Page images
PDF
EPUB

petusque hoftium ex ipforum fententia fuccedere non finet, quicquid reges et cardinale's turbarum meditentur aut ftruant. Synodo interea proteftantium Laodunenfi, propediem, ut fcribis, convocandæ, precor id, quod nulli adhuc fynodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; fœlicem autem huic nunc fatis futurum, fi nihil aliud decreverit, quam ejiciendum effe Morum. De adverfario pofthumo fimul ac prodierit, fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale.

Weftmon. Decemb. 20. 1659.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

30. Quod longo intervallo ad me fcribis, modeftiffime tu quidem te excufas, qui poffis ejufdem delicti me rectius accufare: ut haud fciam profecto utrum non deliquiffe te, an fic excufaffe, maluerim. Illud tibi in mentem cave veniat; me gratitudinem tuam, fi qua mihi abs te debetur, literarum affiduitate metiri: tum te gratiffimum adverfus me effe fenfero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo ftudiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnafio quod es ingreffus, recte fecifti ; fed viam fcito illam virtutis ac vitii communem; illuc progrediendum, ubi via in bivium fe fcindit. Teque fic.comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amona ac florida, illam arduam ac difficilem, qui folius virtutis clivus eft, tua fponte libentius, etiam cum labore ac periculo, poffis afcendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

Weftm. Decemb. 20. 1659.

Ornatiffimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Brandenburgici Confiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac peftilenti, abreptum me quoque, ut fcribis, ex rumore præfertim aliquo credidifti, mirum non eft; atque

ille rumor apud veftros, ut videtur, homines, fi ex eo quod de falute mea foliciti effent, increbuit, non difplicet; indicium enim fuæ erga me benevolentiæ fuiffe exiftimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita reftat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo veniffe in mentem mei, pergratum eft; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem fufpicionem videris, oblitum mei te potius effe, qui tot virtutum diverfarum conjugium in me, ut fcribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerofam nimis prolem expavefcerem, nifi conftaret in re arcta, rebufque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametfi earum una non ita belle charitatem hospitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria eft, ubicunque eft bene. Finem faciam, fi hoc prius abs te impetravero, ut, fi quid mendofe defcriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorfus nefcienti velis imputare; cui fingulas plane literulas annumerare non fine miferia dictans coge. bar. Tua interim viri merita, quem ego adolefcentem fpei eximiæ cognovi, ad tam honeftum in principis gratia provexiffe te locum, gaudeo, cæteraque faufta omnia et cupio tibi, et fpero. Vale.

Londini, Aug. 15. 1666.

JOANNIS

MILTONII

Prolufiones quædam Oratoriæ.

IN COLLEGIO, &c.

Utrum Dies an Nax præftantior fit?

Scriptum poft fe reliquere paflim nobiliffimi quique rhetoricæ magiftri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, five demonstrativo, five deliberativo, five judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri poffe auditorum animos, nec caufam ex fententia fuccedere. Quod fi res ita eft, quam fane, ne vera diffimulem, eruditorum omnium confenfu fixum ratumque novi, miferum me! ad quantas ego hodie redactus fum anguftias! qui in ipfo orationis limine vereor ne aliquid prolaturus fim minime oratorium, et ab officio oratoris primo et præcipuo neceffe habeam abfcedere. Etenim qui poffim ego veftram fperare benevolentiam, cum in hoc tanto concurfu, quot oculis intueor tot ferme aspiciam infesta in me capita; adeo ut orator veniffe videar ad non exorabiles. Tantum potest ad fimultates etiam in fcholis æmulatio, vel diversa studia, vel in eifdem ftudiis diverfa judicia fequentium; ego vero folicitus non fum,

Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem prætulerint; nugæ.

Veruntamen ne penitus defpondeam animum, fparfim video, ni fallor, qui mihi ipfo afpectu tacito, quam bene ve lint, haud obfcure fignificant; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperi

torum

orum centuriis, in quibus nihil mentis, nihil rectæ rationis, nihil fani judicii inest, ebullienti quadam et plane ridenda verborum fpuma fefe venditantibus; à quibus fi emendicatos ab novitiis authoribus centones dempferis, Deum immortalem! quanto nudiores Leberide confpexeris, et exhaufta inani vocabulorum et fententiuncularum fupellectile, unde ygù péyyoda, perinde mutos ac ranuncula Seriphia. At ô quam ægre temperaret à risu vel ipfe, fi in vivis effet, Heraclitus, fi forte hofce cerneret, fi Diis placet, oratorculos, quos paulo ante audiverit cothurnato Euripidis Orefte, aut furibundo fub mortem Hercule grandiora eructantes, exhaufto tandem vocularum quarundam tenuiffimo penu, pofito incedere fupercilio, aut retractis introrfum cornibus, velut animalcula quædam abrepere. Sed recipio me paululum digreffus. Si quis igitur eft qui, fpreta pacis conditione, ovdov Toλéμov mihi indixerit, eum ego quidem in præfentía non dedignabor orare et rogare, ut femota paulifper fimultate, æquabilis adfit certaminis hujus arbiter; neve oratoris culpa, fi qua eft, caufam quam optimam et præclariffimam in invidiam vocet. Quod fi mordaciora paulo hæc et aceto perfufa nimio putaveritis, id ipfum de induftria feciffe me profiteor: volo enim ut initium orationis meæ primulum imitetur diluculum; ex quo fubnubilo fereniffima fere nafcitur dies. Quæ an nocte præftantior fit, haud vulgaris utique agitatur controverfia, quam quidem mearum nunc eft partium, auditores, penfique hujus matutini, accurate et radicitus excutere; quamvis et hæc prolufioni poeticæ, quam decertationi oratoriæ, magis videatur idonea: at at noctémne dixi cum die ftruxiffe lites? Quid hoc rei eft? quænam hæc molitio? numnam antiquum Titanes redintegrant bellum, Phlegræi prælii inftaurantes reliquias? an terra novam in fuperos deos enixa est portentofæ magnitudinis prolem? an vero Typhoeus injectam Ætnæ montis eluctatus eft molem? an denique, decepto Cerbero, catenis adamantinis fubduxit fe Briareus? quid eft aliquando tandem, quod deos manes ad cœleftis imperii fpem jam tertiò erexerit? adeone contemnendum Jovis fulmen? adeon' pro nihilo putanda Palladis invicta virtus, qua tantam olim inter terrigenas fratres edidit ftragem? exciditne animo infignis ille per cœli templa Liberi VOL. VI.

L

patris

[ocr errors]

patris ex profligatis gigantibus triumphus? neutiquam fanè meminit illa probe, nec fine lachrymis, confternatos plerofque à Jove fratres fuperftitefque cæteros ufque ad penitiffimos inferorum receffus in fugam actos; et certe jam nihil minus quam bellum adornat trepida, querelam potius et lites inftruit, atque pro more mulierum post rem unguibus et pugnis fortiter geftam ad colloquium feu verius ad rixam venit, periclitura, opinor, linguáne plus an armis valeat. At vero quam inconfultò, quam arroganter, quamque debili caufæ titulo præ die fummam rerum ambiat, expedire feftino. Video fiquidem et ipfam diem galli cantu expergefactam, curfu folito citatiori adproperaffe ad fuas laudes exaudiendas. Et quoniam unufquifque hoc imprimis ad honores et decus conferre arbitratur, fi ab ge'nerofis natalibus et prifco regum vel deorum fanguine oriundum fe compererit. Videndum primo utra genere fit clarior, mox quænam antiquitate honoratior; dein hæc an illa humanis ufibus accommodatius inferviat. Apud ve'tuftiffimos itaque mythologiæ fcriptores memoriæ datum reperio, Demogorgonem deorum omnium atavum (quem eundem et Chaos ab antiquis nuncupatum hariolor) inter alios liberos, quos fuftulerat plurimos, Terram genuiffe; hac, incerto patre noctem fuiffe prognatam; quamvis paulo aliter Hefiodus eam chaogenitam velit hoc monafticho.

Ἐξ χάεος δ' Ερεβόςε μέλαινά τε νύξ ἐγένονλο.

Hanc, quocunque natam, cum adoleverat ad ætatem nuptiis maturam, pofcit fibi uxorem Phanes paftor; annuente matre, refragatur illa, negatque fe ignoti viri et nufquam "vifi, moribufque infuper tam longe diverfis concubitum inituram. Repulfam Phanes ægre ferens, vcrfo in odium amore, nigellam hanc Telluris filiam per omnes orbis terrarum tractus ad necem fequitur indignabundus. Illa vero quem amantem fprevit, eum hoftem non minus tremit; propterea ne apud ultimas quidem nationes, et disjuncta quam maxime loca, immo ne in ipfo finu parentis fatis fe tutam rata, ad inceftos Erebi fratris amplexus furtim et clanculum fe corripit; timore fimul gravi foluta, maritum

que

« PreviousContinue »