Page images
PDF
EPUB

hominem quàm Socratem. Atque hanc folam methodum Aristot. paffim docuit.

“ Sed methodi unitatem exempli doctrinarum et artium præcipuè demonstrant, præcipuèque vindicant.

“Quibus quamvis omnes regulæ generales fint et universales, tamen earum gradus distinguuntur : quantóque unaquæque generalior erit, tanto magis præcedet.

“ Generaliffima loco et ordine prima erit, quia lumine et notitia prima est.

“Subalternæ confequentur, quia claritate sunt proximæ : utque ex his naturæ notiores præponentur, minus notæ substituentur.

“Tandemque fpecialiffima constituentur.

[ocr errors]

Definitio itaque generalissima prima erit;" causas n. continet definitioni confectaria subjungentur, five proprietatum fi quæ funt et ex definitione per se non patent, explicationis distributio sequetur.

“ Quæ fi multiplex fuerit, præcedet in partes integras partitio, fequetur divisio in species. Partesque ipfæ et species eodem ordine sunt rurfus tractandæ ac definiendæ, quo distributæ fuerint.

“ Et transitionum vinculis fi longior inter eas intersit explicatio, colligandæ funt : id n. auditorem reficit ac recreat.

Transitio autem vel perfecta est vel imperfecta. Perfecta, quæ breviter et quid dictum sit et quid fequatur, oftendit : qualis illa hujus libri secundi initio “ adhuc prima artis logicæ pars fuit,” &c. Imperfecta est quæ alterutrum duntaxat oftendit vel quid dictum sit, vel quid fequatur : qualis illa l. 1, c. 18, “ argumenta fimplicia ita fuerunt," &c.

Exemplo fit grammatica. Hujus definitio, ut quæ generalissima fit, ex lege methodi primo loco ftatuatur; ars scilicet bene loquendi : fecundo loco erit grammaticæ partitio, in etymologiam et fyntaxin ; tum etymologia, quæ de vocibus agit, definiatur; dein vocis partes in literis et fyllabis, speciesque in vocibus numeri et line numero subsequantur, exituumque tranfitiones fuis locis collocentur : atque ita omnium etymologiæ partium definitiones, distri

butiones,

butiones, colligationes, exempla denique specialissima in fingulis disponentur: idemque in fyntaxi fiet. Hanc viam omnes artes fibi propofuerunt.

Moderni quidem duplicem methodum instituunt, “ fyn. theticam et analyticam : illam scientiis theoreticis tradendis, physicæ puta vel mathematicæ magis accommodatam ; qua partes fcientiæ ita disponuntur, ut à fubjecto contemplationis universali ad particularia, à fimplicibus ad composita progreffus fiat : fic physica exorditur à corporis naturalis definitione ; ad ejus deinde causas vel partes affectionesque generales ad species denique progreditur. Methodum analyticam definiunt, qua ita difponuntur partes fcientiæ practicæ ut à notione finis fiat progressus ad notitiam principiorum vel mediorum, ad illum finem assequendum : fic in ethicis à fine, fcilicet beatitudine, ad media, nempe virtutes proceditur : Verùm cùm hac utraque methodus una eademque via, a definitione fcilicet generalissima, five illa subjectum five finem generalem contineat, ad minus generalia, à notioribus ad minus nota, à simplicibus ad composita æque utrobique dividendo progrediatur, non videtur ob diversam in definitione generali, illic subjecti, hic finis mentionem, duplicem esse methodum constituendam ; fed unam potius, artium quidem tradendarum, eamque analyticam effe dicendam.

Atqui methodus non folùm in materia artium et doctrinarum adhibetur, fed in omnibus rebus quas facilè et perspicuè docere volumus.

“Ideoque poetæ, oratores, omnesque omninò scriptores, quoties docendum sibi auditorem proponunt, hanc viam fequi volunt, quamvis non usquequaque ingrediantur atque infiftant."

Sic Virgilius, in Georgicis, distribuit propofitam materiam in quatuor partes, ut antedictum est : primoque libro res communes perfequitur, ut astrologiam, meteorologiam, deque fegetibus et earum cultu disserit, quæ pars operis prima erat, tumque transitio adhibetur initio fecundi libri.

“ Hactenus arvorum cultus,' &c. Dein scribit generaliter de arboribus, tum specialiter de vitibus. Sic toto opere, generaliffimum, primo; fubalterna, medio ; specialissima, extremo loco ponere studuit.

terna,

Eandem Ovidius, in Fastis, difpofitionis hujus gratiam fequitur. Proponit initio summam operis.

66 Tempora cum causis Latium digesta per annum,” &c.

Mox imploratione facta, partitionem anni statuit. Tum communes differentias interpretatus diei fasti, nefasti, &c. Tandem unumquemque mensem fuo loco persequitur, et ordinis hujus à generalibus ad specialia ftudium suum præfatione indicat.

“ Hæc mihi dicta semel, totis hærentia fastis,

Ne feriem rerum fcindere cogar, erunt.”

“ Oratores in proæmio ; narratione, confirmatione, peroratione hunc ordinem affectant, eumque artis et naturæ et rei ordinem appellant, et interdum ftudiofis affectantur.”

Ut in Verrem, Cicero primùm proponendo tum partiendo. “Quæstor," inquit, “ Cn. Papyrio cof. fuisti abhinc annos quatuordecim, et ex illa die ad hanc diem quæ fecisti, in judicium voco," &c. Propofitio hic et definitio fummæ rei eft, tanquam in hoc judicio generalissima. Partitio sequitur: “hi funt anni, &c., quare hæc eadem erit quadripartita distributio totius accusationis meæ.” Quas partes quatuor earumque partium particulas deinceps fuo quamque ordine et loco tractat, et transitionibus copulat; tres primas tertio libro ; et sic deinceps.

“ Hæc igitur in variis axiomatis homogeneis fuo vel fyllogismi judicio notis methodus erit, quoties perfpicuè res docenda erit."

At cùm delectatione motuve aliquo majore ab oratore quovis aut poeta, ut quibuscum vulgo potissimum res est, ducendus erit auditor, crypsis methodi ferè adhibebitur ; homogenea quædam rejicientur, ut definitionum, partitionum, transitionumque lumina. Quædam affumentur heterogenea, velut digressiones à re, et in re commorationes. Et præcipuè rerum ordo invertetur.

Sed oratoribus et poetis sua methodi ratio relinquenda est; vel faltem iis, qui oratoriam et poeticam docent.

PRAXIS LOGICÆ

ANALYTICA EX DOUNAMO.

Ad Cap. Tertium RAMIÆ Dialecticæ.

“ Exemplum primum est caufæ procreantis et conservantis ex Ovidii primo de Remed.

“ Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,

Fac monitis fugias otia prima meis.
Hæc, ut ames, faciunt: hæc quæ fecere tuentur;

Hæc sunt jucundi causa, cibusque mali.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,

Contemptæque jacent & fine luce faces." In fingulis, quæ ad efficientis doctrinam illustrandam afferuntur, exemplis, tria consideranda funt, efficiens, effectum, efficiendi modus. In hoc exemplo effectum est amor, efficiens est otium, quod amorem esficit duplici modo, tum procreando, tum conservando, ut in fecundo disticho poeta docet. Difpofitio autem hujus exempli (ut pleniorem ejus analysin instituam) fyllogistica est. Quæftio, quam poeta concludendam proponit, hæc est; fugiendum effe otium ei, qui ab amore immunis efle velit : eaque duobus fyllogismis concluditur : in priori argumentum tertium ducitur ab effectis quidem otii, amoris verò caufa procreante et conservante, hoc modo: amoris procreans et conservans causa vitanda est ei, qui ab amore ipso liber esse velit; otium verò amoris procreans et conservans causa est; otium igitur fugiendum eft ei, qui ab amore liber esse velit. Propositio deeft. Assumptio in fecundo disticho primò fimpliciter proponitur, deinde altera ejus pars de conservante per fimilitudinem cibi illuftratur. Conclusio præcedit in primo disticho. Secunda ratio eft consectarium ex assumptione prioris fyllogismi deductum. Otium est causa procreans et conservans amoris ; ergo fublato otio, amor tollitur. Cujus propofitio et fundamentum est logicum illud axioma; sublata causa, tollitur effectum, quæ propofitio fi addatur, plenus erit fyllogismus.

pars

Exemplum fecundum ibid. ex Æneid. 4.

“ Non tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide ; fed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanæque admorunt ubera tigres.

Hic effectum est Æneas. Causæ efficientes, pater, mater, nutrix; modus autem efficiendi non unus: parentes enim liberos efficiunt procreando, nutrix verò conservando. Disponítur autem hoc exemplum axiomate discreto. Anchises et Venus non sunt Æneæ parentes, ut Didoni placet, fed horrens Caucasus et duræ cautes : Hyrcanæ autem tigres ut nutrices ubera admoverunt.

Exemplum tertium est folitariæ caufæ, cap. 4, ex

Æneid. 9.

“ Me, me adsum, qui feci, in me convertite ferrum :

O Rutuli: mea fraus omnis : nihil iste nec ausus
Nec potuit.”

In hoc exemplo effectum est cædes Rutulorum. Efficiens hujus cædis Nyfus. Quod autem ad modum attinet efficiendi, effecit, ut ipfe de fe ait, folus. Difpofitio autem hujus exempli fyllogistica eft. Qui folus auctor eft cædis, is folus est occidendus. Ego verò, inquit, folus auctor cædis fum ; ergo, &c. Propofitio deeft : assumptio continetur versu 2. Mea fraus, i. e. culpa omnis, quam probat remotione fociæ caufæ, nihil iste nec ausus est, &c. Conclufio versu 1. Me, me scilicet occidite, in me convertite ferrum, &c.

Ejusdem caufæ exemplum aliud, in oratione Ciceronis pro Marcello.

“ Nam bellicas laudes folent quidam extenuare verbis, easque detrahere ducibus et communicare

cum

« PreviousContinue »