis prefigendum, super cuius prefixione uobis damus tenore presencium potestatem. Non obstante etc. Diem vero citacionis predicte et quicquid in premissis feceritis nobis per uestras litteras harum seriem continentes liquide rescribatis. Datum Rome apud sanctum Petrum, vij. Jdus Maij pontificatus nostri anno tercio.

(Urbani VI. Secr. in arch. secr. Vatic. ann. 3-5. lib. 1. fol. 16.)

Reginald, King

Harold.

Genealogical Tables.

I. The royal line of Man.

Maccus† 976. Godred, King of Man and the Isles, † 989.

(?) Harold the black, of Isla.

Godred Crowan, King of Man and the Isles, † 1095.

Olaf Bitling, King of Man and the Isles, † 1153. Wives. 1. Afreca of Galloway. 2. Ingibjörg, daughter of Harold, Earl of Orkney.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Olaf the black, King of Man and the Isles, † 1237.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Wives. 1. Lawon of Kentire. 2. Christina of Ross.

[blocks in formation]

3. Concubines.

Ragnhild,

marr. to Somerled of Argyll, vid. Tab. II.

[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »