Page images
PDF
EPUB

"Malo pater tibi fit Therfites, dummodo tu fis Æacidæ fimilis, Vulcaniaque arma capeffas, Quam te Therfitæ fimilem producat Achilles."

Quod malit ignobilem fortem, quod tamen non eft ita optandum, ex eo arguit atque oftendit à majori five à potiori quàm minime velit nobilem ignavum. Cæfar: "Malo modeftiam in milite, quam virtutem." Modeftia, judicio Cæfaris, præftantior et major, arguit virtutem five fortitudinem in milite minus effe quàm modeftia requirendam: vel potius à minori exaggerat modeftiæ laudem in milite præ virtutis laude.

Sequitur majorum tractatio fine notis."

Atque in hoc folùm genere id majus eft cujus probabilitas aut difficultas eft major. Hic etiam logici regulas confequentiæ tradere folent non folùm negando, ut vult Aris tot. Rhet. 2, 23, verùm etiam affirmando, pro quantitatis diverfa vi et confideratione, in exemplis diverfis: ejufdem enim exempli una tantum ratio eft. Si majus eft probabilius, duntaxat negando, in hunc modum: quod non valet in majore, non valebit in minore," Si majus eft difficilius aut incredibilius, duntaxat affirmando: "quod in re majore valet, valet in minore," ut inquit Cic. in Top. Hujus exemplum est Æneid. 1:

[ocr errors]

“O focii (neque enim ignari fumus ante malorum) O paffi graviora ! dabit deus his quoque finem."

Si gravioribus malis dedit deus finem, dabit his certè. Sic Cic. pro Muræna: "Noli tam effe injuftus, ut cùm tui fontes vel inimicis tuis pateant, noftros rivulos etiam amicis putes claufos effe oportere."

"Ficta etiam majora idem valent in fuis confequentiis vel refutandis vel probandis."

Refutandi exemplum eft Terent. Heaut.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Nedum tu poffis:quafi diceret, finge fatrapam effe.

Et Æneid. 5:

"Magnanime Ænea, non fi mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc fperem Italiam contingere cœlo:
Mutati tranfverfa fremunt, &c.

Nec nos obniti contrà, nec tendere tantùm
Sufficimus:"i. e. multo nunc minus Jove non fpon-
dente.

CAP. XX.

De Minoribus.

Majus et minus inter fe affecta et relata funt: adeóque unius definitionem qui norit, norit alterius.

Ut igitur majus eft cujus quantitas excedit," ita minus est cujus quantitas exceditur." Quantitas autem ut majoris erat in qualibet rerum elatione five exceffu, ita nunc minoris eft in qualibet rerum fummiffione five defectu. Sententiarum enim minor probabilitas aut difficultas locum non habet, nifi in minorum forma explicata; quod ex majorum quoque explicata forma intelligi poteft. Minus igitur eft cujus quantitas exceditur à majore: argumentum itaque à minore eft, cùm id quod minus eft, adhibetur ad arguendum id quod eft majus.

Minora etiam vel brevius indicantur notis, vel plenius diftinguuntur partibus. Hujus utriufque formæ vel propriæ funt minorum notæ, vel negationes parium.

Propriæ notæ contractioris formæ funt primùm, voces comparativæ grammaticæ, cùm nomina tum verba, elationem utraque fignificantia, fi modò attribuantur ei quod arguitur. Ovid. 2 de Trift. "Sævior es trifti Bufiride." Hic minor fævitia Bufiridis arguit majorem illius in quem poeta invehitur. "Præftat fapientia divitiis." "Sævior" et "præftat" elationem fignificant, et notæ funt majoris; fed quia tribuuntur ei quod arguitur, argumentum utrobique eft à minori. Atque hoc fedulò advertendum eft, ut argumentum

gumentum majoris à minori dijudicare poffis: majora enim et minora, contractæ præfertim formæ, eafdem plerumque notas præ fe ferunt; idemque exemplum utramvis in partem vel à majori vel à minori arguere poteft: ut, "fævior es trifti Bufiride." Hoc fi ad fævitiam cujufvis exaggerandam dicatur, ut hoc loco, à minori eft: fi ad Bufiridis extenuandam, à majori. Si igitur illa quæ elationem fignifi cant, referantur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ majoris, argumentum autem eft à minori; quoniam majus, cujus illa notæ funt, eft id quod arguitur: fin illa quæ fummiffionem fignificant, referuntur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ minoris, fed argumentum eft à majori; quoniam id quod arguitur, minus eft.

Secundò, comparationes grammaticæ verbaque fummiffionem fignificantia, ut minor, inferior, &c. Pofthabeo, poftpono, cedo, vincor, fuperor, &c. Si modò ad id quod arguit, referatur: ut "cedant arma toga." Hic togæ dignitas arguitur à minori armorum dignitate, quæ cedit.

Atque hæ funt notæ affirmantes contractæ formæ: quibus annumerandæ funt etiam iftæ formulæ, quæ fiunt negatione parium. Philip. 9, "Omnes ex omni ætate, qui in hac civitate intelligentiam juris habuerunt, fi unum in locum conferantur, cum S. Sulpitio non funt conferendi,” i. e. non æquandi, quæ nota parium fuit. Hactenus contracta forma.

[ocr errors]

Explicata forma vel cum notis eft, vel fine notis. Propriæ notæ funt primò, "non modò non, fed ne." Cic. 2, Catil. "Nemo non modò Romæ, fed ne ullo in angulo totius Italiæ oppreffus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile fceleris foedus afciverit." Hic pofterior nota "fed ne,” est propofitionis, et nota minoris; arguitque non modo non," quæ redditionis eft, et nota majoris, quod arguitur. Ne ullo in angulo Italiæ non fecit, quod minus utile fibi erat, non modò non igitur vel multo magis Romæ fecit, quod majus erat, vel fibi magis utile. Pro Fonteio: "Non modo nullum facinus hujus protulerunt, fed ne dictum quidem aliquod reprehenderent." Ne minus quidem fecerunt ut dictum aliquod reprehenderent, quæ propofitio eft et arguit non modo non majus, i, e.

ergo

ergo non majus, ut facinus aliquod proferrent, quæ redditio eft, et arguitur.

Verùm in hujus notæ exemplis propofitionis nota " fed ne," aliquando omittitur. Ad Lent. "Nullum meum minimum dictum, non modò factum pro Cæfare interceffit," i. c. nullum non modò factum, fed ne dictum quidem. Huic notæ affinis eft illa formula, "tantum abeft ab hoc, ut ne illud quidem." Pro Marcello: "Tantum abes à perfectione maximorum operum, ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris." Ne hoc quidem fecisti quod minus eft, abes ergo longe ab illo quod eft majus.

[ocr errors]

Secundæ notæ funt comparationes grammaticæ et verba quædam cum particula "quàm," quæ vel elationem fignificant, ut "potius hoc quàm illud, malo hoc quàm illud," vel fummiffionem, ut "minor, inferior," ita ut quàm" utrobique referatur ad id quod arguitur. Catil. 1, ̈“ Ut exul potius tentare, quàm conful vexare remp. poffis.' Quod potius erat Ciceroni ut exul tentaret remp. quàm conful vexaret, illud ut minus malum arguit hoc effe majus. Hic comparatio grammatica "potius," ad id quod arguit, refertur, nempe ad minus malum; particula "quàm" ad id refertur quod arguitur, nempe ad majus malum "Sic maluit Metellus de repub. quàm de fententia fua dimoveri." Hic "maluit," verbum elationis, refertur ad id quod arguit, nempe ad minus malum, judicio Metelli, de rep. dimoveri; particula "quàm" ad id refertur quod majus malum arguitur, dimoveri de fententia. Sic in iis notis quæ fummiffionem fignificant, particula " quàm" refertur femper ad majus quod arguitur, non fecus atque in iis quæ fignificant elationem: ut, "minus eft accipere, quàm dare; inferior eft Cæfar quàm Scipio."

66

;

His notis affinis eft, antequam," i. e. potius quam. Pro Milone: Utinam Clodius dictator effet, antequam hoc fpectaculum viderem.”

Tertia nota eft "cùm tum:" 1 Agr. " quæ cùm omnib. est difficilis et magna ratio, tum vero mihi præter cæteros."

Sequuntur negationes parium in hac forma explicata. "Non tam, quàm." Catil. 2, "Quanquam illi qui Catilinam Maffiliam ire dictitant, non tam hæc queruntur, quàm verentur." Sic "non tot, quot;" pro Muræna; Quod

[ocr errors]

"Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes fluctuum; quantas perturbationes et quantos æftus habet ratio comitiorum ?" In hoc exemplo interrogatio fortius negat paria.

Nunc ad exempla formæ fine notis explicatæ veniamus. Cic. Off..1, "Ergo hiftrio hoc videbit in fcena, non videbit fapiens in vita." Atque hinc etiam confequentiæ ducuntur non folùm affirmando et probando ut vult Arift. Rhet. 2, 23, et Cic. in Top. fed etiam negando et refutando: fi quidem hoc de exemplo non dem intelligitur: fin de eodem, tum quidem vel folum affirmando, vel folùm negando rectè proceditur. Affirmandi exemplum eft Ovid. 1 de Remed.

"Ut corpus redimas ferrum patieris et ignes, &c. Ut valeas animo quicquam tolerare negabis?"

eo

Si corporis caufa, multo magis animi quidvis tolerabis; animus enim dignior. Item pro Archia: "Beftiæ fæpe immanes cantu flectuntur: nos non poetarum voce moveamur?" Sic illud Mat. 6, 26, "Pafferes curat deus; multo magis ergo homines." At negando, nulla ex his confequentia deducitur: non ergo fequitur, "fi corporis caufa quicquam non tolerabis, ergo nunc animi;" et fic de cæteris. Rectè igitur, fi hoc modo intelligitur Ariftoteles, à minore ad majus affirmando folùm proceditur. Verùm exempla non defunt, in quib. à minore arguitur etiam folùm negando: cujufmodi eft illud fupra citatum, pro Marcello; fundamenta nondum jecifti, certè ego non perfecifti." Nec tamen idem affirmando; "fundamenta jecifti, ergo perfecifti." Hic modò cavendum eft, ne ponatur negatio quæ affirmationi æquipolleat: ut, "deus non negligit pafferes," idem eft quod "curat.” Sic enim utriufque confequentiæ idem exemplum prout fententia eadem vel affirmando vel negando variatur, dari poffet: ut, "fi fures plectendi, multo magis facrilegi. Si furib. non parcendum, multo minus facrilegis. Hic

[ocr errors]

plectere" et "non parcere" idem eft; et minus fit nota majoris: non igitur notæ, fed rerum elatio vel fummiffio majus vel minus efficit. Atque hæc de confequentiis minorum fine notis.

I

Verùm

« PreviousContinue »