Page images
PDF
EPUB

Comiti OLDENBURGICO.

Illustrissime Domine; Literas vestras Maii fecundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratiffimas ; cùm quòd efsent ipfæ fingulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illustrissimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii vestri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, ftudium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipfâ cognitum atque perspectum, jam habeo. Neque dubium efse potest, quin eandem quoque suis domi fpem faciat, fore se patris optimi præftantiffimíque fimillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter sævisfimos undique circumitrepentium bellorum tumultus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ potest inimicitias omnium tam sapienter ac provide cavere? Pro munere denique illo magnifico est, Illuftriffime Domine, quòd gratias habeo ; pro jure est ac merito tuo, quòd ex animo fum

Illustrissimæ dignitatis vestræ studiofiflimus,
OLIVERIUS, Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c.

Protector.

Westmonasterio, 29 Junii, 1654.

Illustrissimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti

in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jehvern, et Kniphausen.

OLIVERIUS

OLIVERIUS Protector Reipub. Anglia, Scotia, Hibernia, &c.

Serenissimo Principi Carolo Gustavo Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci
Esthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania,
Casubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria,
Wismaria, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul.
Cliviæ et Montium Duci, &c. Salutem.

Serenissime Rex; Cùm Suecorum regnum per hosce dies summis populi ftudiis, omniumque ordinum suffragiis liberrimis, translatum ad vos effe, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluisse majestatem veftram fuis literis amicissimis, quàm vulgatâ famâ nos intelligere, et fummæ benevolentiæ erga nos vestræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve esse ducimus. Illam itaque vestris meritis egregiis acceffionem dignitatis, præmiumque virtute tanta dignillimum, et sponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati vestræ, Suecorumque genti, reique toti christianæ, bonum atque faustum fit, quod et vobis maximè in votis est, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem fæderis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti conservationem majestas vestra, quod ad fe attinet integerrimam, usque eò curæ fibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere folum, fed, fi id fieri poteft, augescere etiam indies possit, id vel in dubium vocare nefas esse, tua tanti principis fide interposita, cujus eximia virtus non folùm in peregrina terra regnum tibi hæreditarium peperit, fed tantùm etiam potuit, ut augustissima regina, Gustavi filia, cui parem omni laude heroinam multa retrò fecula non tulêre, possessione imperii justiflima inopinanti tibi ac nolenti ultrò cederet. Vestrum denique tam singulare erga nos studium, tamque præclaram animi fignificationem nobis efse gratissimam, omni ratione persuasum esse vobis cupimus; nullumque nobis pulchrius certamen fore, quàm ut vestram humanitatem noftris officiis nullo tempore defuturis, fi id potest fieri, vincamus. Westmonasterio, die

Majestatis vestræ studiosissimus, 4 Julii, 1654.

OLIVERIUS, Reip. Angliæ, Scotiæ,

Hiberniæ, &c. Protector.
B 2

Illuftrismo

Illustrisimo Domino Ludovico Mendezio DE HARO.

Quod accepi ex literis tuis, illustrissime Domine, constitutum ac nominatum jam efse ab serenissimo Hispaniarum rege legatum, qui de suscepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret; cùm eft meritò per fe gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognofcere voluisti, ut effet mihi aliquanto gratius atque jucundius, fingulari tuo studio atque officii celeritate effecisti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authoritatem tibi conciliafti, ut vel maximis illius regni negotiis par animo præsis, haud minori profectò mihi voluptati debet effe, quàm judicium præstantislimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in fereniffimum Hispaniarum regem propenso animo, et ad amicitiam cum isto regno confervandam, atque etiam indies exaugendam, promptiffimo, et huic qui nunc adeft legato fatisfeciffe me spero, et alteri, cùm advenerit, cumulatè fatisfacturum. De cætero, illuftriffime Domine, qua nunc flores apud regem tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto; quafque res geris bono publico et administras, volo tibi profperè felici. terque evenire. Amplitudinis tuæ illustrissimæ studiofiflimus, OLIVERIUS Protector Reipub. Angliæ, Scotiæ,

Hiberniæ, &c. Albâ Aulâ, Septembris die, 1654.

Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPH0, Suecoruni,

Gothorum, Vandalorumque Regi, &c. Cùm de voluntate vestræ majestatis in me fingulari ex vestris sim nuper literis persuasus, quibus et ipse pari studio refcripferim, videor mihi ex ratione prorfus amicitiæ noftræ deinceps facturus, fi quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amicissimis, animi mei sensum doloremque aperiam. De me equidem fic existimo, eo me in loco reipub. jam esse constitutum, ut communi Protestantium paci

imprimis imprimis, et quantum in me est, consulere debeam. Quo gravius necesse est feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud primum doleo, amicos utrosque noftros tam atrociter, tamque Protestantium rationibus periculosè, inter fe decertare; pacem deinde illam monasteriensem, quæ reformatis omnibus fummo præsidio credebatur fore, ejusmodi peperisse infælix bellum: ut nunc arma Suecorum in eos conversa fint, quos inter cæteros paulo ante religionis causâ acerrimè defenderent : idque potissimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere, et ad intermissas paulisper injurias, vimquepristinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui fane quin majestati vestræ, occasione hac data, fignificarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti istæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmiffimam ex compofitione utrinque 'commoda possint definere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut usui fore, majestas vestra judicaverit

, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptissima, polliceor atque defero. Interea majestatis vestræ consilia omnia ut ad communem christianæ rei falutem di. rigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et yos maximè velitis, animitùs exopto. Albâ Aulâ, Oct. Majeftatis vestræ studiofiffimus,

26, 1653. OLIVERIUS, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis amplissimisque Confulibus ac Senatoribus

Civitatis Bremenfis.

Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum Oldenburgum ad nos datis, coortum civitati vestræ cum vicino potentissimo dissidium, quafque exinde ad angustias redacti fitis, eò majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præftantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalefcat. Lætari interim communem reformatorum hoftem

hisce

B 3

hisce nostris contentionibus, et ferocius paffim inftare, certifsimum est. Ipfa autem controversia, cum decisionis noftræ non fit quæ vos jam nunc exercet, Deum itaque oro ut quæ cæptæ sunt induciæ possint fælicem exitum fortiri. Equidem quod petistis, ad Suecorum regem ea de re fcripfi suasor pacis atque concordiæ, Deo nimirum imprimis gratæ, meamque operam ut in re tam pia libens detuli, vos uti æquum animum, neque ab ullis pacis conditionibus, honestis quidem illis, abhorrentem fuadeo geratis ; vestramque civitatem divinæ tutelæ ac providentiæ commendo. Albâ Aulâ, Oct. Amplitudinis vestræ studiofiffimus,

Oliverius Prot. Reipub. Angliæ, &c.

26. 1654.

Oliverius Protector Reip. Angliæ Illustrisimo Principi

Tarentino, S. P.D.

Perspectus ex literis tuis ad me datis religionis amor tuus, et in ecclesias reformatas pietas eximia, studiumque singulare, in ista præsertim generis nobilitate ac splendore, eoque fub regno in quo deficientibus ab orthodoxa fide tot sunt nobiliffimis quibufque fpes uberes propofitæ, tot firmioribus incommoda fubeunda, permagno me planè gaudio ac voluptate affecit. Nec minus gratum erat placuisse me tibi eo ipfo religionis nomine, quo tu mihi dilectus atque charus inprimis esse debes. Deum autem obtestor ut quam de me spem ecclesiarum et expectationem esse oftendis, poffim ei aliquando vel satisfacere, fi opus erit, vel demonstrare omnibus, quàm cupiam non deesse. Nullum equidem fructum laborum meorum, nullum hujus quam obtineo in repub. meâ five dignitatis sive muneris, nec ampliorem existima. rem, nec jucundiorem, quàm ut idoneus fim, qui ecclefiæ reformatæ vel amplificationi vel incolumitati, vel quod maximum est, paci inserviam. Te verò hortor magnopere ut religionem orthodoxam, qua pietate ac studio à majoribus acceptam profiteris, eadem animi firmitate atque constantia ad extremum usque retineas. Nec fanè quicquam erit te tuisque parentibus religiofiflimis dignius, nec quod pro tuis in me meritis quanquam tuâ causâ cupio omnia, optare tibi melius aut præclarius queam, quàm fi fic te pares atque instituas, ut ecclesiæ, præfertim patriæ, quarum in disciplina

tam

« PreviousContinue »