Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1898, May 20. Transferred to 19) Divinity School,

1891, June 29.

From the Library of Prof. E. H. Gurney.

601 Fe DOWLING

EPISTOLA AD LECTOREM.

QUUM possim meum propositum in hoc tractatu

componendo paucis explicare, non est quod te, Lector benevole, longa præfatione morer. Quem hic in usum tibi offero, libellus nec præcone indiget, neque, ut spero, defensore. Nullam enim laudem nisi diligentiæ atque utilitatis sibi arrogat. Bona igitur tua venia mihi liceat, omissis ambagibus, in medias res te rapere.

Incipiente duodevigesimo sæculo, clarissimus THOMAS ITTIGIUS, Lipsiensis, vir de studiis Ecclesiasticis optime meritus, Tractatum de Bibliothecis et Catenis Patrum, variisque veterum Scriptorum Ecclesiasticorum collectionibus in publicam lucem edidit. In hoc libro doctissimus ille auctor omnes editiones Bibliotheca

a D. Thomæ Ittigii de Bibliothecis et Catenis Patrum, variisque veterum Scriptorum Ecclesiasticorum collectionibus

Basileensibus, Tigurinis, Parisiensibus, Coloniensibus, Lugdunensibus, Leidensibus, Ingolstadiensibus, Antverpiensibus,

rum Patrum usque ad suum tempus typis vulgatas enumerat, ac de monumentis in eis contentis magna cum industria disserit. Sub Bibliothecarum Patrum nomine omnes Collectiones opera Scriptorum Ecclesiasticorum complectentes intelligit. Nam Dacherii Spicilegium, Mabillonii Analecta, Cotelerii Græcæ Ecclesiæ Monumenta, et plurimæ aliæ Collectiones quæ sibi nomen Bibliothecarum Patrum minime vindicant,

apud illum Tractatum recensentur. Immo ipse se

omnes Collectiones Monumentorum ad res Ecclesiasticas pertinentium, nulla titulorum habita ratione suo in opere comprehendere profitetur.

De magna Tractatus Ittigiani utilitate mira inter viros eruditos consensio. Librum mole parvum ad manum habere, qui titulos monumentorum in plurimis ingentibus voluminibus (quæ nusquam aut fere nusquam nisi apud magnas bibliothecas viris literatis patent) contentorum indicet, plurimi faciendum est: Hoc tamen est, quod Ittigii opusculum præstat.

Sed tempus, quamvis rerum edax, molem librorum impressorum quotidie auget. Post ætatem qua Ittigius suum scripsit Tractatum, plures Scriptorum Ecclesias

Romanis, Venetis, Mediolanensi, Moguntinis, Boni-Fontis, Insulana, Divionensi, Rotomagensi, Tolosana, Londinensibus, Dubliniensi, Oxoniensi, Lovaniensibus, Trajectensi, Genevensibus, Hamburgensibus, Cygneis, Lip

siensibus, et aliis Tractatus variis observationibus et ani. madversionibus refertus. Lipsiæ, Sumptib. Hæred. Friderici Lankisii. Anno MDCCVII. In 8vo.

ticorum in lucem prodierunt Collectiones, quarum haud paucæ varia magni momenti vetera monumenta publici juris fecerunt. Sæculum superius, atque etiam hoc

nostrum gravida messe talium librorum Rempublicam literariam oneravit. Recentiores autem hoc genus Collectiones minus notæ sunt, quia nullus ortus est Ittigii imitator, qui novum de Bibliothecis Patrum tractatum elaboraret.

Haud quidem defuerunt qui titulos saltem illorum operum vulgaverint. Vir eximius Joannes Albertus Fabricius, talibus in studiis inter Protestantes facile princeps, indices etiam plurium Collectionum Ecclesiasticarum suæ Bibliothecæ Græcæ inseri curavit. Georgius Christophorus Hamberger qui "de Scriptoribus præcipuis ob orbe condito usque ad annum post Christum natum MD." librum b Germanice scripsit, Collectiones Scriptorum Ecclesiasticorum (Samlungen der Kirchenschribenten, Tom. I. pp. 173-184.) enumeravit. Doctissimus Joannes Georgius Walchius titulos omnium Collectionum usque ad suum tempus typis vulgatarum in sua Bibliotheca Patristica collocavit. Ac clarissimus Joannes Traug. Lebr. Danzius, qui quinque ante annis nova editioned Walchiani operis omnes

b M. Georg Christoph Hambergers zuverlässige Nachrichten von den vornehmsten Schriftstellern vom Anfange der Welt bis 1500. Lemgo, 1756.

c Jenæ, 1770.

d Jo. Georgii Walchii Bibli

otheca Patristica Litterariis Annotationibus instructa. Editio nova emendatior et multum auctior adornata ab Jo. Traug. Lebr. Danzio, D. Theol. et Jur. Prof. Theol. Jenæ, 1834.

« PreviousContinue »