Page images
PDF
EPUB

fermo nescio quis, Americanus credo, aut ne humanus quidem, quo cum sæpe leguleios nostros clamitantes audiverim, dubitare, subiit quibus non esset humanum os et loquela, an et his ulli affectus humani adeffent; vereor certe ut poflit nos fancta justitia respicere, vereor ut querelas ullo tempore nostras aut injurias intelligat, quorum lingua loqui nesciat. Quapropter, auditores, si nullum à pueritia diem fine præceptis et diligenti studio vacuum ire finamus, fi in arte,aliena supervacanea otiosa sapienteromittamus, certe intra ætatem Alexandri Magni majus quiddam et gloriofius illo terrarum orbe subegerimus : tantumque aberit quo

minus brevitatem vitp, aut artis tædium incusemus, ut flere et lachrymari promptius nobis futurum credam, ut illi olim, non plures superesse mundos de quibus triumphemus. Expirat ignorantia, jam ultimos videte conatus et morientem luctam ; mortales præcipue gloria tangi, antiquos illos illustres longa annorum series atque decursus eum celebrarit, nos decrepito mundi senio, nos properante rerum omnium occasu premi, fi quid prædicandum æterna laude reliquerimus, nostrum nomen in angufto versari, cujus ad memoriam vix ulla pofteritas succedat, frustra jam tot libros et preclara ingenii monumenta edi quæ vicinus mundi rogus cremarit. Non inficior illud effe poffe verifimile ; at vero non morari gloriam cum bene feceris, id fupra omnem gloriam eft. Quam nihil beavit istos inanis hominum fermo cujus ad abfentes et mortuos nulla voluptas, nullus fenfus pervenire potuit ? nos sempiternum ævum expectemus quod noftrorum in terris faltem benefactorum memoriam nunquam delebit; in quo, fi quid hic pulchre meruimus, præfentes ipfi audiemus, in quo qui prius in hac vita continentiffime acta omne tempus bonis artibus dederint, iisque homines adjuverint, eos singulari et fumma supra omnes fcientia auctos effe futuros multi graviter philosophati sunt. Jam cavillari desinant ignavi quæcunque adhuc nobis in scientiis incerta atque perplexa sint, quæ tamen non tam fcientiæ, quam homini attribuenda funt ; hoc est, auditores, quod et illud nescire Socraticum et timidam scepticorum hesitationem aut refellit, aut consolatur, aut compenfat. Jam vero tandem aliquando quænam ignorantiæ beatitudo? sua fibi habere, à nemine lædi, omni cura et molestia supersedere, vitam secure et quiete, quoad potest, traducere ; verum hæc feræ aut volucris cujuspiam vita est, quæ in altis et penitissimis sylvis in tuto nidulum cælo quamproximum habet, pullos educit, sine aucupii metu in pastum volat, diluculo, vesperique suaves modulos emodu. latur. Quid ad hæc desideratur æthereus ille animi vigor? Exuat ergo hominem, dabitur fane Circæum poculum, ad bestias prona emigret : ad bestias vero? at illæ tam turpem hospitem excipere nolunt, fi quidem illæ five inferioris cujufdam rationis participes, quod plurimi disputarunt, five pollenti quodam instinctu fagaces, aut artes, aut artium simile quoddam apud fe exercent. Namque et canes in perfequenda fera dialecticæ non ignaros effe narratur apud Plutarchum, et fi ad trivia forte ventum sit, plane disjuncto uti fyllogismo. Luscini

molestia menta,

Lusciniam veluti præcepta quædam musices pullis fuis tradere folere refert Aristoteles ; unaquæque fere bestia fibi medica eft, multæ etiam, infignia medicinæ documenta hominibus dedere. Ibis Ægyptia alvi purgandæ utilitatem, hippopotamus detrahendi fanguinis oftendit. Quis dicat astronomiæ expertes à quibus tot ventorum, imbrium, inundationum, serenitatis præsagia petantur ? Quam prudenti et severa ethica supervolantes montem Tau. rum anseres obturato lapillis ore periculofæ loquacitati mo. derantur; multa formicis res domestica, civitas apibus de. bet; excubias habendi, triquetram aciem ordinandi rationem ars militaris gruum effe agnofcit

. Sapiunt altius bestiæ, quam ut fuo cætu et consortio ignorantiam dignentur ; inferius detrudunt. Quid ergo? ad truncos et saxa. At ipsi trunci, ipfa arbusta, totumque nemus ad doctiffima Orphei carmina solutis quondam radicibus festinavere. Sæpe etiam mysteriorum capaces, ut quercus olim Dodoneæ, divina oracula reddidere. Saxa etiam sacræ poetarum voci docilitate quadam respondent : an et hæc aspernantur à se ignorantiam ? Num igitur infra omne brutorum genus, infra stipites et saxa, infra omnem naturæ ordinem licebit in illo Epicureorum non effe requiescere ? Ne id quidem : quandoquidem necesse est, quod pejus, quod vilius, quod magis miserum, quod infimum est, effe ignorantiam? Ad vos venio, auditores intelligentissimi, nam et ipfe fi nihil dixiffem, vos mihi tot non tam arguVOL. VI.

0

menta, quam tela video, quæ ego in ignorantiain usque ad perniciem contorquebo. Ego jam clafficum cecini, vos ruite in prælium ; fummovete à vobis hostem hanc, prohibete vestris porticibus et ambulacris ; hanc si aliquid effe patiamini, vos ipfi illud eritis, quod noítis omnium effe miserrimum. Vestra itaque hæc omnium causa eft. Quare fi ego jam multo fortasse prolixior fuerim, quam pro confuetudine hujus loci liceret, præterquam quod ipfa rei dig. nitas hoc poftulabat, dabitis et vos mihi veniam, opinor, judices, quandoquidem, tanto magis intelligitis in vos quo fim animo, quam vestri studiosus, quos labores, quas vigi, lias vestra causa non recufarim, Pixi,

ARTIS LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO,

AD PETRI RAMI

METHODUM CONCINNATA,

Adjecta est Praxis Analytica, et Petri Rami Vita.

LIBRIS DUOBUS,

1

PRÆFATIO,

Quanquam philofophorum multi, suopte ingenio freti, contempfiffe artem logicam dicuntur, eorum tamen qui vel fibi, vel aliis propter ingenium aut judicium natura mi, nus acre ac perspicax utiliffimam effe fibique diligenter excolendam judicarunt, optime est de ea meritus, ut ego quidem cum Sidneio nostro fentio, Petrus Ramus. Cæteri fere physica, ethica, theologica logicis, effrænata quadam licentia, confundunt. Sed nofter dum brevitatem fectatus est nimis religiose, non plane luci, sed ubertati tamen lucis, quæ in tradenda arte, non parca, fed plena et copiofa effe şebet, videtur defuiffe: id quod tot in eum scripta commentaria testantur. Satius itaque sum arbitratus, quæ ad præcepta artis plenius intelligenda, ex ipfius Rami scholiis dialecticis aliorumque commentariis necessario petenda sunt, ea in ipsum corpus artis, nifi ficubi diffentio, transferre atque intexere. Quid enim brevitate consequimur, fi lux 02

aliunde exhi.

aliunde est petenda ? Præstat una opera, uno fimul in loco artem longiufculam cum luce conjungere, quam minore cum luce brevissimam aliunde illustrare ; cum hoc non minore negotio multoque minus commode hactenus fiat, quam si ars ipsa ut nunc fuapte copia fe fufe explicaverit. Quam artis tradendæ rationem uberiorem ipse etiam Ramus in arithmetica et geometria aliquanto poft à se editis, edoctus jam longiore usu, fecutus est; fuafque ipse regulas interjecto commentariolo explanavit, non aliis explanandas reliquit

. Quorum cum plerique' nescio an nimio commentandi ftudio elati, certe omnis methodi quod in iis mirum fit, obliti, omnia permisceant, poftrema primis, axio. mata fyllogismos eorumque regulas primis quibufque fimplicium argumentorum capitibus ingerere foleant, unde caliginem potius discentibus offundi quam lucem ullam præferri necesse est, id mihi cavendum imprimis duxi, ut nequid præriperem, nequid præpoftere quasi traditum jam et intellectum, nequid nifi fuo loco attingerem ; nihil veritus ne cui forte strictior in explicandis præceptis existimer, dum perpendenda magis quam percurrenda propoRere ftudebam. Nec tamen iis facile affenferim, qui paucitatem regularum objiciunt Ramo, quarum permultæ etiam ex Aristotele ab alüs collectæ, nedum cumulo funt adjectæ, vel incertæ vel futiles, difcentem impediunt atque onerant potius quam adjuvant: ac fiquid habent utilitatis aut salis, id ejusmodi eft, ut suopte ingenio quivis facilius percipiat, quam tot canonibus memoriæ mandatis, addiscat. Multoque minus conftitui, canones quidvis potius quam logicos, à theologis infercire ; quos illi, quasi subornatos in fuum usum, tanquam è media logica petitos, depromant de Deo, divinisque hypoftafibus et facramentis ; quorum ratione, quo modo eft ab ipfis informata, nihil est à logica, adeoque ab ipfa ratione, alienius.

Prius autem quam opus ipsum aggredior, quoniam ars logica omnium prima est, suisque finibus latissime patet, præmittam quædam de arte generalia, deque artium distributione ; artem deinde ipfam perfequar: ad extremum, analytica quædam exempla, five usum artis, exercitationis caula, üs quibus opus est, et in eo genere exercere se libet, 3

quæ ab

ab ipsis

« PreviousContinue »