Page images
PDF
EPUB

ctorum "), qui ne universas quidem philologiae opes atque recentissimas complexi essent, neque felici successu usi, dolendum esset, et a multis etiam indigne ferretur, communibus his litteris, quae ad humanitatem inprimis referuntur, deesse, qui, quidquid ad eas pertineret, recens inventum, disputatum, editum, et exponeret copiose diligenterque referret, et subtiliter examinaret, humaniterque iudicaret; neque post Observationes illa's miscellaneas apud Anglos et Batauos editas 4), et Oxoniense Museum 5) nuper institutum, esset, in quo reconderentur plurimae disputa3) Magazin für öffentliche Schulen und Schullehrer, Brem. 1790 91. II. 8. (cur. Rupertio et Schlichthorstio). Neues Magazin für Schullehrer, Gött. 1792. Brem. 1794. III. 8. Magazin für Philologen. Br. 1796. 97. II. 8. (iisdem edd.) Hae particulae etiam Commentationum philol. nomine inscriptae, non nisi disputationes philoll. continent, illae superiores etiam breuem recentiss. librorum philol. enarrationem proponunt. Humanistisches Magazin von F. A. Wiedeburg. Helmst. 1787—91. III. 8. Eiusd. philol. paedag. Magazin, ib. 1791. II. 8. 4) Miscellaneae Observationes in Auctores vett. et recentt. ab eruditis Britannis a. 1731 edi coeptae, cum notis et auct. var. VV. DD. Amstel. 1732-39. X. voll. 8. (Burmanni maxime cura). Miscellaneae observationes criticae novae in auctt. vett. et recentt. in Belgio collectae et proditae (cur. Dorvillii). Amst. 1740-45. IX. Tomi III. voll, Tomi X. XI. XII. 1751. His nuper successerunt Saxii, venerabilis senis, studio, Acta literaria societatis Rheno- Traiectinae. Tom. I. L. B. 1793. II. 1795. 8.

[ocr errors]
[ocr errors]

+

3) Musei Oxoniensis litterarii conspectus (cur. Tho, Burgefs) Ox. 1792. 8. Musei Oxon. litterarii speciminum, fascic. secundus. Lond. 1797. 8. Antiquius est Ferd. Stoschii Museum criticum. Optarunt autem multi, ut Gruterianae similis ederetur Lampas s. Thesaurus Criticus, quo, qui iam rariores fieri incipiunt, aut in paucissimorum manus peruenerunt, libelli critici minores continerentur. Quam ipsam in rem hi Commentarii poterunt prodesse.

[ocr errors][merged small][merged small]

tiones philologorum aut ineditae aut minus divulgatae, quoddam promtuarium: constituimus iam dudum utrique satisfacere desiderio, atque coniuncta plurium, qui his litteris occupantur, amicorum opera, commentarios edere, et commentationes et iudicia librorum complexuros, copia iusta et varietate probabiles. Cui consilio cum et aliae, de quibus dicere non necessarium est visum, et temporum ipsorum rationes obstitissent, non nisi ineunte hoc saeculo operis initium facere li. cuit. Continebit autem illud

1. Obseruata atque disputata cum de uniuersa, quantum illa patet, philologia. eiusque singulis partibus et locis, praesidiis et adiumentis, etiam historia, geographia vetere, archaeologia etc. tum de scriptoribus antiquis, eorum legendorum et explicandorum praeceptis, locis singulis, verbis, argumentis critice examinatis.

2. Iudicia de aliorum sententiis in hoc genere atque inventis, errorumque, si qui commissi fuerint, modestas castigationes.

3. Codicum, nondum tractatorum aut non diligenter collatorum, lectiones; editionum etiám, quarum critica sit auctoritas, vel examina instituta vel varieta- · tes excerptas.

4. Libellos acadd. scholasticosve, nunc integros repetitos, nunc in compendium redactos.

5. Commentationes, quae in diariis aliisque eius generis libris, siue patria siue alia lingua scriptis, leguntur, et ad humanitatis litteras pertinent, partim omnes in latinum sermonem conversas, partim excerptas.

6. Animaduersiones, quae in ephemeridibus litter. aliisque libris criticis, recens editorum librorum occasione, propositae sunt, collectas, versas, et si visum fuerit, examinatas.

7. Maiorum librorum philologg. atque editionum et versionum classicorum auctorum recensiones atque catalogos plenissimos. Qua in re ita versabimur, ut, quamprimum in manus nostras venerint, de iis ad lectores referamus, et praestantiorum quidem copias uberius explicemus, leviorum rationes brevissime indicemus. Et de iis quidem, quae superiori anno edita sunt, paucissima his prioribus partibus dicentur. 8. Specimina novarum éditionum aliorumque labo rum, atque relationes de recens inventis, susceptis, profligatis, quaesitis et in disceptationem vocatis, COdicibus descriptis et examinatis, quaeque eius generis sunt alia.

I

Iam, etsi operam suam primum coniunxerunt ii, qui vel olim adscripti fuerunt philologicae societati, vel nunc cummaxime eam constituunt: tamen et speramus, communium litterarum causa, et maiorem in modum petimus, ut, quicunque doctrinae suae exquisitae copiis et subtilis iudicii acumine has litteras ornare, et, quae interdum animadverterint, quae emendanda viderint, cum aliis communicare, quae utiliter fuerint suscepta aut inventa, narrare, voluerint, ii his commentariis sua committant, quibus vere hoc litterarum genus adiuuetur. Ita enim eveniet, ut, quae ad uberrimos philologiae omnis thesauros augendos nuper collata fuerint conferrique potuerint, ea his commentariis et contineantur et adserventur. Quorum ratio et usus ut eo latius pateret, neque ad patriam modo sed exteras etiam spectaret regiones, latina in iis oratione uti non dubitavimus, quamquam fuerunt, qui nostrae aetatis ingenium huic consilio minus favere existimarent. Enimvero intelleximus, omnino non probatum iri illos Commentarios iis, quibus vernacula unice placeant, quique in liminibus philologiae substiterint.

[ocr errors]

II.

Historia, consilia, et instituta philologi cae societatis eiusque exercitationum.

Quum

uum manissimorum virorum, qui hanc societatem vel ornarunt olim vel nunc ornant, et consilio et operae primum illud debeatur, quod hi prodeunt commentarii, quumque saepe, interdum etiam paullo acerbius, monitus ille fuerit, cuius studio coiit ante hos XVII. annos illa societas, ut leges eius atque exercitationes innotescere omnibus iuberet: non abs re visum est, nunc, cum nihil obesse videremus, illud agere, quod, quo minus fieret tum, um postularetur, variae neque leues impediuerunt causae. Etenim anno superioris saeculi LXXXIV. cum non modo philologiae stu. dia acerrima inter nos vigerent, sed agerentur etiam consilia praeparandorum magis atque rectius instituendorum eorum iuvenum, qui scholis olim maioribus minoribusve operam dicarent suam, condita est et constituta haec societas, cui, qui tum nomen dederunt, amplissimis nunc et muneribus praesunt plerique et laudibus condecorantur. Fuerunt autem tum octo numero, postea înterdum etiam plures. Neque enim ab eo inde tempore aut interruptae unquam sunt et intermissae societatis exercitationes, aut studia enervata iacuerunt; quamquam, ut fit in rebus humanis, non eadem semper vis, idem vigor, et ardor, eminuit. Sed, quae tum, cum primum iniretur, communi consilio, scripta sunt huic societati praecepta, fuerunt haec:

[ocr errors]

Exercitationes ipsae, quarum instituendarum causa Societas amicorum singulis hebdomadibus bis convenit, versantur in eo, ut unus ex eorum numero, pro ordine semel constituto, locum aliquem scriptoris antiqui, qui ab ipso lectus et aliquot diebus ante indicatus reliquis amicis sit, praesentibus et illis et eo, qui his exercitationibus praeest, interpretetur, cognoscat que ex ipsorum monitis, quid recte aut minus recte intellectum et dictum fuerit. Iam primum omnium quaeri potest de consilio, cur haec omnia instituantur."

I. Consilia.

,,Et primo quidem neminem fugit, eum, qui commentari in locum aliquem et eum aliis explicare studeat, ipsum eum melius intelligere et omnia rectius percipere oportere, quam qui ipse eum solus legat. Is enim multa putat se bene cepisse, quorum tamen vim non satis, aut omnino non, perceperit, quibus sensum tribuerit prorsus alienum. Sed interpretatio loci, quam ipse suscipere debet, cogit eum et de singulis verbis et de nexu eorum et de loci sensu et de vera eius lectione, denique de rebus, quae a scriptoribus proferuntur, cogitare diligentius secum, ut, adhibito iusto labore, clara omnia et perspicua reddantur.

Quae res ut intelligentiam multorum locorum et scriptorum recte adiuvat: ita etiam optime docet, quomodo in interpretando sit utiliter versandum. Nam si vel maxime alios audiveris, et peritissimos, auctorum veterum interpretes; si vel omnes cognovèris sanae interpretationis scriptorum et sacrorum et barbarorum leges: tamen, nisi accesserit usus et exercitatio, optima omnium rerum magistra, non facile erit, leges istas sequi et proposita exempla imitari. Qui vero quendam

1

!

« PreviousContinue »