Page images
PDF
EPUB

glas, ubi pernoctavit; et die Lunæ sequenti fecit obsessionem circa castrum de Russyn, quod castrum dominus Dungalli(!) Mac Dowyl tenuit contra prædictum Dominum regem usque diem Martis proximam post festum Sancti Barnabæ apostoli, et ipsa die dictus Dominus rex dictum castellum recepit.

1 Anno domini m°cccxvi". Die ascensionis Dominicæ mane ad ortum solis Ricardus le Mandevile et fratres ejus cum aliis magnatibus et malefactoribus de Hybernia applicuerunt ad portum de Ranaldwath cum navium multitudine; et exercitum ad terram imposuerunt cum armis et vexillis et magno apparatu et terram petierunt vel sibi ministrari subsidium de victualibus, animalibus et argento, quia deprædati erant per hostes super eos continue debellantes. Sub hac forma ad terræ communitatem nuntios miserunt talia petentes. At communitas respondit se eisdem nihil velle dare sed eis in campo obviare debellando. Hi vero qui erant ab Hybernicis revertentes retulerunt qualiter Mannenses responderunt. Tunc irati Hybernici cantum subito cecinerunt, et confestim paraverunt se ad prælium, et fecerunt sibi duas turmas processeruntque erga Mannenses quousque venerunt sub latere montis de Warchfel(!) in campo ubi quidam manebat nomine Johannes Mandevil, et ibi adinvicem obviaverunt et commissum est bellum. In prima vero aggressione adinvicem terga verterunt Mannenses, et ceciderunt in illo conflictu fere .xl. viri. Et Hybernici persecuti sunt eos in pedibus et in equis, et occiderunt et vulneraverunt magnam multitudinem, et spoliaverunt terram de melioribus bonis omnibus, et argentum multum diu absconditum in pluribus locis pace invenerunt. Post hæc venerunt ad Abbatiam de Russyn, et eam spoliaverunt tam de supellectilibus quam de bobus et ovibus, nihil omnino relinquentes; et cum taliter per mensem perendinassent, impleverunt naves suas de melioribus rebus terræ, et ad propria sunt reversi. Hi fuerunt Episcopi qui episcopalem cathedram in Mannia susceperunt a tempore Godredi Crouan et aliquanto tempore ante.

Primus exstitit antequam Godredus Crouan regnare coepisset Roolwer Episcopus qui jacet apud ecclesiam Sancti Machuti. Multi Iterum alia manus incipit.

quidem a tempore beati Patricii, qui primus fidem catholicam prædicasse fertur Mannensibus, exstiterunt episcopi, sed ab ipso sufficit episcoporum memoriam inchoasse. Sufficit, dicimus, quod qui vel quales ante ipsum episcopi exstiterunt penitus ignoramus, quia nec scriptum invenimus, nec certa relatione seniorum didicimus.

Post Roolwer exstitit Willelmus Episcopus.

Post Willelmum in diebus Godredi Crouan Hamondus filius Iole Mannicus genere episcopalem suscepit cathedram.

Huic successit in episcopatum Gamaliel Anglicus genere qui jacet apud Petarborch in Anglia.

Post hunc Ragnaldus Norwegiensis genere Mannensem ecclesiam gubernandam suscepit. Huic primo tertiæ ecclesiarum Manniæ a personis concessæ fuerunt, ut deinceps liberi ab omni episcopali exactione fore potuissent.

Huic successit in episcopatum Cristinus Archadiensis genere qui jacet in Benchorensi monasterio.

Post hunc Michael Mannensis genere vir vitæ venerabilis, et clarus mitis monachus quidem actu et habitu, pontificatum susceperat; et hic ultimum vitæ diem in bona senectute finiens apud Fontanas honorifice jacet.

Huic successit Nicolaus Erchadiensis genere qui jacet in monasterio Bencorensi.

Post hunc Reginaldus vir nobilis de regali genere consecratus episcopus, strenue gubernabat ecclesiam, qui et diuturna infirmitate fatigatus sed in languore continuo non deficiens, sed gratias agens Deo ultimum in confessione bona exhalavit spiritum, sepultusque est in Abbatia Sanctæ Mariæ de Russin.

Huic successit Johannes filius Hefare in Episcopatum qui per quoddam miserabile ignis infortunium et per incuriam servientium suorum vitam finiens jacet apud Jerewos in Anglia.

Post hunc Symon Erchadiensis genere vir magnæ discretionis et in sacris scripturis peritus Sodorensem rexit ecclesiam ; et hic apud ecclesiam Sancti Michaelis in senectute bona defunctus, et jacet in ecclesia Sancti Germani quam ipse ædificare coeperat, post cujus obitum vacabat episcopatus ferme sex annis.

1 Post Symonem vero venerabilem Sodorensem episcopum Ricardus genere Anglicus Romæ ab Archiepiscopo Nidrosiensi consecratus Sodorensem rexit ecclesiam per viginti tres annos. Et hic veniens a generali concilio a. d. mcclxxiiij. obiit apud Langalyver in Coplandia sepultusque est in monasterio Sanctæ Mariæ de Furness.

Post hunc Marcus genere Galuadiensis Sodorensem rexit ecclesiam per viginti quatuor annos nobilissime. 2Exulatus tum erat per Mannenses ob quam causam interdicta erat terra per tres annos. Postea autem rediit revocatus, et pro relaxatione dictæ sententiæ dederunt de qualibet domo fumigante unum denarium, quod tamen donarium adhuc redditur antiqua ex consvetudine cuilibet antistiti succedenti redeunti de insulis. Prædictus autem Marcus dapsilis et urbanus in senectute bona obiit; cæcus erat ac sepultus in ecclesia Sancti Germani in insula de Holm.

3Post hunc Alanus genere Galvediensis Sodorensem rexit ecclesiam honorifice, qui obiit .xv. die mensis Februarii a. d. mcccxx. et sepultus est in ecclesia beatæ Mariæ de Rothersay in Buth.

Cui successit Gillebertus Mac Lelan Galvediensis genere. Episcopus fuit Sodorensis per duos annos et dimidium et sepultus in ecclesia prædicta de Both.

Postea successit Bernardus natione Scotus et sepultus est in monasterio de Kilwynyn in Scotia. Vixit in episcopatu quatuor annis.

Huic successit Thomas genere Scotus. Vixit in episcopatu octodecim annos et sepultus est in Scona in Scotia; obiit autem vigesimo die mensis Septembris a. d. mcccxlviii.

+Hic primus viginti solidos nomine procurationum de ecclesiis Manniæ extorsit.

Hic fuit primus qui decimas omnium alienorum de piscatura alecum rectoribus extorsit insulæ prælibatæ.

[ocr errors]

Anno domini .mcccxlviij. Wilhelmus Russell natione Man

3

+

Incipit alia manus. 2 Incipit alia manus. Incipit etiam alia manus. Incipit manus alia recentior.

nicus Abbas monasterii Sanctæ Mariæ de Russyn electus est per clerum insulæ Manniæ in pastorem ecclesiæ Sodorensis in ecclesia cathedrali Sancti Germani in Mannia in Holmo et consecratus est Avinione a Clemente Papa .vi., atque primus electus Sodorensis ecclesiæ fuit consecratus per sedem apostolicam et confirmatus; nam omnes sui antecessores ab archiepiscopo Nidrosiensi videlicet metropolitano confirmari et consecrari assueverunt.

Obiit autem vigesimo primo die mensis Aprilis .mccclxxiv. apud Ramsheved et sepultus est in monasterio Sanctæ Mariæ de Furness, qui quidem fuit Abbas de Russyn .xviij. annis et vixit episcopus Sodorensis .xxvi. annis.

Pridie mensis Junii die Jovis, festo videlicet corporis Christi, in ecclesia cathedrali Sancti Germani in Mannia a. d. mccclxxiv. Johannes Donkan Mannensis quidam per clerum Manniæ est electus in pastorem et episcopum Sodorensem. Et in festo scilicet Sancti Leonardi proximo sequenti est Avenione per papam Gregorium .xi. confirmatus; et in festo Sanctæ Catherinæ proximo sequenti apud fratres prædicatores per Cardinalem Prænestinum dudum Archiepiscopum Cantuariensem' est solemniter cum aliis octo Episcopis consecratus. In festo autem conversionis Sancti Pauli a. d. .mccclxxvi. et suæ consecrationis tertio, in dicta sua ecclesia cathedrali fuit solempniter installatus, maximis oblationibus dicto die in sua prima missa pontificali acquisitis, nam interim fuit apud Boloniam in [Pic]ardia strictis carcere et vinculis f... captus sed postea .d. marchis redemptus. . . .

'Sic emendatum, in codice ipso prave: Carocuviacum.

Pag. 1-2.

Notes.

Anno ab incarnatione domini m.

[ocr errors]

Anno moxxij. All these entries are entirely taken from the Chronica de Mailros, as stated in the preface, only every number of years p. Chr. is less by 17 than that originally entered in the Chronica. What may have been the cause of this alteration is very difficult to guess, especially as even the writer himself does not keep up the same difference throughout the whole time. In the next entry there is a difference from the right number of 19 years, which difference is kept up until A. D. 1093 (1073), where a new difference of 20 years begins, and lasts until 1102. From this year to the end we generally find the right number. For these reasons it is obvious that the writer cannot have adopted any peculiar era; it would seem that he has only committed some blunders in reading the ciphers used to indicate the dates in the text he followed.

Pag. 3.

The real Chronicles of Man, or the entries belonging to the history of this kingdom only, commence with the year 1066 (1047). The first lines touching the death af King Edward the Confessor, are still due to the Chronica de Mailros, the rest, however, is original. Here, therefore, Camden has also commenced his abridgment. The first King of Man here mentioned, viz. Godred Son of Sytric, is not, however, the first known in history, but it was not the author's plan to carry the history farther up than to Godred Crowan, whom he probably supposed the founder of the reigning dynasty. Perhaps he did not even know of any King of Man previous to Godred the Son of Sigtrygg, although the Icelandic family-sagas, as

« PreviousContinue »