Page images
PDF
EPUB

mediocriter me pellexit, et invitavit ad has partes fubeun. das veftra, vos qui ejufdem eftis mecum collegii, in me nuperrrime comperta facilitas, cum enim ante præteritos menfes aliquam multos oratorio apud vos munere perfuncturus effem, putaremque lucubrationes meas qualefcunque etiam ingratas propemodum futuras, et mitiores habituras judices acum et Minoa, quam è vobis fere quemlibet, fane præter opinionem meam, præter meam fi quid erat fpeculæ, non vulgari fecuti ego accepi, imo ipfe fenfi, omnium plaufu exceptæ funt, immo eorum, qui in me alias propter ftudiorum diffidia effent prorfus infenfo et inimico animo generofum utique fimultatis exercendæ genus, et regio pectore non indignum; fiquidem cum ipfa amicitia plerumque multa inculpate facta detorquere foleat, tunc profecto acris et infesta inimicitia errata forfitan multa, et haud pauca fine dubio indiferte dicta, leniter et clemen-> tius quam meum erat meritum interpretari non gravabatur. Jam femel unico hoc exemplo vel ipfa demens ira mentis compos fuiffe videbatur, et hoc facto furoris infamiam abluiffe. At vero fummopere oblector, et mirum in modum voluptate perfundor, cum videam tanta doctiffimorum hominum frequentia circumfufum me, et undique ftipatum : et rurfus tamen cum in me defcendo, et quafi flexis intror. fum oculis meam tenuitatem fecretus intueor, equidem fæpius mihimet foli confcius erubefco et repentina quædam ingruens moeftitia fubfilientem deprimit et jugulat lætitiam. Sed nolite, academici, fic me jacentem et confternatum, et acie oculorum veftrorum tanquam de cœlo tactum, nolite quæfo fic deferere; erigat me femianimum, quod poteft, et refocillet veftri favoris aura, ita fiet, ut, vobis authori bus, non admodum grave fit hoc malum; at remedium mali vobis exhibentibus, eo jucundius et acceptius; adeo ut mihi fuerit perquam gratum fic fæpius examinari, modo liceat à vobis recreari me toties et refici. At ô interim fingularem in vobis vim, atque eximiam virtutem, quæ tanquam hafta illa Achillea, Vulcani munus, vulnerat et medicatur! Cæterum nec miretur quifpiam, fi ego tot eruditione infignes viros, totumque pene academiæ florem huc confluxiffe, tanquam inter aftra pofitus triumphem; vix etenim opinor plures olim Athenas adventaffe ad audiendum duos oratores fummos Demofthenem et Æfchinem de

princi

3

principatu eloquentiæ certantes, nec eam unquam fœlicitatem contigiffe peroranti Hortenfio, nec tot tam egregieliteratos viros condecoraffe orantem Ciceronem; adeo ut quamvis ego hoc opus minus fœliciter abfolvero, erit tamen mihi honori non afpernando in tanto concurfu conventuque præftantiffimorum hominum vel verba feciffe. Atque herde non poffum ego nunc, quin mihi blandiufcule plaudam, qui vel Orpheo, vel Amphione multo fim meo judicio fortunatior: hi enim chordulis fuavi concentu adfonantibus digitos tantum docte et perite admovebant; eratque in ipfis fidibus, et in apto dextroque manuum motu æqualis utrin que pars dulcedinis: atqui ego fi quid hodie laudis hinc reportavero, ea fane et tota erit et vere mea, tantoque nobilior, quanto ingenii opus vincit ac præftat manuum artificium. Deinde hi faxa, et feras, fylvafque ad fe trahebant, et fi quos homines, rudes illos et agreftes: at ego doctiffimas mihi deditas aures, et ab ore meo pendentes video. Noviffime agreftes illi, et feræ jam fatis notam et complures exauditam fequebantur nervorum harmoniam; vos vero huc rapuit, et jam detinet fola expectatio. Sed tamen academici, hic vos imprimis commonefactos volo, me non hæc gloriofus crepuiffe; utinam enim mihi vel in præfentia concederetur melleum illud, feu verius nectareum eloquentiæ flumen quicquid unquam Attica vel Romana ingenia imbuebat olim, et quafi cœlitus irrorabat, utinam mihi liceret omnem penitus Suade medullam exugere, et ipfius etiam Mercurii fcrinia fuffurari, omnefque elegantiarum loculos funditus exinanire, quo poffim aliquid tanta expectatione, tam præclaro cœtu, tam denique terfis et delicatis auribus dignum adferre. Ecce, auditores, quo me raptat et impellit vehementiffimus ardor et prolubium placendi vobis, quippe de improvifo me provectum fentio in ambitionem quandam, fed eam fane piam, et honeftum, fi hoc fieri poteft, facrilegium. Et certe exiftimo haudquaquam mihi opus effe Mufarum auxilium implorare et expofcere, iis enim me circumfeptum puto, qui Mufas omnes fpirant et Gratias, totumque reor Helicona, et quæcunque funt alia Mufarum delubra ad hunc diem celebrandum omnes fuos effudiffe alumnos; adeo ut credibile fit jam nunc propter eorum abfentiam lugere et deflorefcere Parnaffi lauros; unde profecto fruftra erit Mufas, et Charites, et Libentias ufquam

ufquam terrarum quæritare, quam in hoc loco; quod fi ita fit, neceffe eft protinus ipfam barbariem, errorem, ignorantiam, et omne illud mufis invifum genus quam celerrimè aufugere ad afpectum veftrum, et fub diverfo longe cœlo abfcondere fefe; atque deinde quidem quid obstat, quo minus quicquid eft barbaræ, inculta, et obfoletæ locutionis abigatur exemplò ab oratione mea, atque ego afflatu veftro, et arcano diftinctu difertus et politus fubito evadam. Utcunque tamen vos, auditores, obteftor, ne quem veftrum pœniteat meis paulifper vacaffe nugis; ipfi enim dii omnes, cœleftis politia cura ad tempus depofita, depugnantium homunculorum fpectaculo fæpius interfuiffe perhibentur; aliquoties etiam humiles non dedignati cafus, et paupere hofpitio excepti, fabas et olera narrantur efitaffe. Obfecro itidem ego vos, atque oro, auditores optimi, ut hoc meum quale quale conviviolum ad fubtile veftrum et fagax palatum faciat. Verum etiamfi ego permultos noverim fciolos quibus ufitatiffimum eft, fi quid ignorarunt, id fuperbe et inscite apud alios contemnere, tanquam indignum cui operam impendant fuam: quemadmodum hic dialecticam infulfe vellicat, quam nunquam affequi potuerit; ille philofophiam nihili facit, quia fcilicet formofiffima dearum natura nunquam illum tali dignata eft honore, ut fe nudam illi præbuerit intuendam: ego tamen festivitates et fales, in quibus quoque perexiguam agnofco facultatem meam, non gravabor, ut potero, laudare; fi prius hoc unum addidero, quod fane arduum videtur, et minime proclive, me jocos hodie feriò laudaturum. Atque id non immeritò quidem, quid enim eft quod citius conciliet, diutiufque retineat amicitias, quam amoenum et feftivum ingenium? et profecto cui defunt fales, et lepores, et politulæ facetiæ, haud temere invenietis cui fit gratus et acceptus. Nobis autem, academici, fi quotidiani moris effet indormire et quafi immori philofophiæ, et inter dumos et fpinas logica confenefcere citra ullam enim relaxationem, et nunquam conceffo refpirandi loco, quid, quæfo, aliud effet philofophari, quam in Trophonii antro vaticinari, et Catonis plus nimio rigidi fectam fectari; immo dicerent vel ipfi rufticani, finapi nos victitare. Adde quod, quemadmodum qui lucta et campeftri ludo affuefcunt fe, multo cæteris valentiores redduntur, et ad omne opus paratiores; ita pariter

ufu

[ocr errors]

ufu venit, ut per hanc ingenii palæftram corroboretur nervus animi, et quafi melior fanguis et fuccus comparetur, utque ipfa indoles limatior fiat acutiorque, et ad omnia fequax et verfatilis. Quod fi quis urbanus et lepidus haberi nolit, ne fis hoc illi ftomacho fi paganus et fubrufticus appelletur; et probe novimus illiberale quoddam genus hominum, qui cum ipfi prorfus infulfi fint et infestivi, fuam tacite fecum æftimantes vilitatem et infcitiam, quicquid forte urbanius dictitatum audiunt, id ftatim in fe dici putant; digni fane quibus id vere eveniat, quod injuria fufpicantur, ut fcilicet omnium dicteriis everberantur, pene ufquedum fufpendium cogitent. Sed non valent iftæ hominum quifquilia urbanitatis elegantulæ licentiam inhibere. Vultis itaque me auditores, rationis fundamento fidem exemplorum fuperftruere? ea utique mihi abunde fuppetunt, primus omnium occurrit Homerus ille oriens, et Lucifer cul tioris literaturæ, cum quo omnis eruditio tanquam gemella nata eft; ille enim interdum à deorum confiliis et rebus in cœlo geftis divinum revocans animum, et ad facetias divertens, murium et ranarum pugnam lepidiffime defcripfit. Quinetiam Socrates, tefte Pythio, fapientiffimus ille mortalium, jurgiofam uxoris morofitatem fæpenumero quam urbane perftrinxiffe fertur. Omnia deinde veterum philofophorum diverbia fale fparfa, et lepore venufto paffim legimus referta: et certe hoc unum erat quod antiquos omnes comœdiarum et epigrammatum fcriptores, et Græcanicos et Latinos, æternitate nominis donavit. Quinimo accepimus, Ciceronis jocos et facetias tres libros à Tyrone confcriptos impleviffe. Et cuique jam in manibus eft ingeniofiffimum illud Moria encomium non infimi fcriptoris opus, multæque aliæ clariffimorum hujus memoriæ oratorum de rebus ridiculis extant haud infacetæ prolufiones. Vultis fummos imperatores, et reges, et fortes viros? Accipite Periclem, Epaminondam, Agefilaum, et Philippum Macedonem, quos (ut Gelliano more loquar) feftivitatum et falfe dictorum fcatuiffe memorant hiftorici: ad hos Caium Lælium, Pub. Cor. Scipionem, Cneium Pompeium, C. Julium et Octavium Cæfares, quos in hoc genere omnibus præstitiffe coætaneis author eft M. Tulius. Vultis adhuc majora nomina? ipfum etiam Jovem reliquofque Colites inter epulás et pocula jucunditati fe dantes inducunt poetæ fagacif

fimi veritates adumbratores. Veftra demum, academici, utar tutela et patrocinio, quod mihi erit omnium adinftar ; quippe quam non difpliceant vobis fales et joculi; indicat fatis tantus hodie veftrum factus concurfus, et hoc fane unumquodque caput mihi anntiere videtur; nec mirum eft mehercle feftam hanc ut mundulam urbanitatem omnes probos, fimulque claros viros fic oblectare, cum et ipfa inter fplendidos virtutum Ariftotelicarum ordines fublimis fedeat, et velut in Panthæo quodam diva cum divis fororibus colluceat. Sed forte non defunt quidem barbati magiftri tetrici oppido et difficiles, qui fe magnos Catones, nedum Catunculos putantes, vultu ad feveritatem ftoicam compofito, obftipo nutantes capite anxie querantur omnia nunc dierum commifceri, et in deterius perverti et loco priorum Ariftotelis ab initiatis recens baccalaureis exponendorum, fcommata et inanes nugas inverecunde et intempef tive jactari; hodiernum quoque exercitium à majoribus noftris fine dubio recte et fideliter inftitutum ob infignem aliquem, five in rhetorica, five in philofophia fructum inde percipiendum, nunc nuper in infipidos fales perperam immutari. At vero his quod refpondeatur ad num mihi eft, et in procinctu; fciant enim illi, fi nefciant, literas, cum leges reipub. noftræ literariæ primum effent latæ, ab exteris regionibus vix has in oras fuiffe advectas: idcirco cum Græcæ et Latinæ linguæ peritia impendio rara effet et infolens, expediebat eò acriori ftudio, et magis affiduis exercitationibus ad eas eniti et afpirare: nos autem quandoquidem fuperioribus noftris pejus fumus morati, melius eruditi, opportebit relictis quæ haud multam habent difficultatem ad ea ftudia accedere, ad quæ et illi contuliffent fe, fi per otium licuiffet; nec vos præteriit primos quofque legumlatores duriora paulo fcita, et feveriora quam ut ferri poffint femper edere folere, ut deflectentes et paululum relapfi homines in ipfum rectum incidant. Denique mutata nunc omnino rerum facie, neceffe eft multas. leges, multafque confuetudines fi non antiquari et obfolefcere coanguftari faltem nec per omnia fervari. Verum fi leves iftiufmodi nugæ palam defenfitatæ fuerint et approbatæ, publicamque demeruerint laudem, (fic enim arduis fuperciliis folent dicere) nemo non averfo ab sana et folida eruditione animo eum ad ludicra ftatim et hiftrionalem prope

ma

« PreviousContinue »