Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

14. Priores literæ tuæ, vir ornatiffime, tum mihi funt datæ, cum tabellarius vefter diceretur jamjam rediturus: quo factum eft, ut refcribendi eo tempore facultas nulla effet id vero quamprimum facere cogitantem inopinatæ quædam occupationes excepere; quæ nifi accidiffent, librum profecto, defenfionis licet titulo munitum, non ita nudum ad te fine excufàtione mififfem; cum ecce tuæ ad me alteræ, in quibus pro mumeris tenuitate fatis fupérque gratiarum funt actæ. Et erat quidem haud femel in animo, Latinis tuis noftra reponere; ut qui fermonem noftrum exteris omnibus, quos ego quidem novi accuratius ac fœelicius addidiceris, ne quam occafionem eundem quoque fcribendi, quod æque te arbitror accurate poffe, amitteres. Verum id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio fit. De argumento quod fcribis, plane mecum fentis, clamorem iftiufmodi ad coelum fenfus omnes humanos fugere: quo impudentior fit is, neceffe eft, qui audiffe fe eum tam audacter affirmaverit. Is autem quis fit, fcrupulum injecifti: atqui dudum, cum aliquoties hac de re effemus inter nos locuti, tuque recens ex Hollandia huc veniffes, nulla tibi de authore dubitatio fubeffe videbatur; quin is Morus fuiffet: eam nimirum iis in locis famam obtinuiffe, neminem præterea nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc demum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti tractatione vellem equidem (quid enim diffimulem) abs te non diffentire; id pene ut audeam quid eft quod perfuadere facilius poffit, quam virorum, qualis tu es, cordatorum fincerum judicium, omnísque expers adulationis laųdatio? Ad alia ut me parem, nefcio fane an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis afferenda libertate nobilius aut utilius effe poffit?) fiquidem per valetudinem et hanc luminum orbitatem, omni fenectute graviorem, fi denique per hujufmodi rabularum clamores licuerit, facile induci potero: neque enim iners otium unquam mihi placuit, et hoc cum libertatis adverfariis inopinatum certamen, diverfis longe, et amoenioribus omnino

me

me ftudiis intentum, ad fe rapuit invitum; ita tamen ut rei geftæ, quando id neceffe erat, nequaquam pœniteat: nam in vanis operam confumpfiffe me, quod innuere videris, longe abeft, ut putem. Verum de his alias; tu tandem, vir doctiffime, ne te prolixius detineam, vale; meque in tuis numera.

Westmonafterio, Julii 6, 1654.

LEONARDO PHILARE Athenienfi.

1

15. Cum fim à pueritia totius Græci nominis, tuarúmque in primis Athenarum cultor, fi quis alius, tum una hoc femper mihi perfuafiffimum habebam, fore ut illa urbs præclaram aliquando redditura vicem effet benevolentiæ erga fe meæ. Neque defuit fane tuæ patriæ nobiliffimæ antiquus ille genius augurio meo; deditque te nobis et germanum Atticum et noftri amantiffimum: qui me, fcriptis duntaxat notum, et locis ipfe disjunctus, humaniffime per literas compellaveris, et Londinum poftea inopinatus adveniens, visensque non videntem, etiam in ea calamitate, propter quam confpectior nemini, defpectior multis fortaffe fim, eadem benevolentia profequaris. Cum itaque author mihi fis, ut vifus recuperandi fpem omnem ne abjiciam, habere te amicum ac neceffarium tuum Parifiis Tevenotum medicum, in curandis præfertim oculis præftantiffimum, quem fis de meis luminibus confulturus, fi modo acceperis à me unde is caufas morbi et fymptomata poffit intelligere; faciam equidem quod hortaris, ne oblatam undecunque divinitus fortaffis opem repudiare videar. Decennium, opinor, plus minus eft, ex quo debilitari atque habefcere visum sensi, eodémque tempore lienem, visceráque omnia gravari, flatibufque vexari: et mane quidem, fiquid pro more legere cœpiffem, oculi ftatim penitus dolere, lectionemque refugere, poft mediocrem deinde corporis exercitationem recreari; quam afpexiffem lucernam, iris quæ dam yifa eft redimere: haud ita multò poft finiftra in parte oculi finiftri (is enim oculus aliquot annis prius altera nubilavit) caligo oborta, quæ ad latus illud fita erant,omnia eripiebat. Anteriora quoque, fi dexterum forte oculum claufiffem, minora vifa funt. Deficiente per hoc fere tri

I

ennium

ennium fenfim atque paulatim altero quoque lumine, aliquot ante menfibus quam vifus omnis aboleretur, quæ immotus ipfe cernerem, vifa funt omnia nunc dextrorfum, nunc finiftrorfum natare; frontem totam atque tempora inveterati quidem vapores videntur infediffe; qui fomnolenta quadam gravitate oculos, à cibo præfertim ufque ad vefperam, plerunque urgent atque deprimunt; ut mihi haud raro veniat in mentem Salmydeffii vatis Phinei in Argonauticis,

κάρος δέ μιν αμφεκάλυψεν

πορφύρεος γαίαν δε πέριξ ἐδόκησε φερεσθαι

[ocr errors]

νειόθεν, ἀβληχρῶ δ' επι κώματι κέκλι ̓ ἄναυδος.

Sed neque illud omiferim, dum adhuc vifus aliquantum fupererat, ut primum in lecto decubuiffem, meque in alter utrum latus reclinaffem, confueviffe copiofum lumen claufis oculis emicare; deinde, imminuto indies vifu, colores perinde obfcuriores cum impetu et fragore quodam intimo. exilire; nunc autem, quafi extincto lucido, merus nigror, aut cineraceo distinctus, et quafi intextus folet fe affun dere: caligo tamen quæ perpetuo obverfatur, tam noctu, quam interdiu, albenti femper quam nigricanti propior videtur; et volvente fe oculo aliquantillum lucis quafi per rimulam admittit. Ex quo tametfi medico tantundem quoque fpei poffit elucere, tamen ut in re plane infanabili, ita me paro atque compono; illudque fæpe cogito, cum deftinati cuique dies tenebrarum, quod monet fapiens multi fint, meas adhuc tenebras, fingulari Numinis benignitate, inter otium et ftudia, vocéfque amicorum, et falutationes, illis lethalibus multo effe mitiores. Quod fi, ut fcriptum eft, non folo pane vivet homo, fed omni verbo prodeunte per os Dei, quid eft, cur quis in hoc itidem non acquiefcat, non folis fe oculis, fed Dei ductu an providentia fatis oculatum effe. Sane dummodo ipfe mihi profpicit, ipfe mihi providet, quod facit, meque per omnem vitam quafi manu ducit atque deducit, ne ego meos oculos, quandoquidem ipfi fic vifum eft, libens feriari juffero. Teque, mi Philara, quocunque res ceciderit, non minus forti et confirmato animo, quam fi Lynceus effem, valere jubeo. Westmonafterio, Septemb. 28, 1654. K

VOL. VI.

LEONI ab Aizema.

16. Pergratum eft eandem adhuc memoriam retinere te mei, quam antea benevolentiam, dum apud nos eras, me femel atque iterum invifendo, perhumaniter fignificafti. Ad librum quod attinet de divortiis, quem dediffe te cuidam Hollandice vertendum fcribis, mallem equidem Latine vertendum dediffes: nam vulgus opiniones nondum vulgares, quemadmodum excipere foleat, in iis libris expertus jam fum. Tres enim ea de re tractatus olim fcripfi: primum duobus libris, quibus doctrina et difciplina divortii, is enim libro titulus eft, diffuse continetur: alterum qui Tetrachordon infcribitur, et in quo quatuor præcipua loca fcripturæ fupra ea doctrina quæ funt, explicantur: tertium, Colasterion, in quo cuidam fciolo refpondetur. Quem horum tractatum vertendum dederis, quamve editionem, nefcio; nam eorum primus bis editus eft, et posteriori editione multo auctius. Qua de re nifi certior jam factus fis, aut fi quid à me aliud velle te intellexero, ut vel editionem correctiorem, vel reliquos tractatus tibi mittam, faciam fedulo et libenter. Nam mutatum in iis quicquam aut additum non eft in præfentia quod velim. Itaque fi in tua fententia præftiteris, fidum ego mihi interpretem, tibi faufta omnia exopto.

[ocr errors]

Weftmonafterio, Feb. 5, 1654.

EZECHIELI SPANHEMIO Genevenfi.

17. Nefcio quo cafu acciderit, ut literæ tuæ poft paulo minus tres menfes mihi fint redditæ, quam abs te datæ : meis profecto expeditiore prorfus ad te commeatu plane eft opus; quas dum de die in diem fcribere conftituebam, occupationibus quibufdam continuis impeditus, in alterum fere trimestre fpatium procraftinaffe me fentio. Tu vero ex hac mea tarditate refcribendi velim intelligas, benevo lentiæ erga me tuæ non refrixiffe gratiam, fed eo altius infediffe memoriam, quo fæpius atque diutius de officio meo viciffim tibi reddendo indies cogitabam. Habet hoc faltem

officii

officii tarda folutio quo fe excufet, dum clarius confitetur deberi, quod tanto poft tempore, quam quod ftatim perfolvitur. Illa te imprimis literarum initio non fefellit de me opinio; non mirari fi à peregrino homine falutor: neque enim rectius de me fenferis, quam fi fic existimes, neminem me verum bonum in peregrini aut ignoti numero habere. Talem te effe facile mihi perfuadetur, cum quòd patris doctiffimi atque fanctiffimi es filius, tum quod à viris bonis bonus exiftimaris, tum denique quod odifti malos. Cum quibus, quandoquidem mihi quoque bellum effe con tigit, fecit pro humanitate fua Calandrinus, déque mea fententia, ut fignificaret tibi, pergratum mihi fore, fi contra communem adverfarium tua fubfidia mecum communicaffes. Id quod his ipfis literis perhumaniter fecifti, quarum partem, tacito authoris nomine, tuo erga me ftudio confifus, in defenfionem meam pro teftimonio inferere non dubitavi. Quem ego librum, ut primum in lucem prodierit, fi quis erit cui recte poffim committere, mittendum ad te curabo. Tu interim quas ad me literas destinaveris, Turrettino Genevenfi Londini commoranti, cujus illic fra trem nofti, haud fruftra, puto, infcripferis: per quem ut ad vos hæ noftræ, ita ad nos veftræ, commodiffime perve nerint. De cætero fcias velim, et te plurimi tuo merito a me fieri, meque uti porro abs te diligar, imprimis velle. Weftmonafterio, Martii 24, 1654.

HENRICO OLDENBURGO Bremenfium ad Sen. A. Oratori.

18. Occupatiorem repererunt me tuæ literæ quas ado. lefcens Ranaleius attulit, unde cogor effe brevior quam vellem: tu vero quas abiens promiferas, eas ita probe reddidisti, ut æs alienum nemo fanctius ad calendas, credo, perfolviffet. Seceffum iftum tibi, quamvis mihi fraudi fit, tamen quoniam tibi effe voluptati, gratulor; tum illam quoque fœlicitatem animi tui, quem ab urbano vel ambitione vel otio ad fublimium rerum contemplationem_tam facile potes attollere. Quid autem feceffus ille conferat, præter librorum copiam, nefcio: et quos illic nactus es ftudiorum focios, eos fuopte ingenio potius quam difciplina loci tales effe exiftimem; nifi forte ob defiderium tui ini

K 2

quior

« PreviousContinue »