Page images
PDF
EPUB

gumentum majoris à minori dijudicare poffis: majora enim et minora, contractæ præfertim formæ, eafdem plerumque notas præ fe ferunt; idemque exemplum utramvis in partem vel à majori vel à minori arguere poteft: ut, "fævior es tristi Bufiride." Hoc fi ad fævitiam cujufvis exaggerandam dicatur, ut hoc loco, à minori eft: fi ad Bufiridis extenuandam, à majori. Si igitur illa quæ elationem fignifi cant, referantur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ majoris, argumentum autem eft à minori; quoniam majus, cujus illa notæ funt, eft id quod arguitur: fin illa quæ fummiffionem fignificant, referuntur ad id quod arguitur, funt illa quidem notæ minoris, fed argumentum est à majori; quoniam id quod arguitur, minus eft.

Secundò, comparationes grammaticæ verbaque fummiffionem fignificantia, ut minor, inferior, &c. Pofthabeo, poftpono, cedo, vincor, fuperor, &c. Si modò ad id quod arguit, referatur: ut "cedant arma toga." Hic togæ dignitas arguitur à minori armorum dignitate, quæ cedit.

Atque hæ funt notæ affirmantes contractæ formæ: quibus annumerandæ funt etiam iftæ formulæ, quæ fiunt negatione parium. Philip. 9, "Omnes ex omni ætate, qui in hac civitate intelligentiam juris habuerunt, fi unum in locum conferantur, cum S. Sulpitio non funt conferendi," i. e. non æquandi, quæ nota parium fuit. Hactenus contracta forma.

Explicata forma vel cum notis eft, vel fine notis. Propriæ notæ funt primò, "non modò non, fed ne.' Cic. 2, Catil. "Nemo non modò Romæ, fed ne ullo in angulo totius Italiæ oppreffus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile fceleris foedus afciverit." Hic pofterior nota "fed ne," eft propofitionis, et nota minoris; arguitque "non modo non," quæ redditionis eft, et nota majoris, quod arguitur. Ne ullo in angulo Italiæ non fecit, quod minus utile fibi erat, non modò non igitur vel multo magis Romæ fecit, quod majus erat, vel fibi magis utile. Pro Fonteio: "Non modo nullum facinus hujus protulerunt, fed ne dictum quidem aliquod reprehenderent." Ne minus quidem fecerunt ut dictum aliquod reprehenderent, quæ propofitio eft et arguit non modo non majus, i, e.

ergo

ergo non majus, ut facinus aliquod proferrent, quæ redditio eft, et arguitur.

Verùm in hujus notæ exemplis propofitionis nota "fed ne," aliquando omittitur. Ad Lent. "Nullum meum minimum dictum, non modò factum pro Cæfare interceffit," i. c. nullum non modò factum, fed ne dictum quidem. Huic notæ affinis eft illa formula, "tantum abeft ab hoc, ut ne illud quidem." Pro Marcello: "Tantum abes à perfectione maximorum operum, ut fundamenta, quæ cogitas, nondum jeceris." Ne hoc quidem fecifti quod minus eft, abes ergo longe ab illo quod est majus.

"9

Secundæ notæ funt comparationes grammaticæ et verba quædam cum particula "quàm," quæ vel elationem fignificant, ut "potius hoc quàm illud, malo hoc quàm illud,' vel fummiffionem, ut "minor, inferior,” ita ut 66 quàm" utrobique referatur ad id quod arguitur. Catil. 1, “Ut exul potius tentare, quàm conful vexare remp. poffis." Quod potius erat Ciceroni ut exul tentaret remp. quàm conful vexaret, illud ut minus malum arguit hoc effe majus. Hic comparatio grammatica "potius," ad id quod arguit, refertur, nempe ad minus malum; particula "quàm" ad id refertur quod arguitur, nempe ad majus malum; "Sic maluit Metellus de repub. quàm de fententia fua dimoveri." Hic "maluit," verbum elationis, refertur ad id quod arguit, nempe ad minus malum, judicio Metelli, de rep. dimoveri; particula "quàm" ad id refertur quod majus malum arguitur, dimoveri de fententia. Sic in iis notis quæ fummiflionem fignificant, particula " quàm" refertur femper ad majus quod arguitur, non fecus atque in iis quæ fignificant elationem: ut, "minus eft accipere, quàm dare; inferior eft Cæfar quàm Scipio."

66

His notis affinis eft, antequam," i. e. potius quam. Pro Milone: "Utinam Clodius dictator effet, antequam hoc fpectaculum viderem."

Tertia nota eft "cùm tum:"I Agr. " quæ cùm om nib. est difficilis et magna ratio, tum vero mihi præter cæteros."

36

Sequuntur negationes parium in hac forma explicata. "Non tam, quàm." Catil. 2, Quanquam illi illi qui Catilinam Maffiliam ire dictitant, non tam hæc queruntur, quàm verentur." Sic "non tot, quot;" pro Muræna;

66

Quod

"Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes fluctuum; quantas perturbationes et quantos æftus habet ratio comitiorum ?" In hoc exemplo interrogatio fortius negat paria.

Nunc ad exempla formæ fine notis explicatæ veniamus. Cic. Off..1, "Ergo hiftrio hoc videbit in scena, non videbit fapiens in vita." Atque hinc etiam confequentiæ ducuntur non folùm affirmando et probando ut vult Arift. Rhet. 2, 23, et Cic. in Top. fed etiam negando et refutando: fi quidem hoc de exemplo non dem intelligitur: fin de eodem, tum quidem vel folum affirmando, vel folùm negando rectè proceditur. Affirmandi exemplum eft Ovid. 1 de Remed.

eo

"Ut corpus redimas ferrum patieris et ignes, &c. Ut valeas animo quicquam tolerare negabis ?"

Si corporis caufa, multo magis animi quidvis tolerabis ; animus enim dignior. Item pro Archia: "Bestiæ fæpe immanes cantu flectuntur: nos non poetarum voce moveamur?" Sic illud Mat. 6, 26, "Pafferes curat deus; multo magis ergo homines." At negando, nulla ex his confequentia deducitur: non ergo fequitur, "fi corporis caufa quicquam non tolerabis, ergo nunc animi;" et fic de cæteris. Rectè igitur, fi hoc modo intelligitur Ariftoteles, à minore ad majus affirmando folùm proceditur. Verùm exempla non defunt, in quib. à minore arguitur etiam folùm negando: cujufmodi eft illud fupra citatum, pro Marcello ; "fundamenta nondum jecifti, certè ego non perfecifti." Nec tamen idem affirmando; "fundamenta jecifti, ergo perfecifti." Hic modò cavendum eft, ne ponatur negatio quæ affirmationi æquipolleat: ut, "deus non negligit pafferes," idem eft quod "curat.” Sic enim utriufque confequentiæ idem exemplum prout fententia eadem vel affirmando vel negando variatur, dari poffet: ut, "fi fures plectendi, multo magis facrilegi. Si furib. non parcendum, multo minus facrilegis." Hic "plectere" et "non parcere" idem eft; et minus fit nota majoris non igitur notæ, fed rerum elatio vel fummiffio majus vel minus efficit. Atque hæc de confequentiis minorum fine notis.

I

Verùm

Verùm eædam confequentiæ ducuntur ab explicata forma, quæ etiam cum notis eft, ut ex iis exemplis quæ fuprà ponuntur, intelligas licet. In hac forma explicata fine notis eft ubi occurrit minorum quædam gradatio: ut Ver. 7, "Facinus eft vincere civem Romanum; fcelus verberare; propè parricidium necare: quid dicam in crucem tollere ?"

Finguntur etiam minora: Virgil. Ecl. 1,
"Ante leves ergo pafcentur in æthere cervi, &c.
Quàm noftro illius labatur pectore vultus.".

[ocr errors]

Philip. 2, "Si inter cœnam in tuis immanibus illis po

culis hoc tibi accidiffet, quis non turpe duceret? In cœtu verò populi R. negotium publicum gerens, magister equitum," &c.

CAP. XXI.

De Similibus.

Hactenus comparatio in quantitate fuit. Sequitur "comparatio in qualitate, qua res comparatæ quales dicun

tur."

Qualitas enim logica non folùm eft habitus, aut difpofitio, aut potentia, vel impotentia naturalis, aut denique figura aut forma exterior, quæ Ariftot. fpecies qualitatis funt, et in aliis artibus tractandæ, fed est affectio quælibet five ratio, qua res inter fe comparatæ quales, nempe fimiles aut diffimiles dicuntur. Nulla autem res eft, quæ fi alteri qualitate conferatur, non fit ei fimilis vel diffimilis.

[ocr errors]

"Similia funt quorum eadem eft qualitas."

Sic enim definit Ariftoteles, Phil. 8, 15, et Boethius, 1. 2, in Cic. Top. "fimilitudo," inquit "eft unitas qualitatis." Argumentum igitur fimilitudinis eft, quando fimile explicatur à fimili. Magna quidem eft affinitas pa

rium cum fimilibus; verùm ut ex definitionibus eorum perfpicere licet, in hoc maximè differunt, quòd paria non admittunt elationem aut fummiffionem, fimilia adınittunt : poffunt enim etiam fimillima majora effe vel minora; quod paria non poffunt.

Similitudo proportio dicitur, Græcè ferè "analogia ;" et fimilia proportionalia, Græcè "analoga." Proportio autem nihil aliud eft quàm duarum rationum fimilitudo; ratio autem eft duorum inter fe terminorum five rerum collatio. * Monendum autem eft fimilia five contractæ formæ five explicatæ urgenda non effe ultra eam qualitatem quam in utrifque eandem effe propofitum affimilanti erat oftendere: fic magiftratus affimilatur cani, fola nimirum fidelitate cuftodia: unde illa in fcholis, "nullum fimile eft idem, fimile non currit quatuor pedibus, omne fimile claudicat."

Similia nunc notis brevius indicantur, nunc partibus plenius diftinguuntur; hoc enim comparatis omnibus commune eft. Notæ fimilitudinis contractæ "quæ uno verbo concluditur," funt vel fimilium propriæ vel diffimilium negationes. Propriæ fimilium funt vel nomina, ut "fimilis, effigies, imago, more, ritu, inftar, in modum;" vel adverbia, "tanquam, veluti, quafi, ficuti ;" vel verba, " imitari, referre," &c. Æneid. "Os humerofque deo fimilis." Philip. 9, "Quanquam nullum monumentum clarius Servius Sulpitius relinquere potuit, quàm effigiem morum fuorum, virtutis, conftantiæ, pietatis, ingenii, filium." 1 Trift.

"Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit, Solus Achilleo tollere more poteft."

In Pif." Unus ille dies mihi quidem inftar inmortalitatis fuit, quo in patriam redii.” Verr. 1, "Sed repente è veftigio ex homine, tanquam aliquo poculo Circæo, factus eft Verres." Pro lege Manil. "Itaque omnes quidem nunc in his locis En. Pompeium, ficut aliquem, non ex hac urbe miffum, fed de cœlo delapfum intuentur." Negationes diffimilium funt, "haud fecus, non aliter, non abfimilis," &c. Æneid. 3, "Haud fecus ac juffi fa ciunt." Terent. in Phor." Ego ifti nihilo fum aliter, ac

fui."

Ad

[ocr errors]
« PreviousContinue »