Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

CATO MAJOR SIVE DE SENECTUTE, LAELIUS SIVE DE AMICITIA,

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC: LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY. M.DCCC.LX.

CUM

M. TULLII CICERONIS

CATO MAJOR SIVE DE SENECTUTE

AD

T. POMPONIUM ATTICUM.

I. 1. O Tite, si quid ego adjûro curamve levasso
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,

Ecquid erit praemi?

Licet enim mihi versibus eisdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum

Ille vir haud magna cum re, sed plenu' fidei.

Quamquam certo scio, non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque.

Novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse sed humanitatem et prudentiam intelligo. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus meipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et major est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2. Hoc enim onere quod mihi commune tecum est aut jam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et meipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, quum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita jucunda hujus libri confectio fuit ut non modo omnes absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et jucundam senectutem. Nunquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere. 3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus: hunc librum de senectute ad te misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut

Aristo Chius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo majorem auctoritatem haberet oratio. Apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantes quod is tam facile senectutem ferat, iisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito Graecis litteris quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Jam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam.

II. 4. SCIPIO. Saepenumero admirari soleo cum hoc C. Laelio tum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod nunquam senectutem tibi gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. CATO. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, iis omnis aetas gravis est: qui autem omnia bona a se ipsi petunt, iis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putavissent. Primum, quis coegit eos falsum putare? Quid enim citius adolescentiae senectus quam pueritiae adolescentia obrepit? Deinde, quî minus gravis esset iis senectus, si octingentesimum annum agerent quam octogesimum ? Praeterita enim aetas quamvis longa quum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. 5. Quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua non veri simile est, quum ceterae partes aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et tamquam in arborum bacis terraeque frugibus maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti.

« PreviousContinue »