Page images
PDF
EPUB

cum multis, ne propriæ fint imperatorum : et certè in armis militum virtus, locorum opportunitas, fociorum auxi. lia, classes, commeatus multum juvant: maximam verò partem, quasi fuo jure, fortuna fibi vendicat, et quicquid est profperè gestum, id penè omne ducit fuum. At verò hujus gloriæ, Cæsar, quàm es paulò ante adeptus, focium habes neminem : totum hoc quantumcunque est, quod certè maximum est, totum inquam, eft tuum. Nihil tibi ex ista laude centurio, nihil præfectus, nihil cohors, nihil turma decerpit : quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina fortuna in istius se focietatem gloriæ non offert: tibi cedit, tuam efse totam ac propriam fatetur.'

Hoc ex. emplum continet plenam comparationem à minore ad majus, ad amplificandam Cæsaris laudem clementia. In proto exemplum eft caufarum, quæ cum aliis efficiunt. Effectum eft victoria; efficiens imperator, non quidem folus, sed eum aliis, quarum alia principalis est, et imperatori quasi focia fortuna : aliæ adjuvantes et ministræ, cujufmodi quinque recensentur, militum fortitudo, locorum opportunitas, fociorum auxilia, classes, commeatus. In apodofi exemplum habemus folitariæ caufæ : effectum est clementia in Marcellum, præstita, cujus causa et quidem fola est ipse Cæfar; eaque illuftratur remotione causarum adjuvantium. Scopus Ciceronis est, ut oftendat Cæfarem plus laudis ob clementiam mereri, quàm propter res geftas: idque ostendit ex collatis inter fe efficiendi modis, quod nimirum rerum gestarum Cæsar non solus auctor fuerit, clementiæ verò præstitæ folus. Jam verò efficiens plus laudis vel vituperationis meretur, quæ fola quid facit ; quæ verò cum aliis, minus. Sic igitur hæc ratio potest concludi. Cujus Cæsar folus auctor est, id plus meretur laudis, quam cujus folus non est auctor. Rerum in bello gestarum folus auctor non eft ; clementiæ verò in Marcellum præstitæ folus; proinde clementia Cæsaris plus meretur laudis, quàm res in bello gestæ. Hujus fyllogismi affumptio tantum in hoc exemplo proponitur; ejusque prior pars enumeratione causarum adjuvantium, posterior remotione earundem illustratur.

Ibidem exemplum caufæ instrumentalis primo de Nat. Deor. ." Quibus oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi à Deo atque ædificari nondum facit ? Quæ molitio? quæ ferramenta ? qui vectes ? quæ machinæ ? qui ministri tanti operis fuerunt ?” Syllogismus sic sese habet. Qui inftrumenta non habuit, is mundum non creavit : Deus instrumenta non habuit; ergo, &c. Hujus fyllogifmi propositio falfiffima deelt; conclufio præcedit; assumptio fequitur : eaque per inductionem quandam fpecierum illustratur. Utraque autem tum affumptio tum conclufio per interrogationem έμφατικωτερον negatur,

bricam

[blocks in formation]

PETRI RAMI

VITA,

EX

JOANNE THOMA FREIGIO,

Recifis Digreffionibus, defcripta.

Petrus Ramus natus est anno millefimo quingentesimo decimo quinto. Ejus avus, ut ipfe in præfatione suæ Regiæ Professionis memorat, in Eburonum gente, familia imprimis illustri fuit : fed patria à Carolo, Burgundionum duce, capta et incensa, in Veromanduorum agrum profugus, ac fpoliatus, carbonarium facere coactus est : hinc Ramo “ carbonarius pater” probri loco objectus : fed pater agricola suit. Puer vix è cunis egreffus, ut ipse in Sheckiano epilogo de se narrat, duplici peste laboravit. Juvenis invita modisque omnibus repugnante fortuna, Lutetiam ad capessendas artes ingenuas venit. Erat ftatura corporis grandi ac generosa, vultu mitiflimo, moribus integerrimis, valetudine firma ac robusta, quam perpetua abftinentia continentiáque et continuo labore etiam firmiorem reddidit. Lutetiæ magisterii titulum suscepturus, problema hoc sumpsit; “ quæcunque ab Aristotele dicta effent, commentitia esse.” Attoniti novitate atque insolentia problematis examinatores ac magiftri, per diem integrum, sed irrito conatu, magistrandum, ut vocant, oppugnarunt. Ex hoc fortuito successu, anfam deinceps seriò et liberè in Ariftotelem animadvertendi et inquirendi arripuit. Logicámque imprimis, utpote instrumentum reliquarum artium ex. polire instituit (ut ipse pluribus persequitur in epilogo, l. 5,

Schola.

I

Scholarum Dialecticarum) sed annum agens ætatis primum et vigefimum hæc moliri incæperat: Septimo post, primam, ut putatur, Dialecticam et Aristotelicas Animadverfiones ad academiam Parisiensem edidit : sequente anno Euclidem Latinè, quam et præfatione commendavit. Ex eo tempore multos adversarios contra se irritavit, et præsertim duos homines, quos Talæus in academia fua dum contentionein totam enarrat, non nominat tamen. Vix, inquit, Aristotelicæ Animadversiones lectæ erant, cùm P. Ramus repentè ad prætorii tribunalis capitalem contentionem per certos homines falso academiæ nomine rapitur, novique criminis accusatur, quòd fcilicet, Aristotelem oppugnando, artes enervaret : hac eniin oratione Aristotelea actio instituta est. Hinc Aristoteleorum clamoribus agitatus, ad fummum Parisiensis curiæ concilium traducitur. Id cum ex adversariorum sententia non procederet, novis artibus à fenatu Parisiensi ad regiam cognitionem res defertur: constituuntur judices quinque bini ab utraque parte, quintus à rege nominatur; causam de fingulis animadversionum capitibus dicere jubetur Ramus: qui tametsi de quinque judicibus tres infenfiffimos habebat, tamen ut mandato, regio obtemperaret, ad diem conftitutam adfuit ; fcriba unus aderat ; qui rationes Rami et judicum fententias exciperet. Biduo magna contentione de dialecticæ artis definitione et partitione, quæ in logici organi libris nullæ efsent, concertatum est. Tres Aristotelei judices primo die, contra omnes bene descriptæ artis leges, judicarunt ad dialecticæ artis perfectionem definitione nihil opus effe. Qui duo judices à Ramo lecti erant, contrà censuerunt. Postridie tres judices Aristotelei vehementer conturbati, de partitione afsentiuntur, caufámque in aliam diem rejiciunt. Verùm ne non damnaretur Ramus, novum confilium initur, ut ab initio tota disputatio retexatur, judicata pridie, pro nihilo habeatur. Ab ista judicum inconstantia provocat Ramus; fed fruftrà ; judicium n. fine provocatione tribus illis judicibus datur; condemnantur triumvirali illa fententia non folùm Animadverfiones Ariftotelicæ, fed Institutiones etiam Dialecticæ : auctori interdicitur, ne in pofterum vel docendo vel scribendo, ullam philofophiæ partem attingeret : ludi etiam magno apparatu celebrantur, in quibus Ramus et Ramea Dialectica

Аа 2

ludibrio

[ocr errors]

ludibrio habetur. Ab his difficultatibus unus omnium Carolus Lotharingus Ramum liberavit : Henrico enim regi persuaserat, philosophiam semper liberam effe oportere. Hinc Ramus pristinæ docendi acfcribendi libertati restitutus, per annos quatuor summa in pace ftudiis operam dedit. Anno ætatis trigesimo primo orationem de studiis philofophiæ et eloquentiæ conjungendis habuit: cum Talæo fratre (fic eum perpetuo vocat) professionis partes ita divisit, ut Talæus matutinis horis philosophiam, ipse pomeridianis, eloquentiam doceret : in poetis, oratoribus, philosophis omnísque generis authoribus explicandis, ufum dialečticæ demonstravit : id Ramo poftea crimini datum est, quòd in philofophico ftudio non philofophos, sed, contra leges academiæ, pro philosophis poetas explicaret : purgat se Ramus ; petitque ut gymnasium suuin Præleum per probos et doctos homines invisatur. Sed judex quidam, nobilis adolescens, datus, discipulos Rami indieta causa, condemnat; publicis et scholis et figillis et tabulis prohibet; omnibus denique academiæ muneribus et præmiis excludit. Ab hac fententia tam nova discipuli Rami ad Julianense philosophorum comitium provocant, et absolvuntur, modò præceptor eorum jurejurando confirmet, libros, academiæ legibus definitos, à se esse prælectos. Confirma Ramus: paulò tamen pòst ab eodem judice adolescente, non discipuli, ut antea, fed magistri eorum oppugnantur : Ramo injungitur, ut in publicis scholis disciplinam suam ipfe deteftaretur et ejuraret. Is ad fuperiores academiæ ordines fecundò provocat: fed cùm vitandi tumultus causa, scripto se absens, defenderet, adolefcens ille judex, etsi duabus appellationibus rejectus, tertiò judicat ae damnat. Quartò provocat Ramus: cùm provocationis diem accufator antevertiffet, coactus eft Ramus subito in fenatum venire : hic iterum Carolus Lotharingus unico præfidio fuit : accusationem cujusdam audiit graviflimam Ramum Academicum nominantis,qui de humanis divinisque legibus dubitaret, qui lubricos D. Augustini locos ad effrænatam atque impiam libertatem suis auditoribus proponeret, & quo facilius incautis animis abuteretur, omnes logicas disputationes tolleret. Contra has calumnias facile fe defendit Ramus. Decretum est itaque in senatu, uti Ramus discipulique ejus in pristinum atque integrum statum reftituerentur. Ipse anno

ætatis

« PreviousContinue »