Page images
PDF
EPUB

exhibebo: quibus opus eft inquam ; quibus enim ingenium per fe viget atque pollet, iis ut in hoc genere analytico cum labore nimio ac miferia se torqueant, non fum author. Ad id enim ars adhibetur, ut naturam juvet, non ut impediat : adhibita nimis anxie nimifque fubtiliter, et præfertim ubi opus non eft, ingenium per fe jam fatis acutum, obtundit potius quam acuit; ita plane ut in medicina remediorum ufus vel nimius vel non neceffarius, valetudinem debilitat potius quam roborat. Quod autem Ariftotelis aliorumque veterum auctoritatem ad fingulas fere logica regulas adjungimus, id quidem in tradenda arte fupervacuum fuiffet, nifi novitatis fufpicio, quæ Petro Ramo hactenus potiffimum obfuit, adductis ipfis veterum authorum teftimoniis, effet amolienda.

Artium omnium quafi corpus et comprehenfio xuxxoTaideia Græce, i. e. eruditionis circuitus quidam in se redeuntis, adeoque in fe abfolutæ atque perfectæ, vel philofophia dicitur. Hæc cum fapientiæ ftudium proprie fignificat, tum vulgo artium omnium vel doctrinam, vel fcientiam doctrinam, cum præcepta artium tradit; fcientiam, cum ars, quæ habitus eft quidam mentis, præceptis illis percipitur, quafique poffidetur. Eodem modo et artis fignificatio diftinguitur: cum doctrinam fignificat, de qua nobis potiffimum hic eft agendum, eft ordinata præcepto rum exemplorumque comprehenfio five methodus, qua quidvis utile docetur.

Artis materia præcepta funt: quæ qualia effe debeant, artis logicæ, quam nunc tradimus, proprium eft fuo loco præfcribere.

Forma five ipfa ratio artis, non tam eft præceptorum illorum methodica difpofitio, quam utilis alicujus rei præceptio per id enim quod docet potius, quam per ordinem docendi, ars eft id quod eft: quod ex cujufque artis defini tione perfpicitur, ut infra oftendetur.

Præceptorum artis tria genera funt: duo præcipua "definitiones et distributiones;" quarum quarum doctrinam generalem logica etiam loco idoneo fibi vendicat; tertium, minus principale, " confectarium" nominatur; eftque proprietatis alicujus explicatio, ex definitione fere de ducta.

Exempla

03

Exempla funt quibus præceptionum veritas demonftratur, ufufque oftenditur : funtque, ut fcite Plato, quafi obfides fermonum: quod enim præcepto in genere docetur, id exemplo in fpecie confirmatur.

Efficiens artis primarius neminem reor dubitare quin fiɛ Deus, author omnis fapientiæ: id olim philofophos etiam non fugit.

Caufæ miniftræ fuerunt homines divinitus edocti, ingenioque præftantes; qui olim fingulas artes invenerunt. Inveniendi autem ratio eadem prope fuit quæ pingendi ; ut enim in pictura duo funt, exemplum five archetypus, et ars pingendi, fic in arte invenienda, archetypo refpondet natura five ufus, et exemplum hominum peritorum, arti pictoris refpondet logica; faltem naturalis, quæ facultas ipfa rationis in mente hominis eft; juxta illud vulgo dictum, ars imitatur naturam.

Ratio autem five logica, primum illa naturalis, deinde artificiofa, quatuor adhibuit fibi quafi adjutores, tefte Ariftot. Metaphyf. 1, c. I, fenfum, obfervationem, inductionem, et experientiam. Cum enim præcepta artium generalia fint, ea nifi ex fingularibus, fingularia nifi fenfu percipi non poffunt: fenfus fine obfervatione, quæ exempla fingula memoriæ committat, obfervatio fine inductione, quæ fingu. laria quam plurima inducendo generalem aliquam regulam conftituat, inductio fine experientia, quæ fingulorum om. nium convenientiam in commune et quafi confenfum judicet, nihil juvat. Hinc recte Polus apud Platonem in Gor gia, "experientia artem peperit, imperitia fortunam,” i. e. præcepta fortuita, adeoque incerta. Et Ariftot. Prior. 1, c. 30, "cujufque rei principia tradere, experientia eft: fic aftrologica experientia illius fcientiæ principia fuppeditavit." Et Manilius;

"Per varios ufus artem experientia fecit,
Exemplo monftrante viam

99

Et Cicero; " omnia quæ funt conclufa nunc artibus, difperfa quondam et diffipata fuerunt, donec adhibita hæc ars eft, quæ res diffolutas divulfafque conglutinaret et ratione quadam conftringeret." Ea ars logica eft, vel hæc

faltem

faltem naturalis, quam ingenitam habemus, vel illa artificiofa, quam mox tradimus: hæc enim præcepta artis inve nit ac docet. Hactenus de efficientibus caufis artium.

Forma artis, ut fupra dixi, non tam præceptorum difpofitio eft, quam præceptio ipfa rei alicujus utilis, eademque eft finis. Quemadmodum, enim non tam præceptorum logicorum methodica difpofitio quam ipfum bene differere, et forma logicæ et finis eft, ut infra docebitur, ita in genere non folum præceptorum difpofitio, fed ipfa rei utilis præceptio, forma artis et fimul finis eft; quod autem præcipitur, id effe utile in hominum vita debere, quod Græci, Biwprès vocant, omnes confentiunt; indignamque effe artis nomine, quæ non bonum aliquod five utile ad vitam hominum, quod idem quoque honeftum fit, fibi proponat, ad quod omnia præcepta artis referantur; adeoque formam artis effe rei alicujus utilis præceptionem, per quam fcilicet ars eft id quod eft, neceffario fequitur. Verum ad hunc finem perveniri non poteft, nifi doctrinam natura commode percipiat, exercitatio confirmet, utræque fimul doctrina et exercitatio artem quasi alteram naturam reddant. Sed ingenium fine arte, quam ars fine ingenio plus proficere cenfetur: proficere autem non admodum utrumque nifi accefferit exercitatio: unde illud Ovidii ;

Solus, et artificem qui facit, ufus erit.

Exercitatio duplex eft; analyfis et genefis. Illa eft, cum exempla artis in fua principia quafi refolvuntur: dum fingulis partibus ad normam, i. e. ad præcepta artis examinantur: hæc, cum ex artis præfcripto efficimus aliquid aut componimus.

Hactenus caufæ artium: fequuntur fpecies. Artes funt generales vel fpeciales: generales, quarum materia fubjecta est generalis. Materia autem illa vel artificis eft, vel artis. Artificis materia generalis generalibus cunctis artibus est communis; artis autem, fingularum eft propria: eftque artificis quidem generalis materia, omne id quod revera est, aut effe fingitur; artis, quod in eo omni efficiunt fingulæ. Id omne vel ratio complectitur, vel oratio: generalium itaque artium materia generalis, vel ratio eft, vel oratio: verO 4 fantur

fantur enim in excolenda vel ratione ad bene ratiocinan. dum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendumut grammatica, vel ad dicendum bene, ut rhetorica. Omnium autem prima ac generaliffima, logica eft; dein gram. matica, tum demum rhetorica; quatenus rationis ufus fine oratione etiam magnus, hujus fine illa poteft effe nullus. Grammaticæ autem fecundum tribuimus locum, eo quod oratio pura effe etiam inornata; ornata effe nifi pura fit prius, facile non queat.

Artes fpeciales funt, quæ materiam habent fpecialem ; nempe naturam fere vel mores: earum enim accuratior distributio non eft hujus loci.

ARTIS LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.

Quid fit Logica?

Logica eft ars bene ratiocinandi. Eodémque fenfu dialectica fæpe dicta est.

Logica autem, i. e. ars rationalis, à λóyw dicitur: quæ vox Græcè rationem fignificat; quam excolendam logica fibi fumit.

Ratiocinari autem eft rationis uti facultate. Additur bene, i. e. rectè, fcienter, expeditè; ad perfectionem artis ab imperfectione facultatis naturalis diftinguendam.

Logicam potius, quàm cum P. Ramo dialecticam, dicendam duxi, quòd eo nomine tota ars rationis aptiffimè fignificetur; cùm dialectica à verbo Græco diaλéyeoFai, artem potius interrogandi et refpondendi, i. e. difputandi fignificet; ut ex Platonis Cratylo, ex doctrina peripateticorum et ftoicorum, Fabio, Suida, aliifque docetur. Et tamen Plato in Alcibiade primo idem vult effe ró danéyodai, quod ratione uti. Prior fignificatio ad rationis ufum nimis angufta eft; pofterior, fi inter authores de ea con convenit, nimis incerta.

[ocr errors]

Ratiocinandi autem potius dico quàm differendi, propterea quòd ratiocinari, non minus late quàm ipfa ratio, idem valet propriè quod ratione uti; cùm differere, præterquam quod vox non planè propria, fed tranflata fit, non latius plerumque pateat, quam difputare.

Addunt

« PreviousContinue »